Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epistulae i xviii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Si bene te novi, metues, liberrime Lolli,

scurrantis speciem praebere, professus amicum.

Ut matrona meretrici dispar erit atque

discolor, infido scurrae distabit amicus.

5 Est huic diversum vitio vitium prope maius,

asperitas agrestis et inconcinna gravisque,

quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,

dum vult libertas dici mera veraque virtus.

Virtus est medium vitiorum et utrimque reductum.

10 Alter in obsequium plus aequo pronus, et imi,

derisor, lecti sic nutum divitis horret,

sic iterat voces et verba cadentia tollit,

ut puerum saevo credas dictata magistro

reddere, vel partis mimum tractare secundas;

15 Alter rixatur de lana saepe caprina,

propugnat nugis armatus: “Scilicet ut non

sit mihi prima fides?” etVere quod placet ut non

acriter elatrem? Pretium aetas altera sordet.”

Ambigitur quid enim? Castor sciat an Dolichos plus;

20 Brundisium Minuci melius via ducat an Appi?

Quem damnosa venus, quem praeceps alea nudat,

gloria quem supra vires et vestit, et unguit,

quem tenet argenti sitis importuna famesque,

quem paupertatis pudor et fugadives amicus,

25 saepe decem vitiis instructior, odit et horret,

aut, si non odit, regit, ac veluti pia mater

plus quam se sapere et virtutibus esse priorem

vult, et ait prope vera: “Meaecontendere noli

stultitiam patiuntur opes, tibi parvula res est.

30 Arta decet sanum comitem toga, desine mecum

certare.” Eutrapelus cuicumque nocere volebat

vestimenta dabat pretiosa; beatus enim iam

cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes,

dormiet in lucem, scorto postponet honestum

35 officium, nummos alienos pascet, ad imum

Thraex erit, aut olitoris aget mercede caballum.

Arcanum neque tu scrutaberis illius unquam,

commissumque teges et vino tortus, et ira.

Nec tua laudabis studia, aut aliena reprendes,

40 nec, cum venari volet ille, poemata panges

(gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque

Zethi, dissiluit, donec suspecta severo

conticuit lyra). Fraternis cessisse putatur

moribus Amphion; tu cede potentis amici

45 lenibus imperiis, quotiensque educet in agros

Aetolis onerata plagis iumenta canesque,

surge et inhumanae senium depone Camenae,

cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:

Romanis sollemne viris opus, utile famae

50 vitaeque et membris, praesertim cum valeas et

vel cursu superare canem vel viribus aprum

possis. Adde, virilia quod speciosius arma

non est qui tractet; scis, quo clamore coronae

proelia sustineas campestria. Denique saevam

55 militiam puer et Cantabrica bella tulisti,

sub duce qui templis Parthorum signa refigit

nunc, et, si quid abest, Italis adiudicat armis.

Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis;

quamvis nil extra numerum fecisse modumque

60 curas, interdum nugaris rure paterno

(partitur lintres exercitus, Actia pugna

62 te duce per pueros hostili more refertur;

adversarius est frater, lacus Hadria, donec

alterutrum velox Victoria fronde coronet) –

65 ñonsentire suis studiis qui crediderit te

fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.

Protinus ut moneam (siquid monitoris eges) tu

quid de quoque viro et cui dicas saepe videto.

Percontatorem fugito; nam garrulus idem est,

70 nec retinent patulae commissa fideliter aures,

et semel emissum volat irrevocabile verbum.

Non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve

intra marmoreum venerandi limen amici,

ne dominus pueri pulchri caraeve puellae

75 munere te parvo beet aut incommodus angat.

Qualem commendes etiam atque etiam aspice, ne mox

incutiant aliena tibi peccata pudorem;

fallimur et quondam non dignum tradimus, ergo

quem sua culpa premet deceptus omitte tueri,

80 ut penitus notum, si temptent crimina, serves

tuterisque tuo fidentem praesidioqui

dente Theonino cum circumroditur, ecquid

ad te post paulo ventura pericula sentis?

Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,

85 et neglecta solent incendia sumere vires.

Dulcis inexpertis cultura potentis amici;

expertus metuet. Tu, dum tua navis in alto est,

hoc age ne mutata retrorsum te ferat aura.

Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,

90 sedatum celeres, agilem navumque remissi;

oderunt porrecta negantem pocula, quamvis

nocturnos iures te formidare tepores.

Deme supercilio nubem; plerumque modestus

occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.

95 Inter cuncta leges et percontabere doctos

qua ratione queas traducere leniter aevum,

num te semper inops agitet vexetque cupido,

num pavor et rerum mediocriter utilium spes;

virtutem doctrina paret naturane donet;

100 quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,

quid pure tranquille – honos, an dulce lucellum,

an secretum iter, et fallentis semita vitae.

Me quotiens reficit gelidus Digentia rivus,

quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,

105 quid sentire putas, quid credis, amice, precari?

Sit mihi quod nunc est, etiam minus, ut mihi vivam

quod superest aevi, siquid superesse volunt di;

sit bona librorum et provisae frugis in annum,

copia neu fluitem dubiae spe pendulus horae.

110 Sed satis est orare Iovem quae ponit et aufert;

det vitam, det opesaequum mi animum ipse parabo.

[potores liquidi media de luce Falerni]


Composuit: 734 A.U.C. (20 ÂÑ) ?. Systema: versus heroi. Appellatur: Lollius Maximus. Nomenclatura: 1 Lollius Maximus; 19 Castor; 19 Dolichos; 20 Appius; 20 Brundisium; 20 Minucius; 21 Venus; 22 Gloria; 31 Eutrapelus (P. Volumnius); 31 Volumnus Eutrapelus; 41 Amphion; 42 Zethus; 46 Aetolus; 47 Camena; 49 Romanus; 55 Cantaber, Cantabricus; 56 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 56 Parthi; 57 Italus; 62 Theoninus; 63 Hadria; 91 Falernus; 104 Digentia; 105 Mandela; 111 Iuppiter



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. si bene te novi. Aliud praeceptum, quo monet fugiendam esse uel leuitatem adsentatoris uel e contrario amaritudinem resistentis in omnibus. Et dicit in utroque mediocritatem esse seruandam.

2. scvrrantis. Turpiter adulantis.

2. amicvm. [Amicum] dicit, grauitate ac dignitate beniuolum.

3. vt matrona meretrici dispar erit. Id est: dissimilis.

5. est hvic diversvm vitio. Dicitur quidem uitium fugien[ti]s adulatoris incidere in peius uitium inconcinni et odiosi et inhonesti hominis et incommodi.

6. inconcinna. Insocialis.

6. gravis. Nunc molesta et odiosa.

7. qvae se commendat. Mire stultitiam expressit [commendat] dicendo. Nam ipsa odiosa est, cum commendari se putat.

7. tonsa cvte. Bene non ‘coma tonsa’, sed ‘cute’, ut de capillis id uideatur remanere, quod cutis est.

7. dentibvs a. Sordidis scilicet ab incultu.

7. tonsa cvte, dentibvs a. Characterismos hominis tristis et amari.

8. dvm vvlt libertas. Facete [uult] dixit, quia non sufficit, quod cupit.

9. virtvs est medivm vitiorvm. ᾿Αρετὴ μετριότης.

9. vtrimqve redvctvm. Virtus, inquit, inter contraria uitia ita debet in medio sita esse, ut ab utroque crimine tantundem remota sit.

10. alter in obseqvivm plvs. Descriptio adsentatoris scurrae[r]eque.

10. et imi derisor[em] lecti. Ordo: et imi lecti derisor. imi lecti accubitor est semper derisor amici sui. [Deris]([or]) autem dicitur, qui ex obsequio laudat, contra quam sentit. Sic alibi: // Derisor plus laudatore mouetur. Sic ego melius intellego ab his, qui putant metonymicos dictum imi lecti derisorem pro eorum derisorem, qui in imo lecto accumbant, id est, dominorum in conuiuiis. Nam in summo et in medio amici, in imo rex ipse discumbit.

11. sic nvtvm divi[di]tis. Hic characterismos adulatorum est.

12. iterat voces et verba. Hoc est: etiam quod leue dictum est, repetit et omnia uerba colligit, ne sine laude sint dicta, ac per hoc: dicit eadem, quae ille dixerit, et nullum uerbum non admiratur, quamuis interdum eius modi sit, ut exciderit ore potius quam sit meditate sapienterque prolatum.

13. vt pvervm saevo credas. Mirum et facetum exemplum.

14. vel partis mimvm tract. s. Recte; secundarum enim partium actores omnia summisse agunt; Cic(ero): // Vt in actoribus Graecis fieri uidemus, saepe // illum, qui est secundarum ac tertiarum partium et cetera.

15. alter rixatvr de lana. Descriptio tristis, et duri.

15. de lana saepe caprina. De nihilo, aut, ut quidam dicunt, caprorum pilos, non saetam dicens esse, sed lanam.

16. propvgnat nvgis. Ordo: pro nugis pugnat.

16. vt non // sit mihi prima f. rlq. Mimesis[, id est imitatio]. Ordo[r] est: ut ea, quae uere mihi placent, non omni libertate defendam, [non] deseram alteram uitam, quo signif(icat) non tanti facere inmortalitatem, ut, quod senserit, non defendat.

18. e[t]latrem. Omni rabie uociferer ac defendam.

18. pretivm. Commutatio pro acri liberalitate scil(icet).

18. aetas altera. Instauratio uitae, ut Virbio contigit.

18. sordet. Vilis est. Et sensus: ut ego adsenter alicui, pro pretio mihi, si altera aetas adtribuatur, neglegam ac sordidam ducam.

19. ambigitvr qvid enim? [Bono stomacho] saturicos respondet ad haec, quae a tristi et amaro dicta sunt. ‘Quid enim agitur’, inquit, ‘quare tu insanias uel facias inimicum’.

19. castor sciat an docilis plvs. Hoc s[c]ic pronuntiandum est, ut ostendatur leue ac neglegendum. Castor autem et Docilis, ut alii dicunt, histriones tunc temporis, ut alii, gladiatores fuerunt.

20. brvndisivm minvci m. Brundisium et Minucia et Appia uia peruenire potest qui uoluerit.

21. qvem damnosa venvs nvdat. Luxuriosum significat.

21. qvem praeceps a. nvdat. Aleatorem significat.

24. dives amicvs, saepe decem vitiis. Hoc dicit: uitiosum amicum, quamuis sit uitiosior, diues tamen se habere non patitur; credit enim uitia sua ob diuitias debere tolerari, uitia uero pauperis sustineri non posse, cum inferior facultatibus uirtute debeat conpensare fortunam.

25. saepe decem vitiis instrvctior. Hoc est: decem uitiis auctior ad peccandum quam amicus minor.

26. ac velvti pia mater. Mire superbiam diuitis pio mitigauit exemplo. Id, inquit, potior amicus te uult esse quod mater filium, hoc est, integriorem a se magisque sapientem.

28. et ait prope vera. Bene, quod stulte diues de se cogitat, id tamen in paupere uerum esse demonstrat; simul per mimesin loquentem diuitem facit.

29. stvltitiam pativntvr opes. Opibus, inquit, conpenso, cum stultus sum. Simile illud est Sall(ustii): // Quia secundae res mirae sunt uitiis obtentui.

30. arta decet sanvm toga. Arta toga, quae [bis] ter [ulnarum] non sit, ut in e[x]podis dixit. Pro opibus enim ueteres magnas uel paruas habuerunt togas. Cicero: // Velis amictos, non togis.

