Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

epistulae i xi


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

1 Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos,

2 quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,

3 Zmyrna quid et Colophon? Maiora minorane fama?

4 Cunctane prae Ρampo et Tiberino flumine sordent?

5 An venit in votum Attalicis ex urbibus una?

6 An Lebedum laudas odio maris atque viarum?

7 (Scis Lebedus quid sit? Gabiis desertior atque

8 Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem,

9 oblitusque meorum, obliviscendus et illis,

10 Neptunum procul e terra spectare furentem.)

11 Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque

12 aspersus, volet in caupona vivere; nec qui

13 frigus collegit furnos et balnea laudat

14 ut fortunatam plene praestantia vitam.

15 Nec, si te validus iactaverit Auster in alto,

16 idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.

17 Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod

18 paenula solstitio, campestre nivalibus auris,

19 per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.

20 Dum licet, ac voltum servat Fortuna benignum,

21 Romae laudetur Samos, et Chios, et Rhodos absens.

22 Tu, quamcumque deus tibi fortunaverit horam,

23 grata sume manu, neu dulcia differ in annum,

24 ut quocumque loco fueris vixisse libenter

25 te dicas. Nam si ratio et prudentia curas,

26 non locus effusi late maris arbiter aufert –

27 caelum, non animum mutant qui trans mare currunt.

28 Strenua nos exercet inertia; navibus atque

29 quadrigis petimus bene vivere. Quod petis hic est,

30 est Ulubris; animus si te non deficit aequus.


Systema: versus heroi. Appellatur: Bullatius. Nomenclatura: 1 Bullatius; 1 Chios; 1 Lesbos; 2 Samos; 2 Sardis; 3 Colophon; 3 Smyrna; 4 Campus Martius; 4 Tiberinus; 5 Attalicus; 6 Lebedos, Lebedus; 7 Gabii; 8 Fidena, Fidenae; 10 Neptunus; 11 Capua; 11 Roma; 15 Auster; 16 Aegaeum; 17 Mytilenae, Mytilene; 17 Rhodos; 19 Tiberis; 20 Fortuna; 21 Chios; 30 Ulubrae



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


Ad Bullatium hanc scribit, qua colligit, non debere nos totam odisse uitam propter interueniens incommodum.


7. gabiis desertior atqve. Gabii[s] uicus in Sabinis iuxta Lucretilem montem, unde et aqua Gabia.

12. aspersvs volet. Legitur et [uouet]. Feliciter.

13. fvrnos et balnea. Fornos hoc est furuos a nigro colore dicimus propter fuliginem, uel obscuritatem, quam intus habent.

15. nec si te validvs iactaverit avster. Sensus hic est: non, inquit, ea bona ducenda sunt, quae necessitate diligimus, uel comparatione peiorum.

17. incolvmi, id est: nihil de statu suo requirenti[s] et cui nihil desit ad uotum.

18. paenvla solstitio. Apparet et paenulam solstitio et cetera alia, quae per ordinem dicit, diuerso tempore superuacua pro illis tunc moribus fuisse.

19. per brvmam tiberis. Quis enim tunc nataret?

19. sextili [sextili] mense: Augusto.

26. non locvs effvsi late maris arbiter. Arbitr[i]um pro remoto posuit, ut arbitros remoueri dicimus, hoc est alienos a negotio. Maris [est] arbiter est locus, qui trans mare longe positus atque discretus est. P(otest) arbiter et medius intellegi.

28. strenva inertia. Cacozelon. Cicero: // Cum tacent, [clamant]. Vergil.: // Sequiturque sequentem.

30. est vlvbris, a. Vlubrae locus in Italia, in quo nutritus est a Caesare Augustus. Propter quam causam ab Horatio nominatur, cum sit desertissimus uicus.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. Alloquitur Bullatium, qui omnia loca uillarum et regionum ac ciuitatum sordida deputabat ad comparationem Tiberis, eo quod ibi semper commanens ad alia non transierat. Cui commemorat Horatius diuersa loca iucundiora. Chios et Lesbos insulae sunt in Aegeo mari.

2. ‘Sardis’ ciuitas Croesi regis. <sardis>. Apud Sardos. Sardi, oppidum in Asia, quod Croesus, Aluatis ([leg.] Alyattis) filius, tenuit.

3. <colophon>. Haec Apollinis oraculo tantum nota. <maiora minorave f.>. Haec, quae dixi: interrogatiue.

4. <campo>. Hic locus Romae celeberrimus habebatur eratque amoenus urbis locus.

6. Lebedum oppidum desertum in litore Asiae iuxta Colophonem. Sensus [est talis]: an terra mari que uexatus paratus es apud Lebedum residere, ne ulterius nauiges?

7. scis. Quasi respondit Bullatius Horatio.

7. <gabiis d. a. fidenis>. Ciuitates sunt Sabinorum desertae.

8. Notandum Fidenam prima syllaba productam; Maro uero breuem posuit, ut ([Verg. Aen.] VI 773): Vrbemque Fidenam.

9. Yperbaton: uellem Neptunum spectare oblitus meorum. Hoc est: uel reuerti ad meos uoluissem, dum in quiete essem, neque redeundo iterum maria perferre. Lucretii sensus; ille enim ita ait (II l sq.): Suaue man magno motantibus aequora uentis // E terra magnum alterius spectare laborem.

11. <sed neqve>. Horatius. Illi, qui de Capua Romam pergunt, prae longitudine uiae luto et imbre asperguntur. Sensus: non debere nos propter interueniens incommodum totam uitam commutare. Non debet quis interuentu alicuius incommodi suum mutare propositum.

13. Furni a nigro colore dicti propter fuliginem, quasi furui.

18. Campestre dicitur pannum, quo in campestri exercitatione iuuenes inguina tegebant.

24. Cui nihil ad uotum deest, non interest, utrum in maiore an in minore ciuitate uiuat, cum utrobique bene possit uiuere.

27. Locus maris arbiter, qui mare late diffusum non timeat, idest dominus maris et in tuto positus; qualis locus est apud amoenas ciuitates excelsus supra mare et ideo arbiter.

30. <Vlubris>. Locus desertus in Campania tamque inops quam Lebedos in Asia.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII