Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones i iii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

1 Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos

2 ut numquam inducant animum cantare rogati,

3 iniussi numquam desistant. Sardus habebat

4 ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,

5 si peteret per amicitiam patris atque suam, non

6 quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo

7 usque ad mala citaret ‘io Bacchae’ modo summa

8 voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.

9 nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui

10 currebat fugiens hostem, persaepe velut qui

11 Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,

12 saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,

13 omnia magna loquens, modo sit mihi mensa tripes et

14 concha salis puri et toga, quae defendere frigus

15 quamvis crassa queat.’ deciens centena dedisses

16 huic parco, paucis contento, quinque diebus

17 nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum

18 mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam

19 sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihiquid tu?

20 nullane habes vitia?’ immo alia et fortasse minora.

21 Maenius absentem Novium cum carperet, ‘heus tu

22 quidam ait ‘ignoras te an ut ignotum dare nobis

23 verba putas?’ ‘egomet mi ignosco’ Maenius inquit.

24 stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.

25 cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,

26 cur in amicorum vitiis tam cernis acutum

27 quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra

28 evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.

29 iracundior est paulo, minus aptus acutis

30 naribus horum hominum; rideri possit eo quod

31 rusticius tonso toga defluit et male laxus

32 in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir

33 non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens

34 inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum

35 concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim

36 natura aut etiam consuetudo mala; namque

37 neglectis urenda filix innascitur agris.

38 illuc praevertamur, amatorem quod amicae

39 turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec

40 delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae.

41 vellem in amicitia sic erraremus et isti

42 errori nomen virtus posuisset honestum.

43 ac pater ut gnati, sic nos debemus amici

44 siquod sit vitium non fastidire. strabonem

45 appellat paetum pater, et pullum, male parvos

46 sicui filius est, ut abortivus fuit olim

47 Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum

48 balbutit scaurum pravis fultum male talis.

49 parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus

50 et iactantior hic paulo est: concinnus amicis

51 postulat ut videatur; at est truculentior atque

52 plus aequo liber: simplex fortisque habeatur;

53 caldior est: acris inter numeretur. opinor,

54 haec res et iungit iunctos et servat amicos.

55 at nos virtutes ipsas invertimus atque

56 sincerum furimus vas incrustare. probus quis

57 nobiscum vivit, multum demissus homo: illi

58 tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis

59 insidias nullique malo latus obdit apertum,

60 cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris

61 invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano

62 ac non incauto fictum astutumque vocamus.

63 simplicior quis et est, qualem me saepe libenter

64 obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem

65 aut tacitum inpellat quovis sermone: ‘molestus,

66 communi sensu plane caret’ inquimus. eheu,

67 quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.

68 nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,

69 qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est,

70 cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce,

71 si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari

72 si volet: hac lege in trutina ponetur eadem.

73 qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,

74 postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est

75 peccatis veniam poscentem reddere rursus.

76 denique, quatenus excidi penitus vitium irae,

77 cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non

78 ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res

79 ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?

80 siquis eum servum, patinam qui tollere iussus

81 semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,

82 in cruce suffigat, Labeone insanior inter

83 sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque

84 maius peccatum est: paulum deliquit amicus,

85 quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus

86 odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,

87 qui nisi, cum tristes misero venere kalendae,

88 mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras

89 porrecto iugulo historias captivus ut audit.

90 conminxit lectum potus mensave catillum

91 Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,

92 aut positum ante mea quia pullum in parte catini

93 sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus

94 sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si

95 prodiderit conmissa fide sponsumve negarit?

96 quis paria esse fere placuit peccata, laborant,

97 cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant

98 atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.

99 cum prorepserunt primis animalia terris,

100 mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter

101 unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro

102 pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,

103 donec verba, quibus voces sensusque notarent,

104 nominaque invenere; dehinc absistere bello,

105 oppida coeperunt munire et ponere leges,

106 ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.

107 nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli

108 causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,

109 quos venerem incertam rapientis more ferarum

110 viribus editior caedebat ut in grege taurus.

111 iura inventa metu iniusti fateare necesse est,

112 tempora si fastosque velis evolvere mundi.

113 nec natura potest iusto secernere iniquum,

114 dividit ut bona diversis, fugienda petendis,

115 nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,

116 qui teneros caules alieni fregerit horti

117 et qui nocturnus sacra divum legerit. adsit

118 regula, peccatis quae poenas inroget aequas,

119 ne scutica dignum horribili sectere flagello.

120 nam ut ferula caedas meritum maiora subire,

121 non vereor, cum dicas esse paris res

122 furta latrociniis et magnis parva mineris

123 falce recisurum simili te, si tibi regnum

124 permittant homines. si dives, qui sapiens est,

125 et sutor bonus et solus formosus et est rex,

126 cur optas quod habes? ‘non nosti, quid paterinquit

127 Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam

128 nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.’ qui?

129 ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque

130 optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni

131 abiecto instrumento artis clausaque taberna

132 sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis

133 est opifex, solus sic rex.’ vellunt tibi barbam

134 lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces,

135 urgeris turba circum te stante miserque

136 rumperis et latras, magnorum maxime regum.

137 ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum

138 rex ibis neque te quisquam stipator ineptum

139 praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces

140 ignoscent, siquid peccaro stultus, amici

141 inque vicem illorum patiar delicta libenter

142 privatusque magis vivam te rege beatus.


Systema: versus heroi. Nomenclatura: 3 Sardiniensis, Sardonius, Sardous, Sardus; 3 Tigellius (M.); 4 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 7 Bacchus; 11 Iuno; 21 MaåNius; 21 Novius; 40 Balbinus; 40 Hagne; 47 Sisyphus; 48 Scaurus; 64 Maecenas (C. Cilnius); 82 Labeo (M. Antistius); 86 Ruso; 91 Evander; 107 Helena; 109 Venus; 127 Chrysippus; 129 Hermogenes Tigellius; 130 Alfenus; 139 Crispinus; 234 Lucanus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. omnibvs hoc vitivm est cantoribvs. In eundem Tigellium Hermogenen et hic inuehitur, eumque Sardum dixit, quod in Sardinia esset natus. Adnotandum ergo et Sardum et Sardiniensem dici posse. Nam Lucilius Sardiniensem dixit in sexto saturarum sic [Tigellium]: // E Sicula [Lucilium] . . . [Sardiniensem terram]. At Licinius Caluus de eodem Hermogene loquens [Sardum] dixit: Sardi Tigilli putidum caput uenit. Nonnulli tamen ueterum grammaticorum sic appellationes has diuiserunt, ut Sardum putarent dici eum, qui in Sardinia natus sit, Sardiniensem autem incolam Sardiniae.

2. vt nvmqvam indvcant animvm cantare rogati. Subdistinguendam ‘cantare’ et sic inferendum ‘rogati’ cum pronuntiatione, quia significat ‘etiam rogati’.

6. ab ovo vsqve ad mala citaret ‘io’. Id est: ab initio c[a]enae ad finem usque. Ouum enim hodieque initium cenae est, quippe cum in gusto statim a balneis offeratur. Mala autem apud ueteres inter cetera secundae mensae offerebant. [Citaret] autem [aut] ‘recitaret’, unde et praecones citare dicuntur, qui clarius uoce dicunt[ur].

7. io bacche. Hoc scilicet citaret, id est clare diceret: [io Bacchae].

7. modo svmma voce, modo ha[e]c, resonat qvae chordis

8. qvattvor ima. Id est: modo clara uoce, modo pressa; et a tetrachordo hoc sumptum, in quo est grauissimi soni chorda, quae hypate dicitur.

9. saepe velvt qvi cvrrebat. Ordo et sensus est: saepe currebat uelut qui fugiens hostem currit. Ita per syllempsim figuram e ‘currebat’ [et] [currit] adsumendum est.

9. saepe velvt qvi ivnonis sacra ferret. Caneforoe hodieque Athenis appellantur, quae sacra capite portantes lento gradu incedunt. Dicit ergo Hermogenen adeo inaequali fuisse mente, ut interdum curreret, interdum tardissimo gradu ambularet.

14. et concha salis pvri. [Puri salis], id est: simplicis, non conditi. Et [concha] merito, quia pauperiores in marina concha salem tritum habere solent, quo cum pane uescantur.

17. noctes vigilabat ad ipsvm mane. Aduerbialiter dictum est [noctes], ut // Flet noctem et // Tot annos // Bella gero. [Ad ipsum mane] autem, pro: usque ad ipsum mane.

21. maenivs absentem novivm cvm carperet. Qui [de personis Horatianis] scripserunt, aiunt Maenium et scurrulitate[m] et nepotatu notissimum Romae fuisse. Hic post patrimonium adrosum kalendis Ianuariis in Capitolio clara uoce optarat, ut quadringenta milia nummorum aeris alieni haberet, et quaerente quodam, quid sibi uellet, quod tam sollemni die aes alienum habere optaret, ‘Noli mirari’ inquit ‘octingenta debeo’. Hic fertur domo sua, quam ad forum spectantem habuerat, diuendita[m] unam columnam inde sibi excepisse, unde gladiatores spectaret, quae ex eo Maeni columna nominabatur. Cuius et Lucilius sic meminit: // Maenius columnam cum peteret.

21. cvm tva pervideas ocvlis mala lippvs invnctis. Sensus est: cum tua mala uideas uelut si lippiens inunctus sis, quare ad amicorum perspicienda uitia tam acute perspicis, quam aut aquila aut draco? Aquilam autem tam acute cernere aiunt, ut rectis oculis radios solis intueatur. Pro dracone autem serpentem Epidaurium ideo dixit, quia, cum Romani oraculo admoniti in Epidaurum insulam misissent, inde ut Aesculapium adferrent, draco e templo eius repente progressus, nauem legatorum conscendit, quem illi numen dei creditum esse Romam aduexerunt.

29. iracvndior est pavlo et reliqua. Sensus est: habet aliqua uitia, ita ut paulo iracundior sit, nec possit deridentium urbanitatem, quae nunc maxime exercetur, sustinere. Praestat etiam de se ridendi materiam, quod rusticius tonsus sit et toga eius defluat laxosque calceos habeat. Bonus uir est et tibi amicus. His ergo colligit, amicorum uitia, si leuia sint, ferenda esse, secundum illud, quod praecipitur per prouerbium: // Amici mores noueris, non oderis.

33. at tibi amicvs. Id est: uerus amicus. Pronuntiandum autem est, ut significatio eius exprimatur.

35. nvm[e]qva tibi vitiorvm inseverit olim natvra. [Num qua] pro ‘num aliqua’, ut si diceret ‘numquae’. [Inseuerit] autem pro ‘inseuerit se’ aut ‘insita fuerit’. Hac figura et illud dicitur: // Praecipitat nox et // Prora[m] auertit. Sensus autem est: Te ipsum denique perspice, ne habeas aliqua uitia aut ingenita tibi aut mala consuetudine quaesita.

36. namqve // neglectis vrenda filix innascitvr agris. Manifesta allegoria.

38. illvc praevertamvs pro: illuc transeamus. Sic et dicitur: // Volucremque fuga praeuertitur Hebrum.

40. velvti balbinvm polypvs agnae. Luciliana urbanitate usus, in transitu amaritudine eum aspersit.

41. vellem in amicitia sic erraremvs. Vtinam, inquit, hunc errorem circa amicos nostros pateremur, uitia illorum non intellegentes. Qui error adeo laudaretur, ut uirtus potius quam uitium diceretur.

44. strabonem appellat paetvm pater. Strabo detortis qui est oculis, dicitur, paetus leniter declinatis. Et hoc autem et his, quae sequuntur, ostendit a parentibus filiorum uitia aut non intellegi aut intellecta dissimulari. Quod praecipit circa amicos quoque faciendum esse.

45. male parvvs sicvi filivs est. Mire dixit male paruum, uolens intellegi macilentum.

46. vt abortibvs fvit olim sisyfvs. Sisyfus Marci Antoni triumuiri pumilio fuisse dicitur intra bipedalem staturam, ingenio tamen uiuax.

47. hvnc varvm distortis crvribvs. Vari appellantur introrsum retortis pedibus.

47. illvm // balbvttit scavrvm. Scauri sunt, qui extantes talos habent. Suauiter autem dixit [balbuttit scaurum]. Sic enim blandientes infantibus infringere linguam solent, ut quasi eos imitentur.

49. parcivs hic vivit: frvgi dicatvr. Hic iam ostendit, qualia amicorum uitia existimare et appellare debeamus.

51. at est trvcvlentior atqve // plvs aeqvo liber. simplex fortisqve habeatvr. Simplices uulgo pro mansuetis et modestis dicunt[c]ur. Hic simplicem dixit, qui quod sentiat de amico, libera lingua pronuntiet [Et ingenii sumus, ut non tantum uitia amicorum non tegamus, sed etiam] . . . ; et honesto nomine acer dicatur.

55. at nos virtvtes ipsas invertimvs, id est: maligni adeo ingenii sumus ut non tantum uitia amicorum non tegamus, sed etiam laudes ipsas male interpretantes culpemus.

55. atqve sincervm cvpimvs vas incrvstare. Allegoricos hoc dicitur. Incrustari autem uas dicitur, cum aliquo uitioso suco inlinitur, atque inquinatur [autem]. Secundum quod et Lucilius in III satyrarum ait: // Nam mel regionibus illis // Incrustatus calix, ruta; caulis habetur.

58. illi tardo cognomen, pingvi damvs. Ordo est: illi pingui tardo cognomen damus. Et est sensus: naturam in uitium uertentes pro pingui tardum dicimus.

59. nvlliqve malo latvs obdit apertvm. [Obdit] nunc ‘obicit atque offert’ significat.

67. qvam temere in nosmet legem sancimvs. Id est: temere nimis agimus sic iudicantes de amicis nostris, quia incipiunt et illi de nobis iudicantes eandem legem constituere.

68. nam vitiis nemo sine nascitvr. optimvs ille est, // qvi minimis vrgetvr. Nemo est, inquit, qui non uitia in se [non] habeat. Denique bene est, si pauca habeat, quoniam, ut nulla habeat, fieri non potest.

69. amicvs dvlcis, vt aeqvvm est, // cvm mea conpenset vitiis bona. Ordo et sensus est: cum uitiis meis mea bona conpenset. Sic ergo ex eo, quod est ‘bona mea’, per figuram syllempsim ‘meis’ adsumimus.

69. amari // si volet: hac lege in trvtina ponetvr eadem. Allegoricos hoc significat: si ignoscet uitiis meis, indulgentia et ego uitia illius aestimabo.

73. qvi ne tvberibvs propriis offendat amicvm, // postvlat, ignoscet verrvcis illivs. Haec allegoria et ad praecedentem sensum et ad subiectum pertinet.

76. deniqve qvatenvs excidi penitvs vitivm irae et reliqua. Denique, inquit, si non potes dissimulare uitia amicorum, saltem talia illa aestimato qualia sunt, et noli ea malignitate tua augere. Deinde hinc paulatim descendit eo, ut aduersus Stoicos disputet, qui dicunt peccata omnia paria esse et similia, et animum spectandum peccantis, non quantitatem rei, in qua peccatum est.

82. labeone insanior inter sanos dicatvr. Marcus Antistius Labeo praetorius, iuris etiam peritus, memor libertatis, in qua natus erat, multa contumaciter aduersus Caesarem dixisse et fecisse dicitur. Propter quod nunc Horatius adulans Augusto, insanum eum dixit.

86. odisti et fvgis vt rvs[s]onem debitor aeris. Octauius [d]Ruso acerbus faenerator fuisse traditur, idem scriptor historiarum, ad quas audiendas significat solitum fuisse cogere debitores suos, quibus scilicet talia audire poena grauissima erat. Hoc enim significat [porrecto iugulo].

90. mensave catillvm // evandri tritvm manibvs deiecit, ob hanc rem. Qui [de personis Oratianis] scripserunt, aiunt Euandrum hunc caelatorem ac plasten statuarum [quare] Marcum Antonium ab Athenis Alexandriam transtulisse; inde inter captiuos Romam perductum multa opera mirabilia fecisse.

92. avt positvm ante mea qvia pvllvm. Ordo: quia antepositum pullum in mea parte catini sustulit.

96. qvis paria esse fere placvit peccata, laborant, // cvm ventvm ad vervm est: sensvs moresqve repvgnant. Stoicorum dogma reprehendit, qui omnia peccata paria esse dicunt, et ait ne ipsos quidem in hac sententia permanere, nisi uerbo tenus iam hic tractatus habeatur, sed uere de admisso quaeratur.

98. atqve ipsa vtilitas, ivsti prope mater et aeqvi. Nondum uideo, quo modo utilitatem iusti et aequi matrem recte dixerit.

107. nam fvit ante helenam cvnnvs teterrima belli. Hoc eo pertinet, ut probet id quod dixerat, homines inter se ab initio cum orti sunt pugnas habuisse primo ferino ritu, dein paulatim ad arma processisse.

113. nec natvra potest ivsto secernere iniqvvm, // dividit vt bona diversis, fvgienda petendis. Non, inquit, ita per naturam quid iustum, quid iniustum sit, intellegere quis potest, ut intellegit, quid utile et quid inutile sit, aut quo[d] malum a bono distet.

115. nec vincet ratio hoc, tantvndem vt peccet idemqve et reliqua. Nec hoc umquam ratio obtinebit, ut eadem peccata credenda sint esse sacrilegi et eius, qui cauliculos de horto furatus sit.

117. noctvrnvs divvm sacra legerit. [Legerit] ‘collegerit’ ac per hoc ‘subduxerit ac furatus sit’, unde sacrilegi ipsi, qui hoc admittunt, appellantur.

119. ne scythica dignvm horribili sectere flagello et reliqua. Sensus: Ne leuiter caedendum flagellis uerberes; nam illud te non moneo, ne grauius puniendum ferula caedas, quoniam scio te nullum peccatum leue putare esse.

122. mineris falce recisvrvm [et] simili te. Allegoricos; quod significat: mineris eadem poena uindicare parua et magna peccata.

124. si dives qvi sapiens est et reliqua. Hoc ad illud refertur, quod de affectione Stoici sapientis dixerat: [si tibi regnum permittant homines]. Porro autem Stoici existimant perfectae sapientiae uirum omnia habere; in quo sensu et Lucilius uersatus sic ait: // Nondum [r][e][x] [iam haec omnia habebit], Formonsus, diues, liber, rex, solus [ni][tes][c][et]. Vterque tamen poeta, non simpliciter hoc, sed per derisum Stoicorum dicit.

126. non nosti, qvid pater — inqvit — // chrysippvs dicat et reliqua. Personam contradicentis poeta per urbanitatem fingit, ut et Stoicos et alios, quorum nomina subiecit, derideat.

130. vt alfenvs vafer omni abiecto instrvmento // artis clavsaqve taberna svtor erat. Sic, inquit, Stoicus et rex est et quidquid ipse sibi adsignat, ut Alfenus sutor potest dici, quamuis tabernam clauserit, et omne instrumentum sutrinae uendiderit. Vrbane autem Alfenum Varum Cremonensem deridet, qui abiecta sutrina, quam in municipio suo exercuerat, Romam petit, magistroque usus Sulpicio iuris consulto, ad tantam scientiam peruenit, ut et consulatum gereret et publico funere efferretur.

133. vellvnt tibi barbam lascivi pveri et reliqua. Quomodo rex es, inquit, Stoice, cum petulantiam puerorum barbam tibi uellentium non aliter possis repellere quam ui, id est baculo tuo? Per quod ostendit uanissima persuasione sibi eos uindicare, quod nequaquam habeant.

137. dvm tv qvadrante lavatvm // rex ibis. Perquam urbane. Sensus autem est: quamdiu tu solus lauabis quadrante balneatori dato, neque quisquam tibi comitabitur praeterquam unus Crispinus disciplinae Stoicae sectator, facile erit sic non credere paria esse peccata omnium, ut non probent te regem esse.

142. privatvsqve magis vivat te rege beatvs. Ordo et sensus est: magis beatus uiuet priuatus, quam tu rex.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


4. ille tigellivs. Quasi de noto dixit ‘ille’. <caesar>. Augustus, sub quo et Horatius.

5. patris. Gai Caesaris.

6. si collibvisset, ab ovo (a. o. c. a bono) vsqve ad mala citare<t>. Ab initio cenae usque ad finem. Ouum enim initium cenae erat, quippe cum in gustu statim a balneis offerebatur, mala uero (autem [z Porph.]) in secundis mensis erant.

7. § svmma. Acutissima, quae in summa parte organi est, hypateque dicitur.

8. § qvattvor ima. Idest post quattuor, ac per hoc quinta. § Aliter: quinta chorda nete dicitur. <ima>. Quae in tetrachordo ima est. Haec eadem nete a musicis dicitur.

9. § Ordo est: s<a>epe currebat uelut fugiens hostem. § nil <a>eqvale homini fvit illi. Vt Sallustius de Catilina (15, 5): Citus modo, modo tardus incessus. In omnibus ostendit inaequalem.

11. § ivnonis sacra. Caneforae ([leg.] caneforoe [cum Porph.]) apud Athenas hodieque dicuntur, qui ([leg.] quae [cum Porph.]) sacra capite portant et sensim incedunt et ([leg.] idest [cum schol. FDz]) lento gradu.

12. § modo reges a. t. Tetrarchae dicuntur, qui quartam partem regni imperatoris habent.

14. § concha salis. Marina, in qua plerumque sal ponitur. § ‘Puri’ idest sine condimentis, simplicis, non conditi.

16. § hvic parco. Idest isti parco, isti paruis contento si dedisses ducenta milia, post quinque dies nihil inuenires.

17. <locvlis>. Arculis. Ab eo, quod est locus, diminutiue loculus. § noctes vigilabat. Accusatiuum posuit, ut iugem ostenderet uigiliam quomodo ([Verg. Aen.] I 47. 48): Tot annos // Bella gero.

21. § m<a>enivs absentem. Sensus iste est: confiteor me habere uitia, sed leuiora, nec sum similis Maenio, qui dicebat se ignoscere peccatis suis et ea pro [leuiora] nihilo ducere.

21. § Maenius cum de Nouio male loqueretur, ait illi alter: dic mihi tu: nescis te? Hic est Maenius, qui uenditis rebus omnibus unam sibi columnam reseruauit in Foro, unde gladiatores spectaret, quae Maenia dicebatur.

26. § cvm tva pervideas o. m. Ordo est: cum tua mala oculis inunctis uel lippus uideas, [idest cum tua mala] ‘inunctis’ autem ‘ueluti inunctis’, ut Persius (1, 79. 80): Hoc pueris monitus patres infundere lippos // Cum videas.. pro ‘ueluti lippos’. cvm tva pervideas. Idest cum tua uitia cernas quasi c<a>ecus quare aliena perspicis oculis aquilae?

27. qvam avt aqvila. Haec multum uidere traditur; nam sola fert solis radios, hoc est rectis oculis solem spectat; deinde et ex alto latentem leporem conspicit. § avt serpens epidavrivs. Generaliter omnes serpentes multum uidere dicuntur, Epidaurium autem propter historiam posuit. A libris enim Sibillinis Romani moniti pro remedio ciuitatis, ut simulacrum Aesculapii de Epidauro insula peteretur. Quo Romani cum uenissent et errore multorum simulacrorum certum inuenire non possent, draco in conspectu omnium nauim Romanorum petiit. Qui ad urbem delatus in ripa uel insula Tiberis uisus subito non conparuit. In ipso autem loco templum Aesculapio condiderunt.

29. § pavlo minvs. Qui non se aptant ad mores hominum, minus apti dicuntur, qui nesciunt rerum tempora, qui inportuniores.

29. § acvtis naribvs. Meet ab acutis hominibus rideri possunt hii, qui iracundiores sunt et inepti. ‘Acutis naribus’ ergo metaphoricos dicit a canibus, qui odore inueniunt cubilia bestiarum. Alii [(ut Porph.)] sic exponunt: habet aliqua uitia, ita ut paulo iracundior sit, nec possit deridentium u<rb>anitatem, quae nunc maxime exercetur, sustinere, praestat etiam de se ridenti materiam, quod rusticius tonsus sit et toga ipsius defluat laxosque calceos habeat.

31. § rvsticivs tonso. Quidam [(non Porph.)] dicunt de C<a>esare hoc dictum esse, quia fluebat eius semper toga, idest non erat bene composita, et inperito tonsore utebatur. et male laxvs. Non male laxus, sed male haeret, pro non h<a>eret, ut ([Verg. Aen.] IIII 8): Male sana sororem. § Hic dicitur pulsare Virgilium, quia indecori et corporis et habitus fuit. male laxvs. Indecenter laxus.

34. § incvlto. Quasi Maenius hoc dicat: sed haec in inculto corpore celantur; quia non facile probat aliquis sapientem esse eum, qui male uestitur.

34. § olim n. Aliqua natura uitiorum insita fuerit, ut ([Verg. Aen.] II 8. 9): Iam nox humida caelo // Praecipitat.

36. consvetvdo mala. Mire duo dixit; uitia enim aut nascuntur aut mala consuetudine trahuntur. § Ostendit ex consuetudine nasci multa mala; nam si neglexeris te, uitiosus efficeris, quemadmodum neglecto agro spinae nascuntur.

38. § illvc praevertamvr. Aut ‘redeemus’ aut ‘ueniamus’ pro ‘transeamus’, sicut ([Verg. Aen.] I 317): Volucremque fuga praeuertitur Hebrum. § qvod amic<a>e t. Debemus, inquit, et nos imitari amatores, qui non solum non offenduntur amicorum uitiis, sed ea etiam laudant. § Hoc est, quod dicit: non debemus offendi uitiis amicorum, sed et nos uitia eorum saltem tolerare debemus.

40. § hagn<a>e. Hagna nomen meretricis putidis naribus. Polypus autem uitium narium, quod adulescentem nobilem delectabat.

41. § et isti errori. Quod laudamus uitia amicorum; idest uirtus ipsa, si ita errarem, appellaret me uirum bonum.

44. § Strabo, qui est detortis oculis, dicitur, petus autem leuiter declinatis. Ex hoc autem et his, quae subsecuntur, ostendit a parentibus filiorum uitia aut non intellegi, aut intellecta dissimulari, quod praecipit circa amicos quoque esse faciendum. Paeti dicuntur proprie, quorum oculi huc atque illuc cum omni uelocitate uoluuntur.

47. sisyphvs. Sisyphus pedalis fuit, quem Antonius dilexit. Hic solebat in scapha natare. Alii: fuit intra bipedalem staturam, ingenii ignei. § Antonius triumuir, frater Antonii, uiri Cleopatrae, habuit filium prodigiosae breuitatis; istum Sisyphum appellauit, quia erat ardentissimi ingenii. § hvnc varvm. Varus appellatur introrsum retortis pedibus.

48. balbvtit. Idest ilium balbutiens dicit scaurum. § Scauri sunt, qui extantes talos habent. Suauiter autem dixit: balbutit scaurum; sic enim blandientes infantibus infringere linguam suam solent, ut eos imitentur [(ex Porph.).] Alii dicunt scauros esse, qui habent calces inuersos.

49. ineptvs. Hic ostendit, quomodo amicorum uitia appellare et existimare debeamus et honestioribus uerbis appellare.

50. § concinnvs. Compositus, bonus; idest iactans est aliquis: dicatur, quod uult uideri apud amicos concinnus et bonus.

52. § plvs <a>eqvo liber. Vltra quam oportet. Plus aequo liber est, qui, quod sentit, tacere non possit. § simplex. Non ambiguus aut bilinguis, sed qui, quod sentiat, dicat. Vulgo autem ‘simplex’ modestus dicitur.

55. at nos. Sensus [est]: at uero nos adeo maligni sumus, ut non solum uitia amicorum non tegamus, uerum etiam laudes mala interpretatione culpemus. § Debebamus uitiis alia dare nomina, idest leniora. Nos etiam uirtutes deprauamus, idest laudes amicorum in uituperationem conuertimus.

56. sincervm cvpimvs vas incrvstare. Allegoricos: de uiro bono detrahimus. § Incrustari uas dicitur, cum aliquo uitioso suco inlinitur et inquinatur, secundum quod et Lucilius in quarto satyrarum (III 20 [M.]) ait: Nam mel regionibus illis incrustatus calix rutia. <incvrtare>. Minuere. Lectum est et incrustare.

57. § tardo cognomen pingvi d. Illum, qui pinguis est, tardum appellamus, naturam uertentes in uitium. § Ordo est: illi pingui cognomen tardo damus, naturam uertentes in uitium. Pro pingui tardo. Pinguedo enim praegrauat et tardos facit.

58. § insidias. Si sit aliquis cautus et non facile se iungat insidiosis, eum astutum appellamus.

59. nvlli nodvm facit ad l<a>edendvm. Obicit, offert [opponit].

60. cvm genvs hoc. Cum in genere huius uitae uersemur insidiosorum hominum.

63. § simplicior q. e. e. q. m. s. i. Ordo est: et siquis est simplicior, qualem me tibi s<a>epe libenter exhibui, o M<a>ecenas, hunc appellant molestum et stultum. Sensus uero hic est: siquis libere et sine obseruatione temporis appellauerit amicum suum, hunc dicunt stultum et molestum.

66. § commvni sensv. Siquis est simplex, ut legentem aut cogitantem molestus interpellet, statim eum carere communi sensu dicimus. ‘Inquires’ media syllaba longa esse deberet.

67. legem sancimvs iniqvam. Quia eadem ab aliis patimur et eidem conditioni subiacemus, quia etiam illi eandem de nobis legem constituere.

68. § nam vitiis n. Ideo debemus uitiis amicorum ignoscere, ut et alii nostris ignoscant.

69. § amicvs dvlcis. Amicus bonus debet conpensare mea uitia cum bonis et, si plura sunt bona, ad ea propensior fieri, idest ea magis laudare.

72. hac lege i. t. pone[re]tvr eadem. Allegoricos: qui ignoscit uitiis meis, eandem ueniam consequetur.

73. § qvi ne tvberibvs. Hoc dicit: quod siquis suis magnis uitiis ueniam poscit ab amico, minoribus uitiis amici debet ignoscere.

76. § deniqve qvatenvs. Quatenus uitium irae et alia uitia non possunt penitus aboleri ab hominibus, debemus moderate ea uituperare. Si non possunt, inquit, dissimulari uitia amicorum, saltem talia aestimemus, qualia sunt, nec debemus ea malignitate nostra augere. Iam paulatim eo descendit, ut aduersum Stoicos disputet, qui dicunt omnia peccata paria esse, animum ergo peccantis, non quantitatem peccati spectandam.

78. § ponderibvs. Propriis aestimationibus, iudiciis, mensuris debet uti et hoc modo debet punire peccatum.

79. § ac res vt qvaeqve est. Prout est una-quaeque res, et quemadmodum est uitium in quauis re, ita et poena ratione procedit, idest pro qualitate uitii poenam debemus adhibere. Hic autem tangit Stoicos, qui dicunt omnia uitia paria esse.

80. § siqvis evm s. A simili argumentum facit et docet non omnia peccata esse simili a ac per hoc nec similes poenas esse.

81. ligvrierit. Degustauerit.

82. in crvce s. Labeo iuris peritus uituperabat leges Augusti Caesaris; hunc modo reprehendit Horatius in gratiam Caesaris. § Marcus Antistius Labeo iuris peritus memoratae libertatis, namque in Augustum libere inuectus est; ideo etiam eum nunc poeta male tractat, ut gratificetur Augusto.

83. qvanto hoc fvriosivs. Quod fecit dominus, quam quod seruus admiserit.

84. § pavlvm d. a. Paululum si peccauerit amicus, odisti eum; quod [paulum] peccatum nisi concesseris, saeuus et acerbus uideare [uel habearis].

86. § vt rvsonem d. Significat hunc Rusonem feneratorem fuisse et eundem historiae malum scriptorem, qui solitus esset a debitoribus suis audientiam exigere. [Quia usuras a debitoribus per historias a se scriptas per uim extorsit siue in spectaculo.] Ordo: qui nisi undeunde extricat nummos. § Qui debitor, nisi parauerit usuras aut sortem, audiet historias Rusonis feneratoris [(cf. Porph.)], idest lites et conuitia. Alii dicunt ‘historias’, quod is malus historiographus fuit, adeo ut debitores eius, cum non haberent reddere, pro poena eum recitantem suas historias paterentur audire. misero. Debitori.

89. porrecto ivgvlo. Iugulus incerti generis est, nam et hic iugulus et hoc iugulum dicimus. § historias. Iniurias, contumelias. Ordo: ut captiuus audit. Hic allusit, quoniam malus historiographus dicitur fuisse.

90. § comminxit lectvm. Inuitasti quendam amicum tuum ad cenam, is potus comminxit lectum tuum, aut si fregit catinum, eo debes illum odisse?

91. § evandri. Euandrum ferunt caelatorem ac plasten Atheniensem a Marco Antonio Alexandriam perductum et inde inter captiuos Romam uenisse ibique multa admiratione digna fecisse [(ex Porph.).] Hie ergo allusit ad speciem materiei dicens uas fictile caelatum fuisse. § ob hanc rem. Quia [uas aut] calicem deiecit nobiliter factum, ideo debet minus iucundus uideri? § Ordo est: ob hanc rem minus iucundus amicus sit mihi, quia antepositum pullum in mea parte sustulit? Ideo mine debeo persequi?

96. § Dogma reprehendit Stoicorum, qui omnia peccata paria esse dicunt, et ait ne ipsos quidem in hac sententia permanere.

97. § sensvs m. q. r. Consuetudo probat non paria esse peccata, quia aliter punimus fur em, aliter homicidam. Sensus: aliter enim indignatur animus, cum audierit homicidium factum, aliter cum furtum. moresqve. Iudicium, aestimatio hominum. Idest cum uenerimus ad ueritatem, hoc est ad iudicandum de peccatis, sensus et mores abnuunt paria esse peccata. § <sensvs moresqve repvgnant>. Quia aliter sentiunt homines ceteri quam Stoici in hoc, quod facilius diiudicatur furtum quam homicidium, quod Stoici nolunt.

98. § atqve ipsa vtilitas ivsti prope et qvi ([leg.] mater et aeqvi). Ingeniose ait iustum et aequum ex utilitate descendere. Inter iustum autem et aequum haec differentia est: iustum est, quod ex lege descendit, aequum uero, quod ex natura, ut Maro ([Aen.] VII 203): Haut uinclo nee legibus aequam. § atqve ipsa vtilitas. Est enim utilitas uera iusti et uirtutis mater; altera est, quae uidetur pecuniaria. Illa ergo utilitas iusti mater repugnat praeceptis Stoicorum. Ostendere uult non esse iustitiam naturalem, sed natam esse ex utilitate.

99. cvm prorepservnt. [Processerunt] docet, quomodo ex utilitate nata est iustitia. animalia terris. Ypallage: prima animalia homines intellegendum.

104. § absistere. [Secedere, separari] Zeugma: coeperunt, posteaquam inuentae sunt leges.

107. § nam fvit ante hel. Hoc eo pertinet, ut probet, quod supra dixerat, homines inter se ab initio, cum orti sunt, pugnam habuisse, sed primo ferino ritu, deinde ad arma paulatim processisse.

108. ignoids p. m. i. Quia nemo de illis scripsit, ignorantur.

109. incertam. Omnibus expositam, quia non habebant certas uxores.

111. metv inivsti. Hic inutilis; idest necesse est inuentas esse leges propter metum incommoditatis. § Adhuc uult ostendere iustitiam non esse naturalem, sed inuentam propter utilitatem.

112. § tempora si f.Þ Si antiquitatem uolueris retexere, in qua antiquitate leges nullae erant, inuenies iustitiam inuentam propter utilitatem, non propter naturam. 113 [Natura enim praestat scire, quae sunt appetenda, quae etiam fugienda; sed ratio, quae plus ualet, discernit iustum ab iniusto.] § nec natvra p. Natura nouit, quid sit amarum, quid dulce, quid album, quid nigrum; quid iustum, quid iniustum, nescit. <Nescit> enim tollere cupiditatem habendi et dolorem amittendi, quae utraque non natura, sed uita nos docet, et neque iustum diligitur neque uituperatur iniustum. § secernere. Natura enim bona ac fugienda operi suo adtribuit, sed iustum ab iniusto ratio secernit, quae ratio non optinet hoc, ut tantum peccet qui caules eripuit et qui sacrilegium fecerit. Non ita per naturam, quid iustum sit aut iniustum, intellegere possumus, quomodo intellegitur, quid utile aut inutile sit, aut quantum distet malum a bono.

114. § dividit vt bona diversis. Idest quomodo potest natura separare bona a malis, ita non potest separare iusta ab iniustis [sicut Stoici uoluerunt]. petendis. Licitis.

115. § nec vincit ratio. Nec potest probare hoc ratio, quod tantum is peccet, qui alienum hortum uexauerit et qui patrem occidit.

117. § noctvrnvs. Pro ‘noctu’, ut alibi ([art. poet.] 268. 269): Vos exemplaria Graeca // Nocturna uersate manu. § legerit. Furatus sit, ut poeta ([Verg. ecl.] 9, 21): Vel quae sublegi tacitus.. unde et sacrilegi dicti.

119. scvtica. Loro, habena; Graece dixit. 120 Scilicet cum exaequatis criminibus: nullum tam leue putes, quod ferula uindicandum sit.

120. § Nam ne ferula caedas eum, qui grauiora commisit, non uereor. Nam qui dicit omnia paria esse peccata, seuerus admodum est; seuerus autem leuia supplicia nescit inferre. <fervla>. Deest ‘cum’.

122. § Non uereor, ne dignum maiore supplicio afficias leuiore, cum mineris pari supplicio omnia persequi peccata, si tibi datum fuerit imperium.

123. falce recisvrvm. Allegoricos: supplicio amputaturum.

124. § Ordo iste: siquis sapiens est, et diues est et sutor bonus et formosus et rex secundum Stoicam sectam. Ait ergo Horatius: si secundum te, o Stoice, sapiens haec omnia habet, cur ad correctionem morum regnum petis, quod te habere dixisti? § Dicunt Stoici sapientem diuitem esse, si mendicet, et nobilem esse, si seruus sit, et pulcherrimum, etiam si sit sordidissimus.

126. § cvr optas. Inconsiderate ait ilium optare regnum, cum sapientem etiam, si sutor sit, regem esse dicunt. non nosti. Antipophora. § chrysippvs. Restitutor Stoicae sectae et eruditus praeceptor. Huius etiam Cicero meminit. Nunc autem personam sibi contradicentis inducit, ut et Stoicos et reliquos inrideat.

128. soleas. Caligulas. qvo. Quomodo; hoc interrogatiue poeta.

129. vt qvamvis tacet. Redit ad principium; nam de cantoribus coeperat.

130. § Vrbane satis Alfenum Varum Cremonensem deridet, qui abiecta ustrina ([leg.] sutrina [cum Porph.]), quam in municipio suo exercuerat, Romam uenit magistroque usus Sulpicio iurisconsulto ad tantam scientiam peruenit, ut et consulatum gereret et publico funere efferretur. Alfenus, sutoris filius, qui ita iuris studio intendit, ut beneficio artis huius latum sumeret clauum et ad consularem consurgeret dignitatem. Sunt qui dicant [(ut Porph.)] hunc Cremonensem fuisse.

133. § sic rex. Vsque adeo non es rex, ut si ad uellendam barbam tuam uenerint pueri, non nisi baculo uindiceris.

134. § lascivi p. Aut Epicur<e>os dicit, qui aiunt summum bonum in uoluptate positum, aut simpliciter lasciuos pueros dixit.

137. § dvm tv q. i. r. i. Per irrisionem dicit: dum tu, rex, quadrante lauatum ibis, quod rex non facit; et est sensus iste: quemadmodum non potes probare te regem esse, ita non potes probare paria esse peccata; nam qua ratione rex es, qui nummo dato lauas et uno comite pergis ad balneum? Mihi autem ignoscent amici mei, siquid peccauero, et ego illis. Per utramque ergo partem nititur Horatius probare neque regem esse Stoicum, neque paria esse delicta; dicendo namque ‘dum tu pergis lauatum nummo dato’ probat non esse regem, dicendo etiam ‘ignoscent mihi amici et ego illis’ ostendit peccata non esse paria; nam si est peccatum dignum uenia, peccata paria esse non possunt. § Idest dum tu contempnis omnia et dicis non esse ueniam dandam peccatis et dicis omnia peccata paria esse, ego, siquid peccauero, impetro ab illis ueniam et inuicem praesto.

139. crispinvs. Stoicus [fuit], qui Stoicam sectam scripsit uersibus.

142. Et priuatus magis <beatus> uiuam non paria tibi sentiens, quam tu rex cum tuo sensu.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII