Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmen saeculare i


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Phoebe silvarumque potens Diana,

lucidum caeli decus, o colendi

semper et culti, date quae precamur

tempore sacro,

 

5 quo Sibyllini monuere versus

virgines lectas puerosque castos

dis, quibus septem placuere colles,

dicere carmen.

 

alme Sol, curru nitido diem qui

10 promis et celas aliusque et idem

nasceris, possis nihil urbe Roma

visere maius.

 

Rite maturos aperire partus

lenis, Ilithyia, tuere matres,

15 sive tu Lucina probas vocari

seu Genitalis:

 

diva, producas subolem patrumque

prosperes decreta super iugandis

feminis prolisque novae feraci

20 lege marita,

 

certus undenos deciens per annos

orbis ut cantus referatque ludos

ter die claro totiensque grata

nocte frequentis.

 

25 Vosque, veraces cecinisse Parcae,

quod semel dictum est stabilisque rerum

terminus servet, bona iam peractis

iungite fata.

 

fertilis frugum pecorisque Tellus

30 spicea donet Cererem corona;

nutriant fetus et aquae salubres

et Iovis aurae.

 

condito mitis placidusque telo

supplices audi pueros, Apollo;

35 siderum regina bicornis, audi,

Luna, puellas.

 

Roma si vestrum est opus Iliaeque

litus Etruscum tenuere turmae,

iussa pars mutare lares et urbem

40 sospite cursu,

 

cui per ardentem sine fraude Troiam

castus Aeneas patriae superstes

liberum munivit iter, daturus

plura relictis:

 

45 di, probos mores docili iuventae,

di, senectuti placidae quietem,

Romulae genti date remque prolemque

et decus omne.

 

Quaeque vos bobus veneratur albis

50 clarus Anchisae Venerisque sanguis,

impetret, bellante prior, iacentem

lenis in hostem.

 

iam mari terraque manus potentis

Medus Albanasque timet securis,

55 iam Scythae responsa petunt, superbi

nuper et Indi.

 

57 iam Fides et Pax et Honos Pudorque

priscus et neglecta redire Virtus

audet adparetque beata pleno

60 Copia cornu.

 

Augur et fulgente decorus arcu

Phoebus acceptusque novem Camenis,

qui salutari levat arte fessos

corporis artus,

 

65 si Palatinas videt aequos aras,

remque Romanam Latiumque felix

alterum in lustrum meliusque semper

prorogat aevum,

 

quaeque Aventinum tenet Algidumque,

70 quindecim Diana preces virorum

curat et votis puerorum amicas

adplicat auris.

 

Haec Iovem sentire deosque cunctos

spem bonam certamque domum reporto,

75 doctus et Phoebi chorus et Dianae

dicere laudes.

 


Composuit: 737 A.U.C. (17 ÂÑ). Systema: sapphicum minus. Nomenclatura: 0 Copia; 1 Diana; 1 Phoebus; 5 Sibyllinus; 9 Sol; 11 Roma; 14 Ilithyia; 15 Lucina; 16 Genitalis; 25 Parcae; 29 Tellus; 30 Ceres; 32 Iuppiter; 34 Apollo; 36 Luna; 37 Ilius; 38 Etruscus; 41 Troia; 42 Aeneas; 47 Romulu; 50 Anchises; 50 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 50 Venus; 54 Albanus; 54 Medus; 55 Scythae; 56 Indi; 57 Fides; 57 Honos; 57 Pax; 57 Pudor; 58 Virtus; 62 Camena; 65 Palatinus; 66 Latium; 66 Romanus; 69 Aventinus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. phoebe silvarvmqve potens diana. Hoc [carmen saeculare] inscribitur. Cum enim saeculares ludos Augustus celebraret, secundum ritum priscae religionis a uirginibus puerisque praetextatis in Capitolio cantatum est.

2. lvcidvm caeli decvs. Hoc ad ambos refertur: ad Phoebum, quia idem sol est, et Dianam, quia eadem luna est.

3. date qvae pr[a]ecamvr tempore prisco. [Non tempore prisco] dicendum fuit, sed: tempore, quod prisca imitatur.

7. diis, qvibvs septem placvere colles. Id est: quibus Roma placuit, quae in septem collibus constituta est.

10. alivsqve et idem nasceris. Κακόζηλον. Nam quo modo potest quis et idem esse et alius? Sed uidetur ad illud retulisse, quod idem quidem sol semper sit, sed renouans diem alius esse uideatur.

11. possis nihil vrbe roma visere maivs. Et hic ex superiore audiendum ‘precamur’.

13. rite matvros aperire partvs. ‘Lenis aperire partus’ pro ‘facilis ac propitia aperiundis partibus’. Ostendit autem eandem Lucinam et genitalem deam appellari.

17. diva, prodvcas svbolem patrvmqve p. d. s. i. f. p. q. n. f. l. m. Implicata frasis, quae sic ordinanda est: Diua producas subolem prolis nouae patrumque decreta prosperes super iungendis feminis maritaque lege feraci. Maritam autem legem pro maritali Plautina uidetur auctoritate dixisse. Similiter enim et ille locutus est, ubi ait senex: // Pulchra edepol dos pecunia est et alter respondet: // Quae quidem non marita est pro eo, quod est: quae non maritalis est.

21. certvs vndenos decies per annos // orbis vt cantvs referatqve lvdos. Orbem nunc circulum temporum in se scilicet redeuntium accipe. Certum autem pro pleno atque perfecto. Sensus enim hic est: ut perfectus orbis annorum centum et decem cantus et ludos referat [ludos]: pro eo, quod est, homines certi temporis orbe perfecto referant ludos.

25. vosqve veraces cecinisse, parcae, // qvod semel dictvm est, stabilisqve rervm // terminvs servet. Syllempsis est; ex uerbo enim singularis numeri ‘seruet’ pluralis nascitur ‘seruetis, quod semel dictum est’. ‘Stabilis rerum’ autem perpetuum ἐπίθετον est termini.

27. bona iam peractis ivngite fa[c]ta. [Peractis], id est: praeteritis fatis bona iungite futura, ac per hoc, contextum ordinem facite bonorum futurorum.

31. nvtriant fetvs et aqvae salvbres et iovis avrae. [Fetus] generaliter omnium rerum accipe et inanimalium, quae ad utilitatem nostram pertinent. [Salubres] autem non tantum ‘aquae’, uerum etiam ‘aurae’ intellegendum.

33. condito mitis placidvsqve telo // svpplices avdi pveros, apollo. Hic sensus secundum eorum opinionem conceptus est, qui Apollinem pestilentem deum putant esse. Porro autem quidam dii ideo placantur, ut prosint, quidam ne obsint, secundum quod de Apolline nunc dicitur: [Condito mitis placidusque telo supplices audi pueros Apollo], ne noceat scilicet. Videtur autem et Homerus sic de illo sensisse, cum ait pestem Graecis ab eo inmitti. Etiam Plautus in Mercatore fabula idem sentit, cum inducit matrem familias precari Apollinem, nato suo ut parcat.

35. sidervm regina bicornis. Poeticum est lunam siderum reginam dicere, quod clarior inter astra uideatur.

37. roma si vestrvm est opvs iliaeqve. Quare Romam opus Dianae et Apollinis dicat, nondum uideo; nisi forte ex lectione Vergiliana hoc concepit, ubi frequenter dicitur Apollinis oraculis instructum Aeneam Italiam petisse. Ad quem intellectum et ipse nos adduxit poeta inferendo: [Iussa pars mutare lares et] [u][rbem] ; sine dubio enim ‘oraculo iussa’ intellegimus. ‘Pars iussa’ autem ad illud refertur, quod non omnes Ilienses cum Aenea fuerint, sed pars eorum alibi.

41. cvi per ardentem sine fravde troiam. Non ‘sine fraude ardentem Troiam’, cum utique fraude Graecorum incensa Troia sit, sed ‘sine fraude Aeneas patriae superstes’. Quod ideo uidetur dictum, quia quorundam opinione infamatus Aeneas est crimine proditionis.

43. datvrvs plvra relictis. Suis scilicet Troianis, quos secum in Italiam adduxit, daturus plura, quam quae in patria am[m]issa reliquerant. [Relictis] ergo a nominatiuo plurali uenit generis neutri, quod est ‘relicta’.

49. qvaeqve vos bvbvs veneratvr albis // clarvs anchisae venerisqve sangvis. Hoc ad Caesarem Augustum pertinet, quia Iulia gens ab Iulo, ac per hoc, Venere et Anchisa esse existimatur.

51. bellante prior, iacentem lenis in hostem. Sic et Vergilius: // Parcere subiectis et debellare superbos.

53. iam mari terraqve manvs potentis. Subaudiendum utique: Romanorum.

55. iam scythae responsa petvnt. Id est, expectant praecepta Romanorum. Per quod subiectos esse imperio Romano intellegi uult.

58. et neglecta redire virtvs avdet. Neglecta superiore tempore redire aude[a]t nunc, id est temporibus Augusti.

59. apparetqve beata pleno copia cornv. Quasi corporalem deam hic accipe[re] Copiam utique rerum omnium abundantiam.

65. si palatinas videt aeqvvs aras. Apparet iam ab Augusto dedicatum fuisse in Palatio Apollini templum, cuius et Vergil. sic meminit: // Ipse, sedens niueo candentis limine Foebi, // Dona recognoscit populorum.

67. altervm in lvstrvm melivsqve semper proroget aevvm. Sensus est: si acceptas aras habet Apollo, quae in Palatio dedicatae sunt, si propitius Romanos aspicit, melius saeculum in futurum tribuat.

69. qvaeqve aventinvm tenet algidvmqve // qvindecim diana pr[a]eces virorvm // cvrat et votis pverorvm amicas // applicat avres. Hic quoque ex superiore per zeugma particula arcessenda est ‘si’, ut sit: si quindecim uirorum pr[a]eces Diana curat, et si amicas aures applicat puerorum uotis. Et aeque ex superiore et ad Dianam pertinebit: [alterum in lustrum meliusque semper proroget aeuum].

73. haec iovem sentire deosqve cvnctos spem bonam // certamqve domvm reporto, doctvs et phoebi chorvs et dianae di // cere lavdes. Dicere Phoebi laudes et Dianae.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


CARMEN HOC IDEO DICITVR SAECVLARE, QVOD PER CENTVM ET DECEM ANNOS LVDI CELEBRABANTVR TRIBVS DIEBVS ET TRIBVS NOCTIBVS. METRVM TRES SAPPHICI, QVARTVS DIPODIA. DIXERVNT AVTEM HOC CARMEN SAECVLARIBVS LVDIS, QVOS CELEBRABAT AVGVSTVS IN CAPITOLIO POST CENTVM ET DECEM ANNOS CVM VIRGINIBVS ET PVERIS PRAETEXTATIS.


1. phoebe siluarumque potens d. S<a>ecularis carminis duplex deuotio esse consueuerat: aut enim pro sedanda et uertenda pestilentia, aut pro certo et constituto numero annorum; centesimo enim decimo anno in Capitolio a puellis et pueris inpuberibus cantabatur. Ideo autem tempora numeraturus ab Apolline et Diana principium sumpsit, quia ipsi in honore solis habebantur et lunae, unde Vergilius, dicturus Georgicon carmen, sub aliorum uocabulis numinum ipsos inuocauit (I 5—7): Vos, o clarissima mundi // Lumina, labentem caelo quae ducitis annum, // Liber et alma Ceres. Hoc carmen saeculare inscribitur. Cum enim saeculares ludos celebraret Augustus, secundum ritum priscae religionis a uirginibus puerisque praetextatis in Capitolio decantatum est. Propter hoc carmen Augustus diuus esse tunc meruit. Ita autem coepit, ut Maro in georgicis (I 5. 6): Vos, o clarissima mundi // Lumina. His enim reguntur omnes res terrarum: calore solis per diem, humore lunae per noctem. Ergo idem sunt sol et luna, qui Apollo et Diana, unde et Dianae arcus adsignatur ex similitudine incipientis lunae.

2. o colendi semper et culti. Colendi in futurum, culti in praeteritum.

3. Vt semper uirgines et pueri dicant dis carmen per centum et decem annos.

4. <tempore sacro.> Ludis secularibus. Trinoctio, quia per tres dies et tres noctes celebrabantur ludi isti, aut tempus sacrum dixit, quo ludi celebrantur. Porro ii ludi seculares tribus diebus et tribus noctibus continuatim agebantur.

5. quos. Idest Romanos.

7. septem placuere colles. Romam significat in septem collibus, ut (Verg. georg. II 535): Septemque una sibi muro circumdedit arces.

8. <dicere carmen.> Valerius ([leg.] Verrius) Flaccus refert carmen saeculare et sacrificium inter annos centum et decem Diti et Proserpinae constitutum bello Punico primo ex responso decemuirorum, cum iussi essent libros Sibillinos inspicere ob prodigium, quod eo bello accidit. Nam pars murorum urbis fulmine icta ruit. Atque ita responderunt: bellum aduersus Kartaginenses prospere geri posse, si Diti et Proserpinae triduo, idest tribue diebus et tribus noctibus, ludi fuissent celebrati et carmen cantatum inter sacrificia. Hoc [autem] accidit consulibus P. Claudio Pulchro L. Iunio Pulchro. Cum Roma pestilentia laboraret, ex libris Sibillinis iussum est, ut Diti Patri ad Terentum stipes mitteretur. Hoc etiam idem libri iusserunt, ut nobilium liberi in Capitolio hoc carmen decantarent.

9. curru nitido d. q. e. E contrariis perpetuum Solis numen ostendit dando ei et praeteritum et futurum tempus, dum in diem alius renascitur. Sicut enim ortu suo diem, ita discessu noctem facit.

10. <aliusque et idem.> Recedendo alius, quia cottidie nasceris; idem, quia non mutaris.

11. possis nihil urbe roma uisere maius. Magnitudinem suam precatur urbi Romae seruari.

13. <rite.> Solito tempore. aperire. <A>edificare.

14. lenis. Propitia. Facilis, propitia. ilithia. Ipsam enim Lucinam, Lunam et Dianam ostendit, quam mistico nomine, sicut in sacris dicebatur, Ilithiam nominauit, sicut eam et Homerus uocauit; ipsa enim partubus mulierum fauere putabatur.

15. A nobis genitalis dea, a Gr<a>ecis Hithyia.

16. seu genitalis. Genitalem uocauit Dianam, quam et Lunam intellegi uoluit, quia ut solis calore animantur semina, ita lunae humore nutriuntur; penes ipsam enim et corporum omnium ratio esse dicitur et potestas.

17. diua producas sobolem precamur. Implicata elocutio, quae sic ordinanda est: diua, precamur, ut producas subolem nouae prolis patrumque decreta prosperes super iugandis feminis feraci marita lege, quoniam senatusconsultum de matrimonii s propositum fuit. Quae praees gignentibus uel partubus.

18. prosperes decreta. Nuptialibus, inquit, legibus faueas.

19. feraci. Fecunda, quae procreandorum liberorum causa promulgata est, quae lex Iulia dicitur.

20. ‘Lege marita’, quae prolis ferax sit. ‘Lege marita’ quasi lex fertilitatem feminis dederit Legem autem Iuliam dixit. ‘Lege marita’ pro ‘maritali’ ut Plautus (Epidic. 180 G): Quae quidem non marita est pro ‘maritalis’. Aut marita dicitur, quae de maritandis ordinibus lata est. Caesar enim post bellum legem tulit, nequis caelebs esset aut uidua, quo posset iuuenum iactura refici, quae bellis ciuilibus contigerat; nam prope octoginta milia perierant armatorum. marita. Qua nuptiae celebrantur.

21. certus undenos decies p. <a.> Decies undenos annos centum decem dixit per orbem circuli annalis peractos, pro quibus et carmen s<a>eculare dicebatur; ludi enim s<a>eculares ternis diebus et noctibus agebantur pro cultu Solis [die ac nocte] et Lunae. Sensus est: precamur, ut certus et perfectus orbis, qui est annorum centum et decem, cantus et ludos referat frequentes. Et notandus tropus per metonomian in eo, quod ait ‘certos ludos orbis referat’ pro eo, quod est ‘homines certi temporis orbe completo referant ludos’. Ordo est: ut cantus referat ludosque.

22. Orbem nunc temporum circulum accipe in se scilicet redeuntium.

26. uosque ueraces cecinisse, parc<a>e. Quae uera mortalibus praedicant futura; et uos, ait, prosperate sacrum carmen, quod pro perpetuitate imperii Romani ex Sibillae libris in celebritate ludorum constitutum est, unde et (Verg. Aen. I 279): Imperium sine fine dedi. Sensus a plurali ad singularem: uosque, Parcae ueraces, seruetis, quod semel dictum est uos cecinisse, et Terminus seruet, quod semel dictum est.

26. [semel dicunt] stabilisque rerum. Perpetuus et inmutabilis.

27. bona iam peractis i. p. Idest perfectis rebus uberiora fata iungite, quae nihil habeant aduersitatis. Ordo est: et uos, ueraces Parcae, iungite fata bona peractis aeque bonis et similiter ordo seruet haec bona.

29. fertilis frugum pecorisque tellus. Laudat Italiam et optat frugum ubertatem et prosperam pecorum feturam. Vnde et coronas offerri Cereri pro messium fertilitate promittit.

31. Fetus generaliter omnium rerum accipere debemus, et inanimalium, quae ad utilitatem nostram pertinent. Salubres autem non tantum aquae, uerum et aurae intellegendae sunt.

32. iouis aur<a>e. Aer serenus.

33. condito mitis placidusque telo s. a. p. a. Mitem et placidum optat Apollinem, qui est sagittis armatus. Sic enim iratus ponitur, ut (Verg. Aen. VIII 704): Actius haec cernens arcum intendebat Apollo. Quidam pestilentem deum Apollinem putant. Hic ergo petitur, ne noceat. Ὅμηρος* de eodem similiter sensit, cum eum Graecis pestem inmisisse dixit, et Plautus in Mercatore inducit matrem familias precantem, ut filio suo parcat.

36. siderum regina b. a. l. p. Ita pro puellis Lunam ut audiantur, ut Apollinem pro pueris precatur.

37. roma si uestrum est opus. Si Romam, inquit, numina coli iussistis turmis Iliacis, statutis uestris fauete, ut semper felix sit, ut aput Vergilium (Aen. X 33. 34): Sin tot responsa secuti, // Quae superi Manesque dabant.. siue propter Iliam sacerdotem, Romuli matrem dictam. Si propter uos facta est Roma, quia oraculo Apollinis Troiani, sicut ait Virgilius (Aen. X 33. 34), ad Italiam perrexerunt. Ideo ait ‘Iliae turmae’; nam Aeneas auctor est Romani generis.

38. litus etruscum. Propter Euandrum, qui illic prior regnauit. Tiberinum litus, quia ab Etruscis oritur.

39. pars mutare lares. Deorum responso, ut (Verg. Aen. III 5): Auguriis agimur diuum.. et alibi (Verg. Aen. III 161): Mutandae sedes. Ideo pars, quia non omnes cum Aenea ad Latium uenerunt; nonnulli enim cum Antenore.

40. sospite cursu. Propter nauigationem. 41. CVI. Romae. ardentem sine fravde troiam. Aut ut Troia non proditione [(cf. Porph.)] uideretur euersa, sed fato, aut ‘sine fraude’ ‘sine laesione’, ut (carm. II 19, 20): Bisthonidum sine fraude crines. Non ‘sine fraude ardentem’, sed ‘sine fraude itermuniuit’ Aeneas. Quidam enim putant Aeneam patriae superstitem fuisse, quod iuxta quorundam opinionem crimine proditionis sit dampnatus.

42. castus aeneas. Castum Aeneam pro religioso siue pro pio posuit et incorrupto animo, ut (Verg. Aen. III 409): Hac casta maneant sub religione nepotes.

43. liberum muniuit iter, Vt (Verg. Aen. II 633): Dant tela locum flammaeque recedunt. Mire liberum iter appellauit, quo libertatem sunt adepti. datvrvs plvra relictis. Posteris maiora daturus. Idest facturus maiorem ciuitatem amissa Troia. datvrvs. Da syllaba breuis semper est praeter in inperatiuo modo, ut (Verg. Aen. VIII 150): Accipe daque fidem.

45. <docili iuuentae.> Aut peritae aut quae facilis est ad docendum.

46. <senectuti placidae.> Quae quiescit, quia laborum inpatiens est.

47. romulae genti d. <r.> pro. e. <d.> o. Imperium decoremque optat et populum, ut et populo imperium et populus imperio Romano praestetur. romvlae. Pro Romuleae, ut (Verg. Aen. X 57): ‘Dardana tela’ pro ‘Dardania’ Maro dixit.

49. bubus ueneratur albis. Vt (Verg. georg. II 146. 147): Hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus // Victima. Per quam deuotionem Romam unit intellegi religiosam. Quia albis uictimis sacrificabant imperatores triumphantes.

50. clarus anchis<a>e uenerisque. Per Aeneam Romani accipiendi. Hoc ad Caesarem Iulium pertinet, quod Iulia gens ab Iulo ac per hoc a Venere et Anchisa orta existimatur; ideoque Veneri Genitrici templum constitutum est.

51. bellante[m] prior. Siue Augustum dicit priorem ad anna aduersum rebelles, et subiectis mitem, ut (Verg. Aen. VI 853): Parcere subiectis et debellare superbos.. siue quia Romanis mos erat, ut iustis causis bella susciperent et, nisi per Fetiales edicta belli causa, minime pugnarent. lenis. [Mitds ut] Virgilius (Aen. VI 853): Parcere subiectis et debellare superbos.

54. medus albanasque timet secures. A Medis hostibus timentur secures Roman<a>e; ideo autem Albanas dixit, quia Roma ab Albanis, quos continet, dicta est, ut (Verg. Aen. I 7): Albanique patres atque altae moenia Romae. albanas secvres. Romanos magistratus, ab Albanis descendentes, ut (Verg. Aen. I 7): Albanique patres.

55. iam scithae responsa petunt. Praecepta, quid eos obseruare uictor iuberet; et hoc in laudem Augusti, ut (Verg. ecl. 1, 44): Hic mihi responsum primus dedit ille petenti.

57. iam fides et pax et honor pudorque. Armis pacem et honorem pudoremque Romanos dicit quaesisse et reparata uirtute redisse fortunam, ipsa est enim, quae copiam beato idest diuiti cornu diffundit. Singula autem singulis applicanda sunt: fides militibus, pax ciuitati, honor senatui.

58. <redire u. audet.> Properat, nil iam dubitat.

61. augur et fulgente decorus a. p. Ad laudes Apollinis redit, cui datur augurium, sagittarum usus et musica, unde inter nouem Musas cum cithara ponitur canere, ut Vergilius (Aen. XII 393. 394): Ipse suas artes, sua munera, l<a>etus Apollo Augurium citharamque dedit celerisque sagittas.

63. qui salutari leuat arte fessos. Idem enim et medicinae putatur inuentor, ut (Verg. Aen. VII 769): Paeoniis reuocatum herbis et amore Dianae. ‘Salutari arte’ idest medicina, cuius Apollo inuentor est. Inducitur enim apud Ouidium (met. I 521) loquens: Inuentum medicina meum est.

65. si palatinas uidet aras. Ante Palatium enim templum est Apollini constitutum, uelut numini salutari. Apparet iam eo tempore ab Augusto dedicatum fuisse in Palatio Apollinis templum, ut Maro etiam testatur (Aen. VIII 720): Ipse sedens niueo candentis limine Phoebi. Sensus est: si acceptas aras habet Apollo, quae ei sunt in Palatio dedicatae; hoc est: si propitius Romanos aspicit, melius saeculum tribuat in futurum. Idest si respicis res Romanas, Apollo, felicissima tempora consequentur. aeqvvs. Propitius.

67. meliusque semper pro. ae. Meliora Romae tempora daturum propitium promittit Apollinem. <proroget.> ‘Differat, dilatet’.

69. auentinum tenet a. In Auentino enim et in Algido templa Dianae famosa cultu et magnitudine sunt condita. Algidus mons ab assiduo frigore appellatus, non longe ab urbe. Etiam Romani in hoc Dianae sacra celebrabant. Sensus autem huiusmodi est: et Diana, quae Auentinum tenet et Algidum, si quindecim uirorum preces curat et uotis puerorum aures applicat, in alterum lustrum aeuum proroget. Hic ergo ex superiore sensu per zeugma particula ‘si’ accersenda est, ut sit: si quindecim uirorum preces Diana curat et si uotis puerorum amicas aures applicat. Si in sacris faciendis uota et preces curat uel quindecim uirorum uel puellarum, in aeuum felix prorogabuntur Romana tempora.

70. quindecim diana pre. u. c. Quindecim enim sacerdotes Dianae de patriciis creabantur.

71. amicas. Propitias.

72. adplicat aures. Ad audiendum inclinat.

73. haec iouem sentire deosque cunctos. Finis sacri carminis hoc habebat, ut in haec uerba deuotio solueretur, quo dicerent sentire Iouem uota et deos cunctos, ad omnia etiam numina precationem carminis peruenisse, auditos se spe certa domum reuerti. Idest haec uelle Iouem et ceteros deos satis credo.

75. doctus et phoebi chorus et dianae dicere laudes. Hac ipsa se inbutos carminis uaticinatione dicebant non falli in bon<a>e spei <pro>missione.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII