Vertumnum Ianumque, liber, spectare videris.
Scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.
Odisti clavis et grata sigilla pudico;
paucis ostendi gemis et communia laudas,
5 non ita nutritus. Fuge quo descendere gestis.
Non erit emisso reditus tibi. “Quid miser egi?
Quid volui?” dices ubi quid te laeserit; et scis
in breve te cogi cum plenus languet amator.
Quodsi non odio peccantis desipit augur,
10 carus eris Romae donec te deserat aetas.
Contrectatus ubi manibus sordescere vulgi
coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertis,
13 aut fugies Uticam, aut vinctus mitteris Ilerdam.
Ridebit monitor non exauditus, ut ille
15 qui male parentem in rupis protrusit asellum
iratus, – quis enim invitum servare laboret?
Hoc quoque te manet ut pueros elementa docentem
occupet extremis in vicis balba senectus.
Cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris,
20 me libertino natum patre, et in tenui re
maiores pinnas nido extendisse loqueris
(ut quantum generi demas virtutibus addas);
me primis Urbis belli placuisse domique;
corporis exigui, praecanum, solibus aptum;
25 irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte meum siquis te percontabitur aevum,
Systema: versus heroi. Nomenclatura: 1 Ianus; 1 Vertumnus; 2 Sosii; 10 Roma; 13 Ilerda; 13 Utica; 20 Horatius; 27 December; 28 Lepidus (Q. Aemilius); 28 Lollius (M.)
PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM
1. vortvmnvm ianvmqve liber. Mirum est [ad] hanc adlocutionem inter epistulas poni, cum neque ad absentem neque ad hominem scripta sit, nisi quia [et] receptum est et principia et fines in omnibus libris nullius legis formula contineri. Vnde sic Lucretius incipit primum Epicureae sectae librum, sic Vergil(ius) finit in Georgicis quartum. Haec itaque cum libro suo uidetur loqui, quem inpositum ante finem cupidum esse dicit in publicum prodeundi, cum domi continendus sit, ne in malignos lectores incidens uituperetur. Vortumnus autem deus dicitur esse praese[n]s uertundarum rerum, hoc est, emendarum ac uendendarum, qui in uico Turario sacellum habuit; Ianus quoque similiter uicus est ab Iano gemino sic appellatus, qui in eo arcum habet sibi consecratum; per quos deos loca signi(ficat), in quibus cum ceteris rebus etiam libri uenales erant. Sane et ex his uersibus et in principio sequentis libri apparet Horat(ium) hoc uolumen quasi nouissimum totius operis habuisse. Nam secundum epistularum coactus adiecit.
2. ilicet. ᾿Εν ὑποκρίσει, quasi magnae temeritatis sit hoc librum uoluisse.
2. prostes. Proponaris uenalisque sis.
2. sosiorvm pvmice mvndvs. Sosii illo tempore fratres erant bibliopolae celeberrimi.
3. odisti claves. Odisti includi et sub sigillo esse, quod pudicis, inquit, gratum esse consueuit.
4. pavcis ostendi gemis. Doles, inquit, quod paucis recitem.
4. commvnia. Conuentus publicos.
7. et scis // in breve te cogi. Hoc est: nec totum nec per ordinem recitari fastidio poscentum:
9. qvod si non odio peccant. Sensus: quod si ego, qui quasi augur tibi nunc peccanti futura praedico, non odio tui loquor, tam diu Romae carus eris, quam diu retinueris pulchritudinem noui libri, tempore uero si sordidior factus fueris, nemo te amabit atque describet, sed aut c[h]ari[a]e consumeris aut fient ex te opistographae epistulae.
13. avt fvgies vticam. Vtica Africae, Hilerda Hispaniae est ciuitas. Ac per hoc propter metum bellorum ciuilium adhuc illic Romanum exercitum detineri significat.
14. ridebit monitor. Id est: ridebo.
17. hoc qvoqve te manet. Satyrice omnia, quae detestatur dicitque inminere libro suo.
17. pveros elementa docentem. Quasi ipse liber pueros elementa docturus sit.
18. extremis in vicis. In ultima uicorum parte, ut Terent(ius): // In ultima platea dicit.
18. balba senectvs. Balbus senex.
19. cvm tibi sol tepidvs. Secundum morem librariorum locutus est, qui circum quartam uel quintam horam dictata pueris praebere consueuerint, quo tempore tractabiliores sunt.
20. me libertino natvm patre. Ipse enarrat uitam suam cynice non dissimulans humilitate[m] generis se esse prouectum.
22. vt qvantvm generi demas. Causa, cur sibi non tacendi sint parentes.
23. primis vrbis belli p. d. Augusto Maecenati Pollioni et ceteris.
23. belli domiqve. Haec modo aduerbia sunt accipienda, non nomina.
24. corporis exigvi. Haec descriptio characterismus dicitur.
24. praecanvm. Propera canitie[m] et ante annos albo capillo.
24. solibvs aptvm. Solitum iacere sub sole et chroma facere.
25. tamen vt placabilis essem. ᾿Επιθεράπευσις, qua purgauit, quod se confessus est iracundum.
26. forte mevm siqvis te. Facete, quasi dicat: non omnes sciant, sed ille solus quicumque quaesiuerit.
27. qvater vndenos. Annos quattuor et quadraginta dicit, et simul ostendit, et quo mense natus, et quo anno aetatis suae hunc perscripserit librum.
28. collegam lepidvm qvo dvxit lollivs. Figurate pro eo, quod est: quem annum Lollius duxit cum collega Lepido. Et [duxit] ‘sortitus est’ accipiamus, quia sortem duci dicimus. Etenim tam diu quis collegam dicit, quam diu ipse collega est, propter quod hoc ‘nomen ad aliquid’ dicitur.
ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM
1. Hac epistola alloquitur librum suum metaphoricos quasi rem animatam, significans ilium in publicum uelle procedere, se uero prohibere. Sed multi reprehendunt ilium, quare in ordine aliarum epistolarum hanc posuerit et non in fine aut in capite, cum neque ad absentem neque ad hominem scripta sit. Quorum reprehensio refutatur, quia in fine libri posuit illam. Principium enim et finis nulla in omnibus libris regula continetur. Ad librum suum loquitur tamquam ad puerum prostaturum. Vertumnus et Ianus dii sunt, qui praesunt negotiis ementium et uendentium, ante quorum templa erant loca, in quibus cum ceteris rebus etiam libri uenales erant. Per deos autem loca significat. Loca sunt in Rostris, ubi Sosii fratres libros uendebant, ut alibi ([epist.] I 1, 54. 55): Haec Ianus summus ab imo // Prodocet.
2. In mensa Sosiorum, qui Graece bibliopolae appellantur, idest uenditores librorum. Dicti Sosii a familia, quorum mensam poetica licentia pumicem uocat.
3. ‘Odisti’, inquit, includi et sub sigillo esse, quod pudicis gratum esse consueuit, et doles, quod a paucis reuolueris.
7. <qvid volvi?> Vt ([Verg. ecl.] 2, 58): Heheu quid uolui misero mihi?
9. Quodsi ego, qui augur tuus sum, idest diuinus, tibi peccanti. futura praedico, non odio tui loquor: tamdiu Romae carus eris, quamdiu noui libri pulchritudinem retinueris. Sed cum fueris sordidatus per processum temporis, nemo te ornabit atque describet, sed aut carie consumeris aut fient ex te opistographae epistolarum.
10. deserat aetas. Prodat et ingratum faciat uetustas. Seruauit metaphoram, quasi de meretrice loquens.
17. Quasi ipse liber pueros elementa docturus sit, ita loquitur.
18. Hoc est: ut senescas balbutientium meditatione.
19. Tunc enim dictata accipiunt pueri, cum beneficio solis cera facilius deletur. Secundum morem librariorum et magistrorum loquitur, qui circa quartam et quintam horam pueris dictata praebere consuerunt, quo tempore tractabiliores sunt [et abhinc parentelam suam, staturam quoque corporis et aetatem urbane designat].
21. <maiores pinnas>. Vltra dignitatem meorum natalium amicitiam Caesaris adquisisse et principum.
22. Causam exponit, cur non uerecundetur humilem genealogiam profiteri, scilicet quod non haberet ex parentibus, haberet ex sapientia.
23. Terentii illud [(adelph. prol.] 18—20): Cum illis placet, // Qui uobis uniuersis et populo placent, // Quorum opera in bello, in otio, in negotio. Domi et belli aduerbia sunt, ubi se dicit placuisse primis urbis, idest principibus: Augusto, M<a>ecenati atque Pollioni.
24. Haec descriptio caracterismos appellate, idest imaginatio formae hominis. Dicit autem se praecanum, idest properam canitiem habere et ante annos albescere. <SOLIBVS APTVM>. Durae cutis hominem et ad laborem fortem.
28. Eo anno compleui XLIIII annos, quo Lollius consul sortitus est socium Lepidum in consulatu.
Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe
GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII