carmina iv vii | CARM. IV VI ← → CARM. IV VIII |
òåêñò ïåðåâîäû ãðèíôåëüä commentarii varialectio prosodia
Diffugere nives, redeunt iam gramina campis,
arboribusque comae.
mutat terra vices, et decrescentia ripas
flumina praetereunt.
5 Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet
ducere nuda choros.
inmortalia ne speres, monet annus et almum
quae rapit hora diem.
frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas,
10 interitura, simul
pomifer autumnus fruges effuderit, et mox
bruma recurrit iners.
damna tamen celeres reparant caelestia lunae —
nos, ubi decidimus
15 quo pius Aeneas, quo dives Tullus et Ancus,
pulvis et umbra sumus.
quis scit an adiciant hodiernae crastina summae
tempora di superi?
cuncta manus avidas fugient heredis amico
20 quae dederis animo.
cum semel occideris, et de te splendida Minos
fecerit arbitria,
non, Torquate, genus, non te facundia, non te
restituet pietas.
25 infernis neque enim tenebris Diana pudicum
liberat Hippolytum,
nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro
vincula Pirithoo.
Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.