31. evtrapelvs cvicvmqve nocere. Eutrapelus hic, ut apparet, corrumpendorum hominum callidus fuit adeo, ut sciret cum habitu et cultu solere stultis animum quoque mutari.

31. cvicvmqve nocere volebat. Quemcumque corrumpere uoluisset.

32. beatvs enim iam. [Beatus] non uere, sed qui sibi beatus uidetur ex pulchris uestibus.

33. svmet nova consilia, et spes. Perturbabitur scil(icet) et ex habitu mores ducet fietque delicatus.

34. dormiet in lvcem. Hoc est: non euigilabit nec elucubrabit.

34. scorto postp. h. Carius illi erit scortum et dulcius honestate.

35. nvmmos alienos pascet. Faenerabitur et faciet aes alienum usuris crescere.

35. ad imvm. Ad postremum.

36. thrax erit. Auctorabitur se in ludum, ut gladiator sit.

36. avt holitoris aget. Satyrice inuenit sordidissima futuro mercennario post beatum incessum cultumque iactantem. Et utrumque tale est, quod sit spectaculum populo.

37. arcanvm neqve tv s. Bene. Mox enim dicet eiusdem esse prodere commissa, cuius et arcana perquirere ac scire uelle.

38. et vino tortvs et ira, quia uinum et ira tormenta sunt, quibus multi etiam inuiti secreta fuderunt.

39. nec tva quia hoc uitium iactantis est.

39. aliena reprehendes. Vitium obtrectatoris est.

40. nec, cvm venari vol. Odiosum enim facit inportunitas uoluntatis, et diuersitas studiorum.

41. gratia sic fratrvm. Dum alterutrum sequitur studium. Quod si fratrum et geminorum gratia sic dissiluit, quid te futurum est, adsectator?

42. donec svspecta severo. Ze[a]thum dicit osor[or]em lyrae. Sensus autem est: si Amphion fratri obsecutus usum lyrae studiumque proiecit, tanto magis te conuenit potiori amico consentire [atque]. Belle

45. lenibvs imperiis quam πιθανάγκην Graeci uocant, cum qui potest imperare blanditur.

45. qvoties. Quoties, inquit, parauerit ire uenatum. Calydonium aprum Meleager nobilis uenator excepit; inde ergo epitheton fecit Horatius, ut Aetolis retibus ‘ad apros factis’ intellegamus.

47. svrge et inhvmanae senivm. [Inhumanae Camenae], non est perpetuum epitheton, sed inhumane cum aspicit iam laedit.

48. pvlmenta laboribvs empta. Suauiter signif(icat) cibos et praedam ex uenatu.

49. romanis sollemne. Ab honesto uult persuadere laborem uenaticum non detrectandum.

50. vitaeqve et membris. Hoc ab utili sumptum est.

50. praesertim cvm val. A possibili.

52. adde, virilia qvod speciosivs. Hic ostendit turpe esse cessare firmiorem etiam infirmioribus laborantibus. Et hoc a persona sumptum est.

53. scis, qvo clamore coronae. Scis, quo suffragio [coronae], id est multitudinis spectatricis in campo Martio exerceri soleas; quod argumentum a minori ad maius dicitur. Nam si hoc facis ludi causa tantum, quanto magis facies propter amicitias et utilitatem tuam?

54. deniqve saevam mil. Occasio laudis iniciendae et ipsius, ad quem scribit, et Caesaris Augusti.

56. svb dvce, qvi t. Sub Caesare, inquit [et Caesaris Augusti inquit], olim in Cantabria militasti, qui nunc Parthis eripit signa[t] Romana quondam capta cum Crasso.

57. adivdicat. Adiungit.

58. ac ne te retrahas et inexcvsabilis ab. Sensus hic est: Noli, inquit, te retrahere ac denegare ludenti amico. Non enim excusare potes[t], quod ipse numquam luseris, praesertim qui in uilla tua cum tuis saepe nugeris ac l[a]udas.

59. qvamvis nihil extra. Quamuis, inquit, sapiens sis, et omnem curam tuam ad numerum hominum modumque redigas, hoc est, ad rationem, ad sapientiam, interdum te tamen iocis ludoque delectas. Sic alibi ait: // Dulce est desipere in ioco.

61. partitvr lyntres exercitvs. Vt imaginem pugnae Actiacae, quae fuit inter Augustum et Antonium, efficias fratrem Antonium, te Caesarem facis, lacus [Hadria] nominatur Hadria et tamdiu nomina simulata seruantur, donec alterutrum uincat.

62. hostili more refertvr. Agitur. Translatio a fabula[e], quae, cum agitur denuo, referri dicitur.

65. consentire t. s.: qvi crediderit te. Consentire studio suo, ille non solum studium laudabit, sed etiam plaudet.

66. vtroqve pollice. Vtraque manu. Tropos synecdoche: a parte totum. An quia, uehementius ut plaudat, manus iungens iungit pollicem cum proximo? [Protinus cum moneam.]

67. protinvs vt moneam. [Protinus] modo ‘subinde’ signif(icat). Et est ἐπιδιόρθωσις.

68. qvid de qvoqve viro. Tria dixit: quid dicas, de quo dicas, cui dicas.

69. percontatorem fvgito. Vera sententia est. Eadem enim libidine prodit et audita, qua, quae audire desiderat, perscrutatur.

70. patvlae avres. Paratae ad audiendum.

71. et semel emissvm v. ᾿Εν ὑποκρίσι per ypobolen pronuntiandum est.

72. non ancilla tvvm iecvr. Non ames, inquit, seruum aut ancillam [ac] diuitis.

74. ne pveri dominvs, id est: diues.

75. incommodvs angat. Ne, inquit, aut munere accepto laeteris, aut non accepto contristeris, cum omne munus sapienti res parua sit. Alii putant hoc dici: ne sentiens amicus petentem puerum puellamue [ne domnus pueri puellae uel] beare te uideatur, ergo obnoxium faciat paruo munere, hoc est, mancipio, donato, aut incommodus difficilisque sit, et te angat amatorem. Sic Vergilio, amorem suum per allegoriam confesso, Alexandrum puerum Pollio dominus dono dedit.

76. qvalem commendes, etiam. Monet, nequem incognitum potiori amico temere commendet, huius periculo peccaturum.

76. ne mox: ne postea.

77. incvtiant aliena t. p. p. Ne alio, inquit, peccante tu erubescas, qui eum commendaueris diuiti.

78. fallimvr et qvondam non. Timet Horat(ius), ne sub hoc praecepto ipse maleuolus uideatur, qui dicat non temere quemquam diuitibus conciliari oportere, et ideo addidit: fallimur tamen et interdum tradimus parum dignum. Quid igitur fiet, si peccauerit? minime defendendum. Decepit enim ipsum commendatorem.

79. qvem sva cvlpa premet. Qui uere peccauerit, et in offensionem uenerit sua culpa.

80. vt penitvs notvm, si t. Ne tu, inquit, in cassum effundas defensionem pro integ[e]ro, qui, ut saepe fit, maledicorum criminatione[m] cum laeditur, tu quoque labefactaris laudator commendatorque eius.

82. qvi dente theonino cvm. Hoc est: qui cum mordetur ab inuidis et obtrectatoribus, succurrendum tibi est, ne tu quoque laedaris. Theon autem quidam illo tempore rabiosae dicacitatis fuit.

822942. ecqvid // ad te post pavlo. Ordo: ecquid sentis?

84. nam tva res agitvr. Sententia per allegoriam demonstrans uicinorum periculum nostrum esse.

86. dvlcis inexpertis cvltvra. Dulcem esse dicit amicitiam diuitis ei, qui non sit expertus. Ceterum re ipsa plenam esse timoris et molestiae.

87. dvm tva navis in alto est. Cum prosperum cursum amicitiae tenes; et est tropus allegoria.

86. dvlcis inexp.: ne ob aliquam offensionem merearis excludi.

88. avra: uel tenuis ac leuis culpa.

89. odervnt hilarem. Hic ostendit, similem similibus delectari.

92. odervnt porrecta n. Hic ostendit, quid sit [leuis aura], hoc est, parua causa, cur quis non ametur. Pocula recusantem non amant; etiam si tu malam ualetudinem ostendas ad excusationem non bibendi.

92. porrecta negantem. Etiam ammota rec[a]usantem.

94. deme svpercilio nvbem. Ne te, inquit, tristem praebeas aut nimis seuerum. Nam propter haec multi odium contraxerunt.

94. plervmqve mod. o. Deest ‘etiam’, ut sit ‘etiam modestus’. Vtrum [plerumque] pendet a superiore [pendet], an per se intellegendum [est] non esse satis, bonum esse nisi ita te compares, ut qualis es[t], talis existimeris.

96. inter cvncta leges. Et doctrinam esse necessariam ait ad commendationem amicitiarum.

97. qva ratione qveas, id est: quem ad modum possis suauiter uiuere.

98. inops cvpido: auaritia.

99. nvm pavor et rervm m. [r. i.] Recte dixit. Vtrumque enim stultitiae: uel pauere ne amittas, uel sperare cum uoto ingenti res mediocriter utiles.

100. virtvtem doctrina paret. Hae omnes quaestiones de hac mora[bi]li philosophia sumuntur.

101. qvid te tibi reddat, id est: uirtus, quae facit sapientem nihil stulte facere, et per hoc se ipsum non laedere.

103. an secretvm iter. Videtur hoc probare, quod ultimum posuit. Nam et alibi dixit: // Nec uixit male, qui natus moriensque fefellit.

104. me qvotiens ref. Hoc est: quoties in rure meo sum.

104. digentia nomen riui fluentis per agrum Horati.

105. mandela pagus est in Sabinis nimis contrahens atque algida frigore et rugosa faciens hominum corpora.

1052963. bibit pagvs. Tropus metonymia. Hoc est: pagani bibunt. Et hic est, de quo ait: // Fons etiam riuo dare nomen idoneus.

106. qvid sentire pvtas. Deest: nisi hoc.

107. etiam minvs. Paratus sum, inquit, etiam minus habere quam habeo, dum modo uiuam quem ad modum uolo.

109. sit bona librorvm. Studio prius librorum copiam quam frugis uictusqu[a]e est precatus.

110. ne flvitem dvbiae s. Id est: ne alieni conuiuii sub incerta inuitatione tempus exspectem.

111. sed satis est orare iovem. Haec a Ioue, inquit, petam, quae ipse mihi praestare non possum. Ceterum, ut aequum animum geram, in mea magis est potestate, quam Iouis.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. Praecipit in hac epistola fugiendum esse uitium adulationis esse contrario duritiae nimiae uitium, ut neque adulationi deseruiat quis et, si duritiae uult seruire, uideat, ne in peius uitium incidat, sed in utroque medium tenorem seruet, scilicet ut quisque suo amico neque adulator existat neque cum amaritudine animi increpando eum castiget. Vnde Lollio amico suo dicit, ut, si profiteatur amicus esse alicui, haec duo obsequia timeat. Et dicit, quia, quanta differentia debet esse inter meretricem et matronam nobilem, tanta debet esse inter amicum diligendum et infidum scurram, ut amicus simpliciter diligatur et scurra abiciatur. Hic Lollius [etiam] ad consulatum peruenit merito uirtutis et beneficio Caesaris.

4. ‘Infido scurrae’ hoc est ei, qui amicitiam simulet et in malis deserat.

5. Quidam, inquit, fugientes uitium adulationis incidunt in peius uitium inconcinni et inconpositi hominis, scilicet feri et asperi, quasi agrestis. Sunt enim quidam, qui quasi sua uirtute Vberrima et pura confidentes circa amicos suos seueri et duri apparent, dum uolunt eos castigare, et in tantum, ut ipsa cutis prae nimia seueritate tonsa dicatur, quasi capillos non habuerit, et iam dentes sint atri. Et mire per caracterismon [(ex Porph.),] idest per imaginationem, describit hominem tristem et amarum.

9. virtvs est. Idest uerae uirtutis est, qui in amicitia ita se praestat, ut neque adulator neque asper sit, sed ab utroque semotus.

10. Descriptio immoderatae assentationis. Dicit ergo, quia sunt quidam, qui plus iusto adulantes dominis suis recumbentibus in lecto et diuersa iactantibus simulant se ad nutum oculorum ipsius diuitis timere et id ipsum, quod dominus loquitur, leuiter adulando sic affirmare, ut crederes quendam notarium ea, quae excepit, ante magistrum legere, uel quendam mimum in parte secunda tragoediae suae tractare.

11. lecti. Vbi recumbit dominus, quasi recumbens ad pedes patroni.

12. tollit. Vtrum diuitem laudando uerba eius repetit aut eas uoces [s<a>epius] repetit, quibus laudat?

14. <p. mimvm tractare secvndas>. Quem Graeci δευτερολόγον dicunt. Secundarum enim partium actores omnia summisse agunt et suppliciter [(ex Porph.).] Notandum autem, quia in tragoedia non debent fieri plus quam quinque actus personae. Ergo mimus dum secundam partem tragoediae agit, humili actu eam facit.

16. <alter rixatvr>. Aliud uitium inducit asperi hominis. <de lana s. caprina>. De re uili et paene nulla. Prouerbium est.

18. Sensus: nolo pretium renascendi et munus accipere, ut non dicam, quod sentio, hoc est, nec alia uita tanti est, ut taceam, quod sentio.

19. <ambigitvr qvid enim?>. Hinc interrogat. Hoc Horatius. De qua re enim certamen habet, ut merito rixetur cum amico? scilicet de gladiatoribus et pantomimis. <castor sciat an docilis plvs?>. Famosi illius temporis gladiatores. <docilis>. Et hoc nomen proprium.Et de hac re contentio est, in eadem metaphora perdurat de lana caprina.

25. Adeo aliena inuitus patitur, ut nec sua uitia alteri indulgeat.

28. Verba monentis diuitis. Ordo: meae opes stultitiam patiuntur. ‘Noli contendere’ per parenthesin insertum.

31. <evtrapelvs>. Eutrapelum hunc constat corruptorem hominum fuisse, et exponit, quare dixerit pauperem hominem debere uti parua ueste. Eutrapelus dicitur fuisse illis temporibus locuples, cui hoc epitheton inpositum dicitur, quoniam solebat inter uendendum non inurbane iocari aut in personas uilium hominum aut in scruta ipsa; nocebat aut<em> liberalitate, ut refert Horatius.

35. Auctorabitur se in ludum, ut sit gladiator, sicut sunt Traces. Olitores autem dicuntur olerum uenditores; ita negotiari incipiet et uendere caballos. [Holitor holerum uenditor. Sicut olim erat holerum uenditor, ita et caballorum nunc.]

36. <threx>. Gladiator retium; nam myrmillo secutor. Sensus: aut gladiator aut mercennarius erit.

40. Sallustii illud ([Cat.] 20, 3): Nam idem uelle atque idem nolle ea demum firma amicitia est.

42. Amphion et Zethus Iouis et Antiopae filii diuersi officii: Amphion cithara canebat, Zethus pastoris fungebatur officio. Propter hanc uitae diuersitatem tamdiu dissiderunt, donec Amphion causa concordiae citharam omitteret. Amphion lira delectabatur, Zechus ([leg.] Zethus) uero musica. Vnde odiosi inter se fuerunt, donec conticuit lyra Amphionis.

46. Meleager, Oenei filius, ab Aetolia, uenandi studiosus fuit, ubi et aper Calidonius; ergo ‘Aetolis’ ‘amplis’ significat.

50. Per haec, quae secuntur, uirtutem Lolli laudare contendit.

54. Vide, quomodo in Campo cum clamore circumstantium ludis?

55. <tvlisti>. Sub Augusto scilicet, de quo ipse ([carm.] III 8, 21. 22): Seruit Hispanae uetus hostis orae Cantaber s. d. c.

56. <refigit>. Abstulit, ut ([Verg. Aen.] V 360): Danais de poste refixum. Signa Romana, quae Crassus amiserat, Persae ad Augustum per Tiberium remiserunt iam uicti.

58. Ab amico sine uenia separatus; προτεράπευσις ([leg.] προθεράπευσις).

60. Deest ‘tamen’. Ergo aliquotiens proprius dissimulandus est ludus, ut amico satisfiat, ne sine excusatione absis.

61. <actia pvgna>. Ad Actiacam respondit, ut Maro ([Aen.] V 596): Hunc morem cursus atque.

63. Cum frater imitatione ipsius pugnae aduersarius fingitur tibi et lacus uester simulatum mare.

65. <consentire svis stvdiis>. Vt: ‘eorum obsequi studiis’, idest uoluntatibus.

66. Sinecdochicos manu utraque sublata pariterque s<a>epius mota. Hoc enim genus (hic .. gestus? [K.]) ualde laudantium est.

75. Dicendo ‘paruum munus’ obscenitatem dicti uitauit; significat autem coitum.

82. Theon fuit dicacissimus et maledicus, per quem maledici et detractores intelleguntur. Luthienus Theo libertinus [et] prae amaritudine dicacitatis ita patronum quoque suum exasperauit, ut domo eius summoueretur et quaternario legato iuberetur restem sibi palumque emere. Sensus: si quem uideris a malo homine uexari, defende et tuere.

88. Per auram allegoricos mutabiles diuites dicit.

89. <odervnt h. t.>. Ostendit similem similibus delectari.

93. <tepores>. Vomitus.

94. <deme svpercilio nvbem>. Hoc est: desine seuerus esse.

97. Hortatur Lollium quaerere disciplinam ad commendationem amicitiarum, qua ratione queat, idest quemadmodum possit suauiter uiuere.

98. <semper>. Non ‘te semper’, sed semper inops’ et hoc iuxta auaros. Quoniam s<a>epe per ignorantiam uitiosi sumus.

101. <reddat>. Vt alibi ([epist.] I 14, l): Mihi me reddentis agelli.

103. <fallentis>. Latentis uitae.

105. ‘Mandela pagus’, Mandela in Sabinis est, et non pagus bibit, sed hii, qui in pago sunt. Mandela pagus est in Sabinis rugosa faciens corpora hominum prae frigore. In quem currebat fluuius Horatii Digentia, de quo superius ait ([epist.] I 16, 12): Fons etiam riuo dare nomen idoneus [(cons. Porph.)] Item sensus: o amice Lolli, quid putas me sentire, et quid credis me precari deos, dum in rure meo uiuo, nisi hoc, quod tibi opto, uidelicet uirtutem, doctrinam, inminutionem curarum et ueram delectationem? <rvgosvs>. Quia contractos faciat.

107. Quantum sufficiat mihi, etiam paratus sum minus habere, quam habeam.

109. Notandum [est], quia studio solito librorum copiam prius quam frugis uictusque est precatus.

110. Hoc est: ne animus meus dubia spe sit insatiabilis.

111. Haec, inquit, de Ioue petam, quae ipse mihi praestare non possum, idest uitam et opes. Ceterum ut aequum animum habeam, magis est in mea potestate.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII