òåêñò ïåðåâîäû commentarii varialectio prosodia
Rogare longo putidam te saeculo,
viris quid enervet meas?
cum sit tibi dens ater, et rugis vetus
frontem senectus exaret,
5 hietque turpis inter aridas natis
podex velut crudae bovis?
sed incitat me pectus et mammae putres,
equina quales ubera,
venterque mollis et femur tumentibus
10 exile suris additum.
esto beata! funus atque imagines
ducant triumphales tuum,
nec sit marita, quae rotundioribus
onusta bacis ambulet.
15 quid quod libelli Stoici inter Sericos
iacere pulvillos amant?
inlitterati num minus nervi rigent,
minusve languet fascinum,
quod ut superbo provoces ab inguine,
20 ore adlaborandum est tibi.
Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.