Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i xxvii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

natis in usum laetitiae scyphis

pugnare Thracum est: tollite barbarum

morem verecundumque Bacchum

sanguineis prohibete rixis.

 

5 vino et lucernis Medus acinaces

immane quantum discrepat: inpium

lenite clamorem, sodales,

et cubito remanete presso.

 

voltis severi me quoque sumere

10 partem Falerni? dicat Opuntiae

frater Megyllae, quo beatus

volnere, qua pereat sagitta.

 

cessat voluntas? non alia bibam

mercede. quae te cumque domat Venus,

15 non erubescendis adurit

ignibus, ingenuoque semper

 

amore peccas. quidquid habes, age

depone tutis auribus. a miser,

quanta laborabas Charybdi,

20 digne puer meliore flamma.

 

quae saga, quis te solvere Thessalis

magus venenis, quis poterit deus?

vix inligatum te triformi

Pegasus expediet Chimaera.

 


Systema: alcaicum. Nomenclatura: 2 Thraces; 3 Bacchus; 5 Medus; 10 Falernus; 10 Opuntius; 11 Megilla; 14 Venus; 19 Charybdis; 21 Thessalus; 24 Chimaera; 24 Pegasus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. natis in vsvm laetitiae. Protreptice ode est haec ad hilaritatem, cuius sensus sumptus est ab Anacreonte ex libro tertio.

1. natis in vsvm laetitiae scyfis pvgnare thracvm est. [Natis] pro factis, ut apud Lucilium est: // Podicis Hortensi est ad eam rem nata palestra.

3. verecvndvmqve bacchvm s. p. r. Id est: uerecun[dum]de tractandum. Ita autem figurata eloquutio est, ut apud Vergilium: Et tandem arcete periclis.

5. acinacis: gladius Parthicus, sed nunc pro omni gladio positum.

10. dicat opvntiae. Nomen huius adulescentis non dicit. Opuntia autem oppidum Locridis est.

11. qvo beatvs vvlnere, qva pereat sagitta. Grate dictum est ‘beatus pereat’, quod significat: [t]amet.

13. cessat volvptas. Bibendi scilicet uoluptas, quia negat se bibiturum, nisi frater Megyllae amores suos narrauerit.

18. a miser qvanta l. c. Intellegendum hic illum in aurem Horatio amorem suum confessum; ita hic intulit: [a miser], [quanta laboras Charybdi], significans illam, quae ametur, procacissimam scelestissimamque esse.

21. qvae saga. Sagae sunt praecantatrices, quae uel arcessere carminibus mala hominibus possunt uel expellere.

23. vix inligatvm te. Vix te, inquit, ab hac Chimera liberauit Pegasus, sed hoc utique per allegoriam dictum intellegitur.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD SODALES.] Metrum duobus uersibus Alcaicum, tertius dimeter nouenarius iambicus, quartus Pindaricus. [Hac oda significat nihil seueritatis uoluptati miscendum esse.]


1. natis in usum l<a>etitiae sciphis. Ad hoc specialiter factis [(cons. Porph.),] ut est (Iuuen. 1, 141): Animal propter conuiuia natum.

2. pugnare thracum. Gentem significat, sicut supra posuit, per ebrietatem rixae deditam.

3. uerecundum bacchum. Ypallage est <pro> ‘prohibete rixas a uerecundo Ba<c>cho’. verecvndvmq. ba<c>chvm. Vel quod uirgineo ore fingatur, uel [(sec. Porph.)] quod uerecunde eo uti deceat.

4. sanguineis prohibete rixis. Noua figura locutus est ‘Bacchum rixis prohibete’, cum dici oportuerit ca Ba<c>cho rixas probibete’. Tale est illud Vergilii (Aen. VIII 73): Accipite Aenean et tandem arcete periclis.

5. uino et lucernis m. a. Idest conuiuiis, quae a uespera inchoari consueuerunt, unde Vergilius (Aen. I 727): Et noctem flammis funalia uincunt. medvs acinacis. Gladius Persarum, sed hic pro quolibet posuit [(ex Porph.).] Lucanus (II 49): Acinacis decurrit Medica.

6. inmane q. Admirando elicit, idest ualde discrepat. inmane qvantvm discrepat. Hoc est: non conuenit nec aptus est laetitiae et uino barbarus animus.

7. lenite clamorem sodales. Rixam uel tumultum conpescite.

8. et cubito remanete presso. Quasi insurgentes ad iurgium admonet, ut discumbant. Inter accumbere autem et discumbere et recumbere hoc interest: accumbere deorum est, ut (Verg. Aen. I 79): Tu das epulis accumbere diuum.. discumbere hominum, ut (Verg. Aen. I 700): Discumbitur ostro.. recumbere ferarum, ut (Verg. Aen. VIII 297): Ossa super recubans.

9. seueri. Aut uetustissimi aut austeris<simi>, ut (Verg. georg. II 96): Nec cellis ideo contende Falernis. me qvoqve svmere. Idest si me uestro uultis misceri conuiuio.

10. Ordo est: dicat frater Megillae Opuntiae. dicat opvntiae frater megillae. Opuntia Locrorum oppidum dictum est.

11. <megillae>. Megilla nomen conuiuae, qui Opuntius oriundo erat.

11. quo beatus uolnere qua p. s. Velut uoluptuosus poeta bene beatum amantem dixit. Vulnus enim pro amore posuit, ut (Verg. Aen. IIII 2): Vulnus alit uenis.

13. uoluntas. Hoc est confessionis. alia mercede. Ὑπακούεται ‘nisi dixeris.

14. uenus. Aut amor aut amica.

15. non erubescendis. Non ignobilibus, non uerecundis.

16. ingenuoque semper amore p. Non pudendo, non erubescendo. Laudando electionem uel iudicium cogit ilium fateri, quam diligat.

18. tutis auribus. Fidelibus, deposita seruantibus. depone tvtis avribvs. Hoc est: secretum secure conmitte. ha. Interiectio. a miser. Ostendit ilium quasi in aurem sibi esse confessum, quam amaret, et cum execratione miratur, quod sic in procacem et rapacem uel sceleratam mulierem amor eius incident.

19. quanta labora[bora]bas charibdi. Auaritia meretricia, ut Terentius (eun. I 1, 35): Nam quod nos carpere oportet, haec intercipit.. unde eam et mari conparauit uoraciþ

20. flamma. Amicaþ

21. quae saga t<h>essalis. Incantatrix et malefica dicta ab eo, quod satis agat, idest quae carminibus uel arcessere possit mala hominibus uel pellere. Ordo est: quae saga Thessalis potent te soluere uenenis? Quis magus potent te soluere uenenis, quis deus potent te soluere?

22. magus uenenis. Herbis, ut (Verg. ecl. 8, 95): Atque haec mihi Ponto lecta uenena.

23. te triformi chimera. Sicut superius meretricem mari, ita hic Chimerae conparauit, quasi multiformi beluae, quae leonis, draconis et caprae capitibus emineret, flammis armata sicut meretrix dolis uel incitamentis libidinum. Multiformem autem uoluit eam hac conparatione intellegi omnibus corporis partibus turpem.

24. pegasus ex. c. Pegasus, Bellerophontis equus, cuius celeritate Chimera dicitur interempta, unde et alas habuisse fingitur. Vergilius (Aen. XII 484): Alipedumque fuga cursu temptauit equorum.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII