ÊÂÈÍÒ ÃÎÐÀÖÈÉ ÔËÀÊÊ • ÏÅÐÅÂÎÄÛ È ÌÀÒÅÐÈÀËÛ
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epistulae i xii


òåêñò • ïåðåâîäûcommentariivarialectioprosodia

Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Icci,

si recte frueris, non est ut copia maior

ab Iove donari possit tibi. Tolle querellas –

pauper enim non est cui rerum suppetit usus.

5 Si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis – nil

divitiae poterunt regales addere maius.

Si forte in medio positorum abstemius herbis

vivis et urtica, sic vives protinus, ut te

confestim liquidus Fortunae rivus inauret, –

10 vel quia naturam mutare pecunia nescit,

vel quia cuncta putas una virtute minora.

Miramur si Democriti pecus edit agellos

cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox.

Cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri

15 nil parvum sapias et adhuc sublimia cures –

quae mare conpescant causae, quid temperet annum,

stellae sponte sua iussaene vagentur et errent,

quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,

quid velit et possit rerum concordia discors,

20 Empedocles an Stertinium deliret acumen...

Verum seu piscis, seu porrum et caepe trucidas,

utere Pompeio Grospho, et siquid petet, ultro

defer (nil Grosphus nisi verum orabit et aequum).

Vilis amicorum est annona bonis ubi quid deest.

25 Ne tamen ignores quo sit Romana loco res –

Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis

Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates

Caesaris accepit genibus minor. Aurea fruges

Italiae pleno defudit Copia cornu.

Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.


ÌÀÒÅÐÈÀËÛ • ÀÂÒÎÐÛ • HORATIUS.NET
© Ñåâåð Ã. Ì., 20082016