Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

versus herous


Ū́UU|Ū́¦¦UU|Ū¦¦́UU|Ū́¦¦UU|Ū́UU|Ū́Ũ, 4211 IN 49 OPERIS

carm. i vii · alcmanicum · laudabunt alii claram rhodon aut mytilenen...


1   Laudabunt alii claram Rhodon, aut Mytilenen,  
3   moenia vel Baccho Thebas, vel Apolline Delphos  
5   sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem  
7   undique decerptam fronti praeponere olivam.  
9   aptum dicet equis Argos ditisque Mycenas;  
11   nec tam Larisae percussit campus opimae,  
13   et praeceps Anio, ac Tiburni lucus et uda  
15   albus ut obscuro deterget nubila caelo  
17   perpetuos — sic tu, sapiens, finire memento  
19   molli, Plance, mero — seu te fulgentia signis  
21   Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque  
23   tempora populea fertur vinxisse corona,  
25   “quo nos cumque feret melior fortuna parente,  
27   nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro.  
29   ambiguam tellure nova Salamina futuram.  
31   mecum saepe viri, nunc vino pellite curas —  

carm. i xxviii · alcmanicum · te maris et terrae numeroque carentis harenae...


1   Te maris et terrae numeroque carentis harenae  
3   pulveris exigui prope litus parva Matinum  
5   aerias temptasse domos animoque rotundum  
7   occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,  
9   et Iovis arcanis Minos admissus, habentque  
11   demissum, quamvis clipeo Troiana refixo  
13   nervos atque cutem morti concesserat atrae,  
15   naturae verique. sed omnis una manet nox  
17   dant alios Furiae torvo spectacula Marti,  
19   mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum  
21   me quoque devexi rapidus comes Orionis  
23   at tu, nauta, vagae ne parce malignus harenae  
25   particulam dare; sic, quodcumque minabitur Eurus  
27   plectantur silvae te sospite, multaque merces,  
29   ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti.  
31   postmodo te natis fraudem conmittere? fors et  
33   te maneant ipsum: precibus non linquar inultis,  
35   quamquam festinas, non est mora longa: licebit  

carm. iv vii · archilochium secundum · diffugere nives, redeunt iam gramina campis...


1   Diffugere nives, redeunt iam gramina campis,  
3   mutat terra vices, et decrescentia ripas  
5   Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet  
7   inmortalia ne speres, monet annus et almum  
9   frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas,  
11   pomifer autumnus fruges effuderit, et mox  
13   damna tamen celeres reparant caelestia lunae —  
15   quo pius Aeneas, quo dives Tullus et Ancus,  
17   quis scit an adiciant hodiernae crastina summae  
19   cuncta manus avidas fugient heredis amico  
21   cum semel occideris, et de te splendida Minos  
23   non, Torquate, genus, non te facundia, non te  
25   infernis neque enim tenebris Diana pudicum  
27   nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro  

ep. xii · alcmanicum · quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris...


1   Quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris?  
3   mittis – nec firmo iuveni neque naris obesae?  
5   polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis,  
7   qui sudor vietis et quam malus undique membris  
9   indomitam properat rabiem sedare, neque illi  
11   stercore fucatus crocodili, iamque subando  
13   vel mea cum saevis agitat fastidia verbis:  
15   Inachiam ter nocte potes! mihi semper ad unum  
17   Lesbia quaerenti taurum monstravit inertem,  
19   cuius in indomito constantior inguine nervus  
21   muricibus Tyriis iteratae vellera lanae  
23   ne foret aequalis inter conviva, magis quem  
25   o ego non felix, quam tu fugis, ut pavet acris  

ep. xiii · iambelegicum · horrida tempestas caelum contraxit et imbres...


1   Horrida tempestas caelum contraxit, et imbres  
3   Threicio Aquilone sonant. rapiamus, amici,  
5   et decet obducta solvatur fronte senectus.  
7   cetera mitte loqui – deus haec fortasse benigna  
9   perfundi nardo iuvat, et fide Cyllenaea  
11   nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:  
13   te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi  
15   unde tibi reditum certo subtemine Parcae  
17   illic omne malum vino cantuque levato,  

ep. xiv · pythiambicum primum · mollis inertia cur tantam diffuderit imis...


1   Mollis inertia cur tantam diffuderit imis  
3   pocula Lethaeos ut si ducentia somnos  
5   candide Maecenas, occidis saepe rogando.  
7   inceptos olim, promissum carmen, iambos  
9   non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo  
11   qui persaepe cava testudine flevit amorem  
13   ureris ipse miser! quodsi non pulcrior ignis  
15   gaude sorte tua – me libertina nec uno  

ep. xv · pythiambicum primum · nox erat et caelo fulgebat luna sereno...


1   Nox erat et caelo fulgebat Luna sereno  
3   cum tu, magnorum numen laesura deorum,  
5   artius atque hedera procera adstringitur ilex  
7   “dum pecori lupus et nautis infestus Orion  
9   intonsosque agitaret Apollinis aura capillos,  
11   o dolitura mea multum virtute Neaera!  
13   non feret adsiduas potiori te dare noctes,  
15   nec semel offensi cedet constantia formae,  
17   et tu, quicumque es, felicior atque meo nunc  
19   sis pecore et multa dives tellure licebit,  
21   nec te Pythagorae fallant arcana renati,  
23   heu heu, translatos alio maerebis amores –  

ep. xvi · pythiambicum secundum · altera iam teritur bellis civilibus aetas...


1   Altera iam teritur bellis civilibus aetas,  
3   quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi,  
5   aemula nec virtus Capuae, nec Spartacus acer,  
7   nec fera caerulea domuit Germania pube,  
9   inpia perdemus devoti sanguinis aetas,  
11   barbarus heu cineres insistet victor, et urbem  
13   quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini –  
15   forte quid expediat communiter aut melior pars,  
17   nulla sit hac potior sententia – Phocaeorum  
19   agros, atque Lares patrios, habitandaque fana  
21   ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas  
23   sic placet? an melius quis habet suadere? secunda  
25   sed iuremus in haec: “simul imis saxa renarent  
27   neu conversa domum pigeat dare lintea, quando  
29   in mare seu celsus procurrerit Appenninus,  
31   mirus amor, iuvet ut tigris subsidere cervis,  
33   credula nec ravos timeant armenta leones,  
35   haec, et quae poterunt reditus abscindere dulcis,  
37   aut pars indocili melior grege – mollis et exspes  
39   vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum,  
41   nos manet Oceanus circumvagus – arva beata  
43   reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis,  
45   germinat et numquam fallentis termes olivae,  
47   mella cava manant ex ilice, montibus altis  
49   illic iniussae veniunt ad mulctra capellae,  
51   nec vespertinus circumgemit ursus ovile,  
53   pluraque felices mirabimur, ut neque largis  
55   pinguia nec siccis urantur semina glaebis,  
57   nulla nocent pecori contagia, nullius astri  
59   non huc Argoo contendit remige pinus,  
61   non huc Sidonii torserunt cornua nautae,  
63   Iuppiter illa piae secrevit litora genti,  
65   aere, dehinc ferro duravit saecula, quorum  

serm. i i · versus heroi · qui fit, maecenas, ut nemo, quam sibi sortem...


1   Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem  
2   seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa  
3   contentus vivat, laudet diversa sequentis?  
4   ‘o fortunati mercatores’ gravis annis  
5   miles ait, multo iam fractus membra labore;  
6   contra mercator navim iactantibus Austris:  
7   ‘militia est potior. quid enim? concurritur: horae  
8   momento cita mors venit aut victoria laeta.’  
9   agricolam laudat iuris legumque peritus,  
10   sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;  
11   ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,  
12   solos felicis viventis clamat in urbe.  
13   cetera de genere hoc – adeo sunt multa – loquacem  
14   delassare valent Fabium. ne te morer, audi,  
15   quo rem deducam. si quis deus ‘en ego’ dicat  
16   ‘iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,  
17   mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,  
18   vos hinc mutatis discedite partibus. eia,  
19   quid statis?’ nolint. atqui licet esse beatis.  
20   quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas  
21   iratus buccas inflet neque se fore posthac  
22   tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?  
23   praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens  
24   percurram – quamquam ridentem dicere verum  
25   quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi  
26   doctores, elementa velint ut discere prima –  
27   sed tamen amoto quaeramus seria ludo:  
28   ille gravem duro terram qui vertit aratro,  
29   perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne  
30   audaces mare qui currunt, hac mente laborem  
31   sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,  
32   aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut  
33   parvola – nam exemplo est – magni formica laboris  
34   ore trahit quodcumque potest atque addit acervo  
35   quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.  
36   quae, simul inversum contristat Aquarius annum,  
37   non usquam prorepit et illis utitur ante  
38   quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus  
39   demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,  
40   nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.  
41   quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri  
42   furtim defossa timidum deponere terra?  
43   quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem?  
44   at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?  
45   milia frumenti tua triverit area centum:  
46   non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si  
47   reticulum panis venalis inter onusto  
48   forte vehas umero, nihilo plus accipias quam  
49   qui nil portarit. vel dic quid referat intra  
50   naturae finis viventi, iugera centum an  
51   mille aret? ‘at suave est ex magno tollere acervo.’  
52   dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,  
53   cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?  
54   ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna  
55   vel cyatho et dicas ‘magno de flumine mallem  
56   quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.’ eo fit,  
57   plenior ut siquos delectet copia iusto,  
58   cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer.  
59   at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo  
60   turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.  
61   at bona pars hominum decepta cupidine falso  
62   ‘nil satis est,’ inquit, ‘quia tanti quantum habeas sis:’  
63   quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter  
64   quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis  
65   sordidus ac dives, populi contemnere voces  
66   sic solitus: ‘populus me sibilat, at mihi plaudo  
67   ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.’  
68   Tantalus a labris sitiens fugientia captat  
69   flumina – quid rides? mutato nomine de te  
70   fabula narratur: congestis undique saccis  
71   indormis inhians et tamquam parcere sacris  
72   cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.  
73   nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum?  
74   panis ematur, holus, vini sextarius, adde  
75   quis humana sibi doleat natura negatis.  
76   an vigilare metu exanimem, noctesque diesque  
77   formidare malos fures, incendia, servos,  
78   ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum  
79   semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.  
80   at si condoluit temptatum frigore corpus  
81   aut alius casus lecto te adflixit, habes qui  
82   adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te  
83   suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?  
84   non uxor salvum te volt, non filius; omnes  
85   vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.  
86   miraris, cum tu argento post omnia ponas,  
87   si nemo praestet, quem non merearis, amorem?  
88   an si cognatos, nullo natura labore  
89   quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,  
90   infelix operam perdas, ut siquis asellum  
91   in campo doceat parentem currere frenis?  
92   denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,  
93   pauperiem metuas minus et finire laborem  
94   incipias, parto quod avebas, ne facias quod  
95   Ummidius quidam; non longa est fabula: dives  
96   ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se  
97   non umquam servo melius vestiret, ad usque  
98   supremum tempus, ne se penuria victus  
99   opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi  
100   divisit medium, fortissima Tyndaridarum.  
101   ‘quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic  
102   ut Nomentanus?’ pergis pugnantia secum  
103   frontibus adversis conponere: non ego avarum  
104   cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem:  
105   est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:  
106   est modus in rebus, sunt certi denique fines,  
107   quos ultra citraque nequit consistere rectum.  
108   illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus,  
109   se probet ac potius laudet diversa sequentis,  
110   quodque aliena capella gerat distentius uber,  
111   tabescat neque se maiori pauperiorum  
112   turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.  
113   sic festinanti semper locupletior obstat,  
114   ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,  
115   instat equis auriga suos vincentibus, illum  
116   praeteritum temnens extremos inter euntem.  
117   inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum  
118   dicat et exacto contentus tempore vita  
119   cedat uti conviva satur, reperire queamus.  
120   iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi  
121   conpilasse putes, verbum non amplius addam.  

serm. i ii · versus heroi · ambubaiarum collegia, pharmacopolae...


1   Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,  
2   mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne  
3   maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.  
4   quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse  
5   dicatur metuens, inopi dare nolit amico,  
6   frigus quo duramque famem propellere possit.  
7   hunc si perconteris, avi cur atque parentis  
8   praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,  
9   omnia conductis coemens obsonia nummis,  
10   sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,  
11   respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.  
12   Fufidius vappae famam timet ac nebulonis  
13   [dives agris, dives positis in fenore nummis:]  
14   quinas hic capiti mercedes exsecat atque  
15   quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;  
16   nomina sectatur modo sumpta veste virili  
17   sub patribus duris tironum. ‘maxime’ quis non  
18   ‘Iuppiter’ exclamat simul atque audivit? ‘at in se  
19   pro quaestu sumptum facit hic?’ vix credere possis,  
20   quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti  
21   fabula quem miserum gnato vixisse fugato  
22   inducit, non se peius cruciaverit atque hic.  
23   siquis nunc quaerat ‘quo res haec pertinet?’ illuc:  
24   dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.  
25   Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui  
26   inguen ad obscaenum subductis usque; facetus  
27   pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum:  
28   nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas  
29   quarum subsuta talos tegat instita veste,  
30   contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.  
31   quidam notus homo cum exiret fornice, ‘macte  
32   virtute esto’ inquit sententia dia Catonis;  
33   ‘nam simul ac venas inflavit taetra libido,  
34   huc iuvenes aequom est descendere, non alienas  
35   permolere uxores.’ ‘nolim laudarier’ inquit  
36   ‘sic me’ mirator cunni Cupiennius albi.  
37   audire est operae pretium, procedere recte  
38   qui moechis non voltis, ut omni parte laborent  
39   utque illis multo corrupta dolore voluptas  
40   atque haec rara cadat dura inter saepe pericla.  
41   hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis  
42   ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem  
43   praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos,  
44   hunc perminxerunt calones; quin etiam illud  
45   accidit, ut cuidam testis caudamque salacem  
46   demeterent ferro. ‘iure’ omnes: Galba negabat.  
47   tutior at quanto merx est in classe secunda,  
48   libertinarum dico – Sallustius in quas  
49   non minus insanit quam qui moechatur. at hic si,  
50   qua res, qua ratio suaderet quaque modeste  
51   munifico esse licet, vellet bonus atque benignus  
52   esse, daret quantum satis esset nec sibi damno  
53   dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno,  
54   hoc amat et laudat: ‘matronam nullam ego tango,’  
55   ut quondam Marsaeus, amator Originis ille,  
56   qui patrium mimae donat fundumque laremque,  
57   ‘nil fuerit mi’ inquit ‘cum uxoribus umquam alienis.’  
58   verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde  
59   fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde  
60   personam satis est, non illud, quidquid ubique  
61   officit, evitare? bonam deperdere famam,  
62   rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter–  
63   est in matrona, ancilla peccesne togata?  
64   Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno  
65   nomine deceptus, poenas dedit usque superque  
66   quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus,  
67   exclusus fore, cum Longarenus foret intus.  
68   huic si muttonis verbis mala tanta videnti  
69   diceret haec animus ‘quid vis tibi? numquid ego a te  
70   magno prognatum deposco consule cunnum  
71   velatumque stola, mea cum conferbuit ira?’  
72   quid responderet? ‘magno patre nata puella est.’  
73   at quanto meliora monet pugnantiaque istis  
74   dives opis natura suae, tu si modo recte  
75   dispensare velis ac non fugienda petendis  
76   inmiscere. tuo vitio rerumne labores,  
77   nil referre putas? quare, ne paeniteat te,  
78   desine matronas sectarier, unde laboris  
79   plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.  
80   nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos  
81   sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus  
82   rectius, atque etiam melius persaepe togatae.  
83   adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte  
84   quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est,  
85   iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet.  
86   regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos  
87   inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora  
88   molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,  
89   quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.  
90   hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei  
91   contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,  
92   quae mala sunt, spectes. ‘o crus, o bracchia!’ verum  
93   depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.  
94   matronae praeter faciem nil cernere possis,  
95   cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.  
96   si interdicta petes, vallo circumdata – nam te  
97   hoc facit insanum – multae tibi tum officient res,  
98   custodes, lectica, ciniflones, parasitae,  
99   ad talos stola demissa et circumdata palla,  
100   plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.  
101   altera, nil obstat: Cois tibi paene videre est  
102   ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;  
103   metiri possis oculo latus. an tibi mavis  
104   insidias fieri pretiumque avellier ante  
105   quam mercem ostendi? ‘leporem venator ut alta  
106   in nive sectetur, positum sic tangere nolit,’  
107   cantat et adponit ‘meus est amor huic similis; nam  
108   transvolat in medio posita et fugientia captat.’  
109   hiscine versiculis speras tibi posse dolores  
110   atque aestus curasque gravis e pectore pelli?  
111   nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,  
112   quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,  
113   quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?  
114   num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris  
115   pocula? num esuriens fastidis omnia praeter  
116   pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si  
117   ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem  
118   continuo fiat. malis tentigine rumpi?  
119   non ego; namque parabilem amo venerem facilemque.  
120   illam ‘post paulo’ ‘sed pluris’ ‘si exierit vir’  
121   Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno  
122   stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire.  
123   candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa  
124   nec magis alba velit quam dat natura videri.  
125   haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom,  
126   Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi.  
127   nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,  
128   ianua frangatur, latret canis, undique magno  
129   pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto  
130   desiliat mulier, miseram se conscia clamet,  
131   cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.  
132   discincta tunica fugiendum est et pede nudo,  
133   ne nummi pereant aut puga aut denique fama.  
134   deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam.  

serm. i iii · versus heroi · omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos...


1   Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos  
2   ut numquam inducant animum cantare rogati,  
3   iniussi numquam desistant. Sardus habebat  
4   ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,  
5   si peteret per amicitiam patris atque suam, non  
6   quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo  
7   usque ad mala citaret ‘io Bacchae’ modo summa  
8   voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.  
9   nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui  
10   currebat fugiens hostem, persaepe velut qui  
11   Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,  
12   saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,  
13   omnia magna loquens, modo sit mihi mensa tripes et  
14   concha salis puri et toga, quae defendere frigus  
15   quamvis crassa queat.’ deciens centena dedisses  
16   huic parco, paucis contento, quinque diebus  
17   nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum  
18   mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam  
19   sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi ‘quid tu?  
20   nullane habes vitia?’ immo alia et fortasse minora.  
21   Maenius absentem Novium cum carperet, ‘heus tu’  
22   quidam ait ‘ignoras te an ut ignotum dare nobis  
23   verba putas?’ ‘egomet mi ignosco’ Maenius inquit.  
24   stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.  
25   cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,  
26   cur in amicorum vitiis tam cernis acutum  
27   quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra  
28   evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.  
29   iracundior est paulo, minus aptus acutis  
30   naribus horum hominum; rideri possit eo quod  
31   rusticius tonso toga defluit et male laxus  
32   in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir  
33   non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens  
34   inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum  
35   concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim  
36   natura aut etiam consuetudo mala; namque  
37   neglectis urenda filix innascitur agris.  
38   illuc praevertamur, amatorem quod amicae  
39   turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec  
40   delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae.  
41   vellem in amicitia sic erraremus et isti  
42   errori nomen virtus posuisset honestum.  
43   ac pater ut gnati, sic nos debemus amici  
44   siquod sit vitium non fastidire. strabonem  
45   appellat paetum pater, et pullum, male parvos  
46   sicui filius est, ut abortivus fuit olim  
47   Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum  
48   balbutit scaurum pravis fultum male talis.  
49   parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus  
50   et iactantior hic paulo est: concinnus amicis  
51   postulat ut videatur; at est truculentior atque  
52   plus aequo liber: simplex fortisque habeatur;  
53   caldior est: acris inter numeretur. opinor,  
54   haec res et iungit iunctos et servat amicos.  
55   at nos virtutes ipsas invertimus atque  
56   sincerum furimus vas incrustare. probus quis  
57   nobiscum vivit, multum demissus homo: illi  
58   tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis  
59   insidias nullique malo latus obdit apertum,  
60   cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris  
61   invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano  
62   ac non incauto fictum astutumque vocamus.  
63   simplicior quis et est, qualem me saepe libenter  
64   obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem  
65   aut tacitum inpellat quovis sermone: ‘molestus,  
66   communi sensu plane caret’ inquimus. eheu,  
67   quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.  
68   nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,  
69   qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est,  
70   cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce,  
71   si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari  
72   si volet: hac lege in trutina ponetur eadem.  
73   qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,  
74   postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est  
75   peccatis veniam poscentem reddere rursus.  
76   denique, quatenus excidi penitus vitium irae,  
77   cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non  
78   ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res  
79   ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?  
80   siquis eum servum, patinam qui tollere iussus  
81   semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,  
82   in cruce suffigat, Labeone insanior inter  
83   sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque  
84   maius peccatum est: paulum deliquit amicus,  
85   quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus  
86   odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,  
87   qui nisi, cum tristes misero venere kalendae,  
88   mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras  
89   porrecto iugulo historias captivus ut audit.  
90   conminxit lectum potus mensave catillum  
91   Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,  
92   aut positum ante mea quia pullum in parte catini  
93   sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus  
94   sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si  
95   prodiderit conmissa fide sponsumve negarit?  
96   quis paria esse fere placuit peccata, laborant,  
97   cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant  
98   atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.  
99   cum prorepserunt primis animalia terris,  
100   mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter  
101   unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro  
102   pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,  
103   donec verba, quibus voces sensusque notarent,  
104   nominaque invenere; dehinc absistere bello,  
105   oppida coeperunt munire et ponere leges,  
106   ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.  
107   nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli  
108   causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,  
109   quos venerem incertam rapientis more ferarum  
110   viribus editior caedebat ut in grege taurus.  
111   iura inventa metu iniusti fateare necesse est,  
112   tempora si fastosque velis evolvere mundi.  
113   nec natura potest iusto secernere iniquum,  
114   dividit ut bona diversis, fugienda petendis,  
115   nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,  
116   qui teneros caules alieni fregerit horti  
117   et qui nocturnus sacra divum legerit. adsit  
118   regula, peccatis quae poenas inroget aequas,  
119   ne scutica dignum horribili sectere flagello.  
120   nam ut ferula caedas meritum maiora subire,  
121   non vereor, cum dicas esse paris res  
122   furta latrociniis et magnis parva mineris  
123   falce recisurum simili te, si tibi regnum  
124   permittant homines. si dives, qui sapiens est,  
125   et sutor bonus et solus formosus et est rex,  
126   cur optas quod habes? ‘non nosti, quid pater’ inquit  
127   ‘Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam  
128   nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.’ qui?  
129   ‘ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque  
130   optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni  
131   abiecto instrumento artis clausaque taberna  
132   sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis  
133   est opifex, solus sic rex.’ vellunt tibi barbam  
134   lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces,  
135   urgeris turba circum te stante miserque  
136   rumperis et latras, magnorum maxime regum.  
137   ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum  
138   rex ibis neque te quisquam stipator ineptum  
139   praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces  
140   ignoscent, siquid peccaro stultus, amici  
141   inque vicem illorum patiar delicta libenter  
142   privatusque magis vivam te rege beatus.  

serm. i iv · versus heroi · eupolis atque cratinus aristophanesque poetae...


1   Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae  
2   atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,  
3   siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,  
4   quod moechus foret aut sicarius aut alioqui  
5   famosus, multa cum libertate notabant.  
6   hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,  
7   mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,  
8   emunctae naris, durus conponere versus.  
9   nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,  
10   ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;  
11   cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;  
12   garrulus atque piger scribendi ferre laborem,  
13   scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,  
14   Crispinus minimo me provocat ‘accipe, si vis,  
15   accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,  
16   custodes; videamus, uter plus scribere possit.’  
17   di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli  
18   finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;  
19   at tu conclusas hircinis follibus auras  
20   usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,  
21   ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro  
22   delatis capsis et imagine, cum mea nemo  
23   scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,  
24   quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris  
25   culpari dignos. quemvis media elige turba:  
26   aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.  
27   hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:  
28   hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;  
29   hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo  
30   vespertina tepet regio, quin per mala praeceps  
31   fertur uti pulvis collectus turbine, nequid  
32   summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.  
33   omnes hi metuunt versus, odere poetas.  
34   ‘faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum  
35   excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico  
36   et quodcumque semel chartis inleverit, omnis  
37   gestiet a furno redeuntis scire lacuque  
38   et pueros et anus.’ agedum pauca accipe contra.  
39   primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,  
40   excerpam numero: neque enim concludere versum  
41   dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos  
42   sermoni propiora, putes hunc esse poetam.  
43   ingenium cui sit, cui mens divinior atque os  
44   magna sonaturum, des nominis huius honorem.  
45   idcirco quidam comoedia necne poema  
46   esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis  
47   nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo  
48   differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens  
49   saevit, quod meretrice nepos insanus amica  
50   filius uxorem grandi cum dote recuset,  
51   ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante  
52   noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis  
53   audiret leviora, pater si viveret? ergo  
54   non satis est puris versum perscribere verbis,  
55   quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem  
56   quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,  
57   olim quae scripsit Lucilius, eripias si  
58   tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est  
59   posterius facias praeponens ultima primis,  
60   non, ut si solvas postquam Discordia taetra  
61   belli ferratos postis portasque refregit,  
62   invenias etiam disiecti membra poetae.  
63   hactenus haec: alias, iustum sit necne poema.  
64   nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit  
65   suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer  
66   ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis,  
67   magnus uterque timor latronibus; at bene siquis  
68   et vivat puris manibus, contemnat utrumque.  
69   ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,  
70   non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas me?  
71   nulla taberna meos habeat neque pila libellos,  
72   quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli,  
73   nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus,  
74   non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui  
75   scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes:  
76   suave locus voci resonat conclusus. inanis  
77   hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu,  
78   tempore num faciant alieno. ‘laedere gaudes’  
79   inquit ‘et hoc studio pravus facis.’ unde petitum  
80   hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum,  
81   vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum  
82   qui non defendit alio culpante, solutos  
83   qui captat risus hominum famamque dicacis,  
84   fingere qui non visa potest, conmissa tacere  
85   qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.  
86   saepe tribus lectis videas cenare quaternos,  
87   e quibus unus amet quavis aspergere cunctos  
88   praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,  
89   condita cum verax aperit praecordia Liber:  
90   hic tibi comis et urbanus liberque videtur  
91   infesto nigris: ego si risi, quod ineptus  
92   pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,  
93   lividus et mordax videor tibi? mentio siquae  
94   de Capitolini furtis iniecta Petilli  
95   te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:  
96   ‘me Capitolinus convictore usus amicoque  
97   a puero est causaque mea permulta rogatus  
98   fecit et incolumis laetor quod vivit in urbe;  
99   sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud  
100   fugerit:’ hic nigrae sucus lolliginis, haec est  
101   aerugo mera; quod vitium procul afore chartis,  
102   atque animo prius, ut siquid promittere de me  
103   possum aliud vere, promitto. liberius si  
104   dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris  
105   cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,  
106   ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.  
107   cum me hortaretur, parce frugaliter atque  
108   viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:  
109   ‘nonne vides, Albi ut male vivat filius utque  
110   Baius inops? magnum documentum, ne patriam rem  
111   perdere quis velit.’ a turpi meretricis amore  
112   cum deterreret: ‘Scetani dissimilis sis.’  
113   ne sequerer moechas, concessa cum venere uti  
114   possem: ‘deprensi non bella est fama Treboni’  
115   aiebat. ‘sapiens, vitatu quidque petitu  
116   sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si  
117   traditum ab antiquis morem servare tuamque,  
118   dum custodis eges, vitam famamque tueri  
119   incolumem possum; simul ac duraverit aetas  
120   membra animumque tuum, nabis sine cortice.’ sic me  
121   formabat puerum dictis et, sive iubebat  
122   ut facerem quid, ‘habes auctorem, quo facias hoc’  
123   unum ex iudicibus selectis obiciebat,  
124   sive vetabat, ‘an hoc inhonestum et inutile factu  
125   necne sit, addubites, flagret rumore malo cum  
126   hic atque ille?’ avidos vicinum funus ut aegros  
127   exanimat mortisque metu sibi parcere cogit,  
128   sic teneros animos aliena opprobria saepe  
129   absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis  
130   perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis  
131   ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc  
132   largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,  
133   consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me  
134   porticus excepit, desum mihi. ‘rectius hoc est;  
135   hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis  
136   occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi  
137   inprudens olim faciam simile?’ haec ego mecum  
138   conpressis agito labris; ubi quid datur oti,  
139   inludo chartis. hoc est mediocribus illis  
140   ex vitiis unum; cui si concedere nolis,  
141   multa poetarum veniat manus, auxilio quae  
142   sit mihi – nam multo plures sumus, – ac veluti te  
143   Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.  

serm. i v · versus heroi · egressum magna me accepit aricia roma...


1   Egressum magna me accepit Aricia Roma  
2   hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,  
3   Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi  
4   differtum nautis cauponibus atque malignis.  
5   hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos  
6   praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis.  
7   hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri  
8   indico bellum, cenantis haud animo aequo  
9   exspectans comites. iam nox inducere terris  
10   umbras et caelo diffundere signa parabat:  
11   tum pueri nautis, pueris convicia nautae  
12   ingerere: ‘huc adpelle;’ ‘trecentos inseris;’ ‘ohe,  
13   iam satis est.' dum aes exigitur, dum mula ligatur,  
14   tota abit hora. mali culices ranaeque palustres  
15   avertunt somnos; absentem cantat amicam  
16   multa prolutus vappa nauta atque viator  
17   certatim; tandem fessus dormire viator  
18   incipit ac missae pastum retinacula mulae  
19   nauta piger saxo religat stertitque supinus.  
20   iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem  
21   sentimus, donec cerebrosus prosilit unus  
22   ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno  
23   fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora.  
24   ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.  
25   milia tum pransi tria repimus atque subimus  
26   inpositum saxis late candentibus Anxur.  
27   huc venturus erat Maecenas optimus atque  
28   Cocceius, missi magnis de rebus uterque  
29   legati, aversos soliti conponere amicos.  
30   hic oculis ego nigra meis collyria lippus  
31   inlinere. interea Maecenas advenit atque  
32   Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem  
33   factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus.  
34   Fundos Aufidio Lusco praetore libenter  
35   linquimus, insani ridentes praemia scribae,  
36   praetextam et latum clavum prunaeque vatillum.  
37   in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,  
38   Murena praebente domum, Capitone culinam.  
39   postera lux oritur multo gratissima; namque  
40   Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque  
41   occurrunt, animae, qualis neque candidiores  
42   terra tulit neque quis me sit devinctior alter.  
43   o qui conplexus et gaudia quanta fuerunt.  
44   nil ego contulerim iucundo sanus amico.  
45   proxima Campano ponti quae villula, tectum  
46   praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque.  
47   hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt.  
48   lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque;  
49   namque pila lippis inimicum et ludere crudis.  
50   hinc nos Coccei recipit plenissima villa,  
51   quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis  
52   Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri,  
53   Musa, velim memores et quo patre natus uterque  
54   contulerit litis. Messi clarum genus Osci;  
55   Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti  
56   ad pugnam venere. prior Sarmentus equi te  
57   esse feri similem dico.’ ridemus, et ipse  
58   Messius ‘accipio,’ caput et movet. ‘o tua cornu  
59   ni foret exsecto frons,’ inquit, ‘quid faceres, cum  
60   sic mutilus minitaris? at illi foeda cicatrix  
61   saetosam laevi frontem turpaverat oris.  
62   Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus,  
63   pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:  
64   nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.  
65   multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam  
66   ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,  
67   nilo deterius dominae ius esse; rogabat  
68   denique, cur umquam fugisset, cui satis una  
69   farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.  
70   prorsus iucunde cenam producimus illam.  
71   tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes  
72   paene macros arsit dum turdos versat in igni.  
73   nam vaga per veterem dilapso flamma culinam  
74   Volcano summum properabat lambere tectum.  
75   convivas avidos cenam servosque timentis  
76   tum rapere atque omnis restinguere velle videres.  
77   incipit ex illo montis Apulia notos  
78   ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos  
79   nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici  
80   villa recepisset lacrimoso non sine fumo,  
81   udos cum foliis ramos urente camino.  
82   hic ego mendacem stultissimus usque puellam  
83   ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert  
84   intentum veneri; tum inmundo somnia visu  
85   nocturnam vestem maculant ventremque supinum.  
86   quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis,  
87   mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,  
88   signis perfacile est: venit vilissima rerum  
89   hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra  
90   callidus ut soleat umeris portare viator.  
91   nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna:  
92   qui locus a forti Diomede est conditus olim.  
93   flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.  
94   inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum  
95   carpentes iter et factum corruptius imbri.  
96   postera tempestas melior, via peior ad usque  
97   Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis  
98   iratis exstructa dedit risusque iocosque,  
99   dum flamma sine tura liquescere limine sacro  
100   persuadere cupit. credat Iudaeus Apella,  
101   non ego; namque deos didici securum agere aevom  
102   nec, siquid miri faciat natura, deos id  
103   tristis ex alto caeli demittere tecto.  
104   Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.  

serm. i vi · versus heroi · non quia, maecenas, lydorum quidquid etruscos...


1   Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos  
2   incoluit finis, nemo generosior est te,  
3   nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus  
4   olim qui magnis legionibus imperitarent,  
5   ut plerique solent, naso suspendis adunco  
6   ignotos, ut me libertino patre natum.  
7   cum referre negas, quali sit quisque parente  
8   natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,  
9   ante potestatem Tulli atque ignobile regnum  
10   multos saepe viros nullis maioribus ortos  
11   et vixisse probos amplis et honoribus auctos;  
12   contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus  
13   Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis  
14   non umquam pretio pluris licuisse, notante  
15   iudice quo nosti, populo, qui stultus honores  
16   saepe dat indignis et famae servit ineptus,  
17   qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet  
18   nos facere a volgo longe longeque remotos?  
19   namque esto: populus Laevino mallet honorem  
20   quam Decio mandare novo censorque moveret  
21   Appius, ingenuo si non essem patre natus:  
22   vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.  
23   sed fulgente trahit constrictos Gloria curru  
24   non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli,  
25   sumere depositum clavom fierique tribuno?  
26   invidia adcrevit, privato quae minor esset.  
27   nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus  
28   pellibus et latum demisit pectore clavom,  
29   audit continuo quis homo hic est? quo patre natus?  
30   ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi  
31   et cupiat formosus, eat quacumque, puellis  
32   iniciat curam quaerendi singula, quali  
33   sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:  
34   sic qui promittit civis, urbem sibi curae,  
35   imperium fore et Italiam, delubra deorum,  
36   quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,  
37   omnis mortalis curare et quaerere cogit.  
38   ‘tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes  
39   deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?’  
40   ‘at Novius collega gradu post me sedet uno;  
41   namque est ille, pater quod erat meus.’ ‘hoc tibi Paulus  
42   et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta  
43   concurrantque foro tria funera magna, sonabit,  
44   cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.’  
45   nunc ad me redeo libertino patre natum,  
46   quem rodunt omnes libertino patre natum,  
47   nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim,  
48   quod mihi pareret legio Romana tribuno.  
49   dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem  
50   iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,  
51   praesertim cautum dignos adsumere, prava  
52   ambitione procul. felicem dicere non hoc  
53   me possim, casu quod te sortitus amicum;  
54   nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim  
55   Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.  
56   ut veni coram, singultim pauca locutus –  
57   infans namque pudor prohibebat plura profari –  
58   non ego me claro natum patre, non ego circum  
59   me Satureiano vectari rura caballo,  
60   sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,  
61   pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque  
62   esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,  
63   quod placui tibi, qui turpi secernis honestum  
64   non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.  
65   atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis  
66   mendosa est natura, alioqui recta, velut si  
67   egregio inspersos reprendas corpore naevos,  
68   si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra  
69   obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,  
70   ut me collaudem, si et vivo carus amicis,  
71   causa fuit pater his; qui macro pauper agello  
72   noluit in Flavi ludum me mittere, magni  
73   quo pueri magnis e centurionibus orti  
74   laevo suspensi loculos tabulamque lacerto  
75   ibant octonos referentes idibus aeris,  
76   sed puerum est ausus Romam portare docendum  
77   artis quas doceat quivis eques atque senator  
78   semet prognatos. vestem servosque sequentis,  
79   in magno ut populo, siqui vidisset, avita  
80   ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.  
81   ipse mihi custos incorruptissimus omnis  
82   circum doctores aderat. quid multa? pudicum,  
83   qui primus virtutis honos, servavit ab omni  
84   non solum facto, verum opprobrio quoque turpi  
85   nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim  
86   si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor  
87   mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc  
88   laus illi debetur et a me gratia maior.  
89   nil me paeniteat sanum patris huius, eoque  
90   non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,  
91   quod non ingenuos habeat clarosque parentes,  
92   sic me defendam. longe mea discrepat istis  
93   et vox et ratio. nam si natura iuberet  
94   a certis annis aevum remeare peractum  
95   atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes  
96   optaret sibi quisque, meis contentus honestos  
97   fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens  
98   iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod  
99   nollem onus haud umquam solitus portare molestum.  
100   nam mihi continuo maior quaerenda foret res  
101   atque salutandi plures, ducendus et unus  
102   et comes alter, uti ne solus rusve peregre  
103   exirem, plures calones atque caballi  
104   pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto  
105   ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,  
106   mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos.  
107   obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli,  
108   cum Tiburte via praetorem quinque secuntur  
109   te pueri, lasanum portantes oenophorumque.  
110   hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,  
111   milibus atque aliis vivo. quacumque libido est,  
112   incedo solus, percontor quanti holus ac far,  
113   fallacem circum vespertinumque pererro  
114   saepe forum, adsisto divinis, inde domum me  
115   ad porri et ciceris refero laganique catinum;  
116   cena ministratur pueris tribus et lapis albus  
117   pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus  
118   vilis, cum patera guttus, Campana supellex.  
119   deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras  
120   surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se  
121   voltum ferre negat Noviorum posse minoris.  
122   ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto  
123   aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo,  
124   non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.  
125   ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum  
126   admonuit, fugio campum lusumque trigonem.  
127   pransus non avide, quantum interpellet inani  
128   ventre diem durare, domesticus otior. haec est  
129   vita solutorum misera ambitione gravique;  
130   his me consolor victurum suavius ac si  
131   quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.  

serm. i vii · versus heroi · proscripti regis rupili pus atque venenum...


1   Proscripti Regis Rupili pus atque venenum  
2   hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor  
3   omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.  
4   Persius hic permagna negotia dives habebat  
5   Clazomenis et iam litis cum Rege molestas,  
6   durus homo atque odio qui posset vincere Regem,  
7   confidens, tumidus, adeo sermonis amari,  
8   Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.  
9   ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque  
10   convenit – hoc etenim sunt omnes iure molesti,  
11   quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter  
12   Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem  
13   ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,  
14   non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque  
15   summa fuit: duo si Discordia vexet inertis  
16   aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi  
17   cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro  
18   muneribus missis: Bruto praetore tenente  
19   ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non  
20   conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius  
21   acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.  
22   Persius exponit causam; ridetur ab omni  
23   conventu; laudat Brutum laudatque cohortem,  
24   solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris  
25   appellat comites excepto Rege; Canem illum,  
26   invisum agricolis sidus, venisse: ruebat  
27   flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.  
28   tum Praenestinus salso multoque fluenti  
29   expressa arbusto regerit convicia, durus  
30   vindemiator et invictus, cui saepe viator  
31   cessisset magna conpellans voce cuculum.  
32   at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,  
33   Persius exclamat: ‘per magnos, Brute, deos te  
34   oro, qui reges consueris tollere, cur non  
35   hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.’  

serm. i viii · versus heroi · olim truncus eram ficulnus, inutile lignum...


1   Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum,  
2   cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,  
3   maluit esse deum. deus inde ego, furum aviumque  
4   maxima formido; nam fures dextra coercet  
5   obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus,  
6   ast inportunas volucres in vertice harundo  
7   terret fixa vetatque novis considere in hortis.  
8   huc prius angustis eiecta cadavera cellis  
9   conservus vili portanda locabat in arca;  
10   hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;  
11   Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti  
12   mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum  
13   hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.  
14   nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque  
15   aggere in aprico spatiari, quo modo tristes  
16   albis informem spectabant ossibus agrum,  
17   cum mihi non tantum furesque feraeque suetae  
18   hunc vexare locum curae sunt atque labori  
19   quantum carminibus quae versant atque venenis  
20   humanos animos: has nullo perdere possum  
21   nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum  
22   protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.  
23   vidi egomet nigra succinctam vadere palla  
24   Canidiam pedibus nudis passoque capillo,  
25   cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque  
26   fecerat horrendas adspectu. scalpere terram  
27   unguibus et pullam divellere mordicus agnam  
28   coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde  
29   manis elicerent animas responsa daturas.  
30   lanea et effigies erat altera cerea: maior  
31   lanea, quae poenis conpesceret inferiorem;  
32   cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae  
33   iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam  
34   altera Tisiphonen: serpