òåêñò ïåðåâîäû commentarii varialectio prosodia
Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos,
quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,
Zmyrna quid et Colophon? Maiora minorane fama?
Cunctane prae Ñampo et Tiberino flumine sordent?
5 An venit in votum Attalicis ex urbibus una?
An Lebedum laudas odio maris atque viarum?
(Scis Lebedus quid sit? Gabiis desertior atque
Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem,
oblitusque meorum, obliviscendus et illis,
10 Neptunum procul e terra spectare furentem.)
Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque
aspersus, volet in caupona vivere; nec qui
frigus collegit furnos et balnea laudat
ut fortunatam plene praestantia vitam.
15 Nec, si te validus iactaverit Auster in alto,
idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.
Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod
paenula solstitio, campestre nivalibus auris,
per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
20 Dum licet, ac voltum servat Fortuna benignum,
Romae laudetur Samos, et Chios, et Rhodos absens.
Tu, quamcumque deus tibi fortunaverit horam,
grata sume manu, neu dulcia differ in annum,
ut quocumque loco fueris vixisse libenter
25 te dicas. Nam si ratio et prudentia curas,
non locus effusi late maris arbiter aufert –
caelum, non animum mutant qui trans mare currunt.
Strenua nos exercet inertia; navibus atque
quadrigis petimus bene vivere. Quod petis hic est,
30 est Ulubris; animus si te non deficit aequus.
Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.