ÊÂÈÍÒ ÃÎÐÀÖÈÉ ÔËÀÊÊ • ÏÅÐÅÂÎÄÛ È ÌÀÒÅÐÈÀËÛ
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iv iv


òåêñò • ïåðåâîäûcommentariivarialectioprosodia

Qualem ministrum fulminis alitem,

cui rex deorum regnum in avis vagas

permisit expertus fidelem

Iuppiter in Ganymede flavo,

 

5 olim iuventas et patrius vigor

nido laborum propulit inscium

vernique iam nimbis remotis

insolitos docuere nisus

 

venti paventem, mox in ovilia

10 demisit hostem vividus impetus,

nunc in reluctantis dracones

egit amor dapis atque pugnae,

 

qualemve laetis caprea pascuis

intenta fulvae matris ab ubere

15 iam lacte depulsum leonem

dente novo peritura vidit:

 

videre Raetis bella sub Alpibus

Drusum gerentem Vindelici; quibus

mos unde deductus per omne

20 tempus Amazonia securi

 

dextras obarmet, quaerere distuli,

nec scire fas est omnia; sed diu

lateque victrices catervae

consiliis iuvenis revictae

 

25 sensere, quid mens rite, quid indoles

nutrita faustis sub penetralibus

posset, quid Augusti paternus

in pueros animus Nerones.

 

fortes creantur fortibus et bonis;

30 est in iuvencis, est in equis patrum

virtus neque inbellem feroces

progenerant aquilae columbam.

 

doctrina sed vim promovet insitam

rectique cultus pectora roborant;

35 utcumque defecere mores,

indecorant bene nata culpae.

 

quid debeas, o Roma, Neronibus,

testis Metaurum flumen et Hasdrubal

devictus et pulcher fugatis

40 ille dies Latio tenebris

 

qui primus alma risit adorea,

dirus per urbis Afer ut Italas

ceu flamma per taedas vel Eurus

per Siculas equitavit undas.

 

45 post hoc secundis usque laboribus

Romana pubes crevit et inpio

vastata Poenorum tumultu

fana deos habuere rectos,

 

dixitque tandem perfidus Hannibal:

50 cervi, luporum praeda rapacium,

sectamur ultro quos opimus

fallere et effugere est triumphus.

 

gens, quae cremato fortis ab Ilio

iactata Tuscis aequoribus sacra

55 natosque maturosque patres

pertulit Ausonias ad urbis,

 

duris ut ilex tonsa bipennibus

nigrae feraci frondis in Algido,

per damna, per caedis ab ipso

60 ducit opes animumque ferro.

 

non hydra secto corpore firmior

vinci dolentem crevit in Herculem

monstrumve submisere Colchi

maius Echioniaeve Thebae.

 

65 merses profundo, pulcrior evenit;

luctere, multa proruet integrum

cum laude victorem geretque

proelia coniugibus loquenda.

 

Carthagini iam non ego nuntios

70 mittam superbos: occidit, occidit

spes omnis et fortuna nostri

nominis Hasdrubale interempto.

 

nil Claudiae non perficient manus,

quas et benigno numine Iuppiter

75 defendit et curae sagaces

expediunt per acuta belli.

 

Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.


ÌÀÒÅÐÈÀËÛ • ÀÂÒÎÐÛ • HORATIUS.NET
© Ñåâåð Ã. Ì., 20082016