1 Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Icci,
si recte frueris, non est ut copia maior
ab Iove donari possit tibi. Tolle querellas –
pauper enim non est cui rerum suppetit usus.
5 Si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis – nil
divitiae poterunt regales addere maius.
Si forte in medio positorum abstemius herbis
vivis et urtica, sic vives protinus, ut te
confestim liquidus Fortunae rivus inauret, –
10 vel quia naturam mutare pecunia nescit,
vel quia cuncta putas una virtute minora.
Miramur si Democriti pecus edit agellos
cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox.
Cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri
15 nil parvum sapias et adhuc sublimia cures –
quae mare conpescant causae, quid temperet annum,
stellae sponte sua iussaene vagentur et errent,
quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,
quid velit et possit rerum concordia discors,
20 Empedocles an Stertinium deliret acumen...
Verum seu piscis, seu porrum et caepe trucidas,
utere Pompeio Grospho, et siquid petet, ultro
defer (nil Grosphus nisi verum orabit et aequum).
Vilis amicorum est annona bonis ubi quid deest.
25 Ne tamen ignores quo sit Romana loco res –
Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis
Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates
Composuit: 734 A.U.C. (20 ÂÑ). Systema: versus heroi. Appellatur: Iccius. Nomenclatura: 1 Agrippa (M. Vipsanius); 1 Iccius; 1 Siculus; 3 Iuppiter; 12 Democritus; 20 Empedocles; 22 Grosphus Pompeius; 25 Romanus; 26 Cantaber, Cantabricus; 26 Nero; 27 Armenius; 27 Phraates; 28 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 29 Copia; 29 Italia
PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM
1. frvctibvs agrippae sicvlis. Ad Iccium, quem etiam lyrico carmine inconstantiae reprehendit, quoniam per auaritiam philosophiae studium militia[e] mutauit. Hic autem nunc Iccius procurator Agrippae est constitutus[, cui agrum eum commendauit].
5. si ventri bene. Si praesto cibus et potio.
52676. lateri. Si non desunt stramina dormienti[s].
5. pedibvsqve. Si habet equum, quo uehatur. Et est explanatio superioris sententiae, qua dixit: // Pauper enim non est, cui rerum suppetit usus, hoc est: cui nihil ad uitam deest.
7. abstemivs. Qui abstinet; an, ut quidam putant, abs[te] temeto, id est: siccus ac sine uino et sobrius?
8. sic vives p., vt te [vt] c. liqvidvs. Sicut uiues, tantum frueris diuitiis, quantum Mida.
10. vel qvia natvram m. p. n. Hoc est: quia nihilominus auarus est diues, quam pauper fuit is, qui auarus natus est.
10. vel qvia c. p. Epitherapeusis, qua dicit illum philosophandi studio sordide uiuere.
12. miramvr, si d. p. e. a. Hoc sensu dicit: mirum sublimiorum rem peiorem esse factam, dum illi philosophiae student, quando Iccius et pecuniae simul seruiat et sapientiae, qua ἰρωνία ostendit non posse utrumque fieri. Constat autem Democritum apud Abderitas ciues suos causam dixisse amissi patrimonii sui, et absolutum prolatis libris, quos de physica scripsit.
12. democriti pecvs edit agellos. Hoc est: pascuus et desertus ager Democriti factus est.
16. qvae mare conpesc. c. Hae quaestiones sunt pertinentes ad fysicam philosophiae partem.
19. rervm concordia discors. Cacozelon dicitur. Tangit autem par[t]em conpagem rerum ex elementis <IIII> diuersis aptam atque conexam.
20. stertinivm acvmen. Perifrasis tropus, hoc est: Stertinius. Hunc et alibi tangit ut Stoicum, qui de paradoxis loquitur.
21. trvcidas. Exprimis, elidis, et proteris. Conuenit autem hoc uerbum huius modi pulmentis.
22. siqvid petet. [Petet] nunc uolet. Vergil.: // Ne pete con[c]ubi[n]is natam. Quomodo [ultro]? [Vltro] aut ‘ultra’, id est ‘plus quam uolet’, aut ‘ante quam dicat’.
24. vilis amicorvm est annona, bonis. Nil, inquit, tam uile pro amicitia dari potest, quam quod deest uiro bono obsecuturo[s] scilicet, si in tempore acceperit. Nihil autem sapiens desiderabit, quamquam magni pr[a]etii sit.
27. ivs imperivmqve p. De hoc et in lyricis: // Redditum Cyri solio Prahaten // Dissidens plebi numero beatorum // Eximit uirtus.
28. caesaris genibvs minor. Subtiliter dixit ad genua deuolutum.
ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM
1. Ad Iccium procuratorem Agrippae in Sicilia constitutum. Ipse est, de quo ait ([carm.] I 29, 1. 2): Icci, beatis nunc Arabum inuides // Gazis. Sed ut illic cupiditatem perstrinxit, ita hic parsimoniam laudat, tamen cum mordacitate. Alii dicunt, quod agros illi in Sicilia donauerit, Agrippa.
7. Iccius iste recumbens in praesentia Agrippae, ut fidelior ei uideretur, parcissime epulabatur in tantum, ut intermissis carnibus herbis uesceretur, at in secreto gulae indulgeret. Vnde dicit poeta: in medio sociorum abstinens protinus sic uiuis, ut te statim inauret riuus fortunae, idest tantis frueris diuitiis, quantis Mida rex, qui petens ab Apolline, ut omnia, quae tangeret, aurum efficerentur, postea doluit, quia cibum tangere non potuit, quin statim in aurum uerteretur, conuersusque ad preces Apolline responsum dante mersit caput in Pactolum fluuium sicque ipse priuatus est poena et Pactolus auream harenam traxit. Sensus: si uero ne his quidem fructibus, quos tibi agelli dant, eges, et contentus es uel herba uel urtica, hoc est: si per hanc abstinentiam Stoicen sequeris, magnas, in quit, diuitias ex hac uita consequeris. Abstemius autem compositum est ex eo, quod abstineat temeto, idest uino. Nam hii abstemii dicuntur; sed hic abstemium sobrium, abstinentem et in omnibus contentum significat.
8. Confestim et protinus iunxit indulgens ἐνφάσ<ε>ι celeritatis.
12. Democritus philosophus, hortorum amator, qui dum philosophiae intentus est, hortos eius pecus ipso praesente consumpsit. Democritus Abderites fuit inuentor atomorum, qua s<a>epius postea auditor eius Epicurus asseruit: huius arbores frugiferas et alia in agro utilia pecora absumebant, dum ille omnia contempnens totum mundum animo percurrit; si ille, inquit, modicae rei contemptor fuit, tu ingentes diuitias despicis ac per hoc tu plus facis quam ille.
18. <qvid premat>. Aut eclipsin significat, aut quoniam per mensem luna crescit et decrescit.
19. <conc. discors>. Verum est; nam umor igne, umore ignis pascitur.
20. Empedocles Agragentinus, quae ad Pitagoricam sectam pertinent, metro et uersibus tradidit. Stertinius uero philosophus, qui CCXX libros ([leg.] libris) Stoicen Latine descripsit. Hos notat, quod uersibus suis obscuriorem philosophiam fecerint.
22. Grosphus iste amicus erat Horatii, commorans cum Iccio, ac per hoc de eo ilium precabatur. Hic est Grosphus, quem in carminibus ([c.] II 16, 7) alloquitur, eques Romanus Sicilia oriundus.
27. ‘Phrahates’ rex Persarum fuit, quem pulsum a ciuibus regno reddidit Caesar; hic autem uictus Tiberio se dedidit et signa Romana restituit, quae capta cum Crasso fuerant.
Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe
GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII