Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones ii v


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti

responde, quibus amissas reparare queam res

artibus atque modis. quid rides?’ ‘iamne doloso

4 non satis est Ithacam revehi patriosque penatis

5 adspicere?’ ‘o nulli quicquam mentite, vides ut

nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic

aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui

et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.’

quando pauperiem missis ambagibus horres,

10 accipe qua ratione queas ditescere. turdus

sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,

res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma

et quoscumque feret cultus tibi fundus honores

ante Larem gustet venerabilior Lare dives.

15 qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus

sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi

tu comes exterior, si postulet, ire recuses.’

‘utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae

me gessi, certans semper melioribus.’ ‘ergo

20 pauper eris.’ ‘fortem hoc animum tolerare iubebo;

et quondam maiora tuli. tu protinus, unde

divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.’

dixi equidem et dico: captes astutus ubique

testamenta senum neu, si vafer unus et alter

25 insidiatorem praeroso fugerit hamo,

aut spem deponas aut artem inlusus omittas.

magna minorve foro si res certabitur olim,

vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro

qui meliorem audax vocet in ius, illius esto

30 defensor; fama civem causaque priorem

sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux.

Quinte’ puta aut ’Publi’ – gaudent praenomine molles

auriculae – ‘tibi me virtus tua fecit amicum.

ius anceps novi, causas defendere possum;

35 eripiet quivis oculos citius mihi quam te

contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,

nequid tu perdas neu sis iocus.’ ire domum atque

pelliculam curare iube; fi cognitor ipse,

persta atque obdura: seu rubra Canicula findet

40 infantis statuas, seu pingui tentus omaso

Furius hibernas cana nive conspuet Alpis.

nonne videsaliquis cubito stantem prope tangens

inquiet, ‘ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?’

plures adnabunt thynni et cetaria crescent.

45 sicui praeterea validus male filius in re

praeclara sublatus aletur, ne manifestum

caelibis obsequium nudet te, leniter in spem

adrepe officiosus, ut et scribare secundus

heres et, siquis casus puerum egerit Orco,

50 in vacuom venias: perraro haec alea fallit.

qui testamentum tradet tibi cumque legendum,

abnuere et tabulas a te removere memento,

sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo

cera velit versu; solus multisne coheres,

55 veloci percurre oculo. plerumque recoctus

scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem

captatorque dabit risus Nasica Corano.’

num furis? an prudens ludis me obscura canendo?’

o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non:

60 divinare etenim magnus mihi donat Apollo.’

quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.’

tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto

demissum genus Aenea, tellure marique

magnus erit, forti nubet procera Corano

65 filia Nasicae, metuentis reddere soldum.

tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque

ut legat orabit; multum Nasica negatas

accipiet tandem et tacitus leget invenietque

nil sibi legatum praeter plorare suisque.

70 illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa

libertusve senem delirum temperet, illis

accedas socius: laudes, lauderis ut absens.

adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum

expugnare caput. scribet mala carmina vecors:

75 laudato. scortator erit: cave te roget; ultro

Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne

perduci poterit tam frugi tamque pudica,

quam nequiere proci recto depellere cursu?’

venit enim magnum donandi parca iuventus

80 nec tantum veneris quantum studiosa culinae.

sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno

de sene gustarit tecum partita lucellum,

ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.

me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis

85 ex testamento sic est elata: cadaver

unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,

scilicet elabi si posset mortua; credo,

quod nimium institerat viventi. cautus adito

neu desis operae neve immoderatus abundes.

90 difficilem et morosum offendet garrulus: ultra

non’ ‘etiam’ sileas; Davus sis comicus atque

stes capite obstipo, multum similis metuenti.

obsequio grassare; mone, si increbruit aura,

cautus uti velet carum caput; extrahe turba

95 oppositis umeris; aurem substringe loquaci.

inportunus amat laudari: donecohe iam

ad caelum manibus sublatis dixerit, urge:

crescentem tumidis infla sermonibus utrem.

cum te servitio longo curaque levarit,

100 et certum vigilans ‘quartae sit partis Ulixes’

audierisheres’: ‘ergo nunc Dama sodalis

nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?’

sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est

gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum

105 permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus

egregie factum laudet vicinia. siquis

forte coheredum senior male tussiet, huic tu

dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit

emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me

110 imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.’


Composuit: 723 A.U.C. (31 ÂÑ), non post.. Systema: versus heroi. Nomenclatura: 1 Tiresias; 3 Ulixes; 4 Ithaca; 11 Proserpina; 14 Lares; 18 Dama; 18 Troia; 32 Quintus; 41 Alpes; 41 Bibaculus Alpinus (M. Furius); 41 Furius Bibaculus; 49 Orcus; 57 Coranus; 57 Nasica; 59 Laertidades; 60 Apollo; 62 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 62 Parthi; 63 Aeneas; 76 Penelope; 84 Thebae; 91 Davus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. hoc qvoqve, teresia. In hac introduxit Vlixem quaerentem apud inferos a Teresia, quem ad modum possit rem familiarem reparare. Hoc fuit apud ueteres moris, ne praesentes suggillarent, aut saeculi praesentis lacerarent mores.

8. et genvs et virtvs. Dicit: tametsi qui sit generosus et fortis, tamen, si rem non habet, uilior est alga.

11. sive alivd privvm. [Priuum]: priuatum.

14. ante larem gvstet. Prius diuiti quam lari ponas primitias. [Consuetudo fuit, ut rerum primitias laribus ponerent.]

15. sine gente crventvs. [Sine gente]: ignobilis aut peregrinus.

22. divitias aerisqv[a]e rvam. [Ruam]: eruam.

36. contemptvm qvassa nvce. Hoc ex consuetudine.

37. neqvid tv perdas. ‘Nequis tibi minimum quid auferat aut te contemnat.

39. canicvla findet. Pro sole ardenti.

40. infantis statvas. Quae fari non possint.

41. fvrivs hibernas cana nive. Hic uersus Furi Bibaculi est. Ille enim cum uellet Alpes niuibus plenas describere, ait: Iuppiter hibernas cana niue conspuit Alpes. Ergo tumidum est et κακόζιλον.

53. qvid prima secvndo. Bene hoc et iuxta ordinem, quia prius testatoris nomen, sic heredis.

55. plervmqve recoctvs. [Recoctus]: iterum scriba factus.

56. corvvm delvdet hiantem, captatorqve dabit. Hoc allegorice posuit ex fabola Aesopi, in qua scriptum est, ut uulpis coruum inluserit, cum eum uidisset caseum ferentem, dicens se esse ab illo meliore uoce, et prouocarit, ut clamaret. Quod cum facere uoluisset, caseum demisit ac perdidit.

82. partita lvcellvm. ῾Υποκοριστικῶς lucrum.

83. vt canis a corio nvmqvam absterrebitvr vncto. Prouerbialiter. ‘Numquam deerit hoc facere.

92. stes capite obstipo. Tristi ac seuero. Scaurus ‘inclinato’ dicit.

95. avrem svbstringe loqvaci. Loquaci aurem intende, cum loquitur.

98. sermonibvs vtrem. Velut utrem.

99. cvm te servitio longo, hoc est: cum decesserit.

108. sive dom[in]vs sit emptor. Quia lege cautum erat, nequis agrum uel domum alicuius in testamento donatum donaret, ut uiderentur emisse, nummum dabant, sicui donabantur.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. Inducit Vlixen interrogantem Teresiam, quemadmodum possit reparare patrimonium, quod perdidit per procos. Secat hoc loco heredipetas. § hoc qvoqve tiresia. Inducitur persona Vlixis ad Teresiae umbram loquentis apud inferos, quomodo amissas opes reparet, et hoc ex Homeri Odissia sumptum ([leg.] sumpto) aliud agens artem heredipetarum lacerat. Teresiae animam multa duxisse ait praeter narrata.

7. § avt a. p. Maior necessitas est comparandae substantias; omnia, in quit, procorum turba consumpsit.

8. Omnia contempnuntur praeter pecuniam, nisi nobilitatem fuerit comitata substantia.

9. § qvando p. m. Idest remotis difficultatibus accipe, quomodo diuitias compares.

11. § Priuum ἰδιαίτατον .. ὅϑεν priuata res, quod uniuscuiusque proprium est et alterius non est. Legitur et primum ut ‘prima poma’. Priuum autem est, quod unius est; unde et priuilegium, ut hoc Plautinum indicat ([fragm.] 49 [B.] LXVIII [W.]): Cilix, Lucisce, Sosio ([leg.] Sosia), Stice, Parmeno, // Exite et ferte fustes priuos in manu.

14. § ante larem g. Idest antequam primitias Laribus tuis offeras, mitte diuiti, qui est ipsis scilicet dis uenerabilior.

15. sine gente. Ignobilis, sine nobilitate. <crventvs>. Parricida.

16. § fvgi<ti>vvs. Aut quia ‘sine gente’ dixerat, aut quoniam ‘sanguine fraterno cruentum’, ut propter scelera patriam deseruerit.

19. § certans semper melioribvs. Certans datiuo casui iungitur, ut Maro ([ecl.] 8, 55): Certent et cignis. ululae.. et ([ecl] 5, 8): Solus tibi certet Amintas.

21. § et qvo<n>dam maiora tvli. Hoc item Vlixes [ut] ([Verg.] Aen. I 203): O passi grauiora, et item ([Hor. carm.] I 7, 30): O fortes peioraque passi.

23. ‘Astutus’ in malis dicitur, ‘acutus’ in bonis, ut Scipio acutus, Hannibal astutus.

24. vafer. Vrbanus, astutus.

25. § insidiatorem p. Insidiator enim est ille, qui non honoris causa fert primitias et quaeque bona, sed captandae gratia hereditatis. § pr<a>eroso f. b. Idest consumptis turdis tuis alium fecerit heredem. Metaphora a piscibus, qui, cum semel euaserint hamum, retia forte non incidunt.

26. Virgilianum illud ([Aen.] VI 95): Tu ne cede malis.

32. § qvinte pvta. Hoc dicit, ut accedens non nomine, sed praenomine honorifice appellet.

34. § ivs a. Idest controuersum uel obscurum, quod potest utrique parti prodesse pro ingenio interpretantis. <anceps>. Epitheton iuris.

35. § eripiet qvivis ocvlos citivs. Idest facilius patior me omni labore torqueri, quam te pretium nucis amittere.

36. cassa. Fracta. pavperet. Fraudet, spoliet.

37. nev sis iocvs. Ne sis ludibrio cuiquam.

37. atqve p. c. i. Iube eum corporis sui habere curam.

39. persta. Permane, perseuera. rvbra. Ardens.

40. infantes. Mutas, quae loqui non possunt. § tentvs omaso. Distentum Furium dicit omaso aut edacem aut sordidum. § Omasum dicitur intestinum bubulum; carne pingui, idest bubula.

41. § Furius Viuaculus in pragmatia belli Gallici: Iuppiter hibernas cana niue conspuit Alpes. § Aliter: Furius poeta inmanis uentris, qui niuem spumas Iouis dixit Ideo hoc eius personae dedit, tamquam ipse spuat.

42. § nonne vides aliqvis. Ordo: aliquis prope stantem tangens cubito dicat: nonne uides, ut patiens?

44. plvres adnabvnt. Idest uenatus hominum tibi deesse non poterit, quia dixerat ([u.] 25) ‘praeroso fugerit hamo’. <cetaria>. Lucra. Cetaria dicuntur proprie loca, in quibus salsamenta fiunt. cetaria. Officina, in qua liquamen conficitur.

46. svblatvs. Susceptus, natus.

47. Paulatim, inquit, in eius amicitias serpe, ne te prodat manifesta blandities et patrimonii causa id facere uidearis, ne te obsequium <nudet>, idest nudum reddat obsequium.

53. sic tamen vt limis rapias. Obliquis oculis raptim legas.

53. § Prima cera secundo uersu heredis continet nomen.

54. mvltisne coheres.

55. § plervnqve; recoctvs scriba ex qvinqveviro corvvm d. h. Recocti dicuntur scribae, qui s<u>epius cum proconsulibus ad prouincias missi exercitatiores facti sunt usu ipso et frequentia. Solent autem mitti quinque, inde ‘ex quinqueuiris’ Ergo hoc uult dicere: caue, ut ne sic captes, ut inpostorem incurras, qui te specie institutionis inrideat. § Homo enim exercitatus facile inludit auidos et appetentes rei alienae; et perstringit fabulam <A>esopi, quae est talis: Coruus cum praedam ore portaret, laudatus a uulpe, quod bonam uocem haberet, clamare occipiens omissam praedam perdidit. Et recte dixit coruum, qui mortibus pascitur.

56. § Scribae ibant in prouinciam cum magistratibus, et, cum redissent, uendebant decurias suae et quinqueuiri dicebantur. Quod si uoluissent iterum magistratibus apparere et fructus priores percipere, recocti dicebantur. Coruum dixit hiantem heredipetam. Ideo autem coruum dixit, quia corui semper esuriunt.

57. § Quod Coranus fecit, qui Nasicae accepit filiam et auaritiam soceri ficto testamento delusit. Aliter: quidam scriba secundo factus scriba et quinqueuir factus delusit quondam, qui ei hereditatis obsequebatur gratia.

59. Satyrice iocatur secans illos, qui diuinandi artem profitentur.

62. ivvenis. Augustus, quia iuuenis uicit Persas.

65. § metventis reddere soldvm. Idest nolentis reddere integram dotem, nequid de solido patrimonii minueret, ac per hoc ualde cupidi et auari.

66. § tvm gener hoc. Sic dicit, quasi per diuinationem praedicens hoc futurum Tiresias, quod iam fuerat factum. dabit. Pro ‘dedit’, obseruatis hoc modo in tota narratione temporibus.

73. § sed vincet l. Idest ualde melius est, si, quorum hereditates affectas, eos blandiciis habeas superatos.

74. expvgnare. Vincere obsequiis tuis.

76. § penelopen f. p. t. Facilis esto, quasi potiori deduc uxorem ad domum.

78. § Quam non potuerunt recta uia deducere aut disciplina.

80. § nec t. v. Haec res fecit Penelopam castam esse, quia illi magis studebant penui quam ueneri.

84. § anvs improba. Anus quaedam a captatore nudo nudam efferri se uoluit, ea uidelicet cogitatione, ut uel mortua humeris eius elaberetur, quae elabi captione eius uiua non poterat. Ergo diligens esto circa adeundos, quos captas.

87. § scilicet elabi si posset. Sensus: declarat ita anum testatam esse, ut, si cadauer eius elapsum esset, is, qui non protulisset, careret hereditate. Hoc autem dicit, ut heredipetas moneat nimia obsequia declinare.

92. <obstipo>. In alteram humerum declinato. Inclinato [(item Scaurus apud Porph.)] uel immobile fixo. Deposito. Quia is habitus proximus est uerecundiae.

94. Populi si fuerit constipatio, libera eum.

95. § avrem svbstringe loqvaci. Diligenter audi, aut caue ne dicas: quid dixisti? Aliter: diligenter admoue aures tuas loquente illo.

96. Ordo: inportunus urge, idest laudando eum, donec dixerit sublatis manibus ad caelum, idest iuratus: ohe iam, idest sufficit et bene habet. inportvnvs. Pro inportune.

97. i nstanter lauda, ut eius desiderium uincat obsequium.

98. § crescentem t. Gaudentem rumoribus. Lauda ilium falsis laudibus. Quemadmodum utris inmisso flatu nihil capit nisi solum tumorem, ita et qui falso laudatur. Idest quanto magis. uideris eum laudibus erigi, tanto magis laudato.

99. § cvm te servitio. Cum mortuus fuerit diues, uel cum te heredem fecerit, ut cuius causa seruieras, impetrabis.

100. § et certvm vigilans. Quia solent homines, quae cupiunt, per somnum uidere. Ergo noli credere te heredem factum, nisi cum illud uigilans uideris.

103. sparge svbinde. Frequenter dicito: unde mihi tam fortem amicum?

105. arbitrio. Deest ‘tuo’. sine sordibvs. Sine tenacitate.

108. § dic ex parte tva. Idest huic te die libenter uendere, quicquid hereditatis ipse desiderat.

109. gavdentem nvmmo. Et uno nummo, qui erat imaginaria uenditio pro donatione.

110. <valeqve>. Vt ([Verg. Aen.] V 738): Iamque uale; torquet medios nox humida cursus.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII