òåêñò ïåðåâîäû commentarii varialectio prosodia
Parcius iunctas quatiunt fenestras
iactibus crebris iuvenes protervi
nec tibi somnos adimunt amatque
ianua limen,
5 quae prius multum facilis movebat
cardines. audis minus et minus iam:
me tuo longas pereunte noctes,
Lydia, dormis?
in vicem moechos anus arrogantis
10 flebis in solo levis angiportu
Thracio bacchante magis sub inter–
lunia vento,
cum tibi flagrans amor et libido,
quae solet matres furiare equorum,
15 saeviet circa iecur ulcerosum,
non sine questu,
laeta quod pubes hedera virenti
gaudeat pulla magis atque myrto,
aridas frondes hiemis sodali
20 dedicet Euro.
Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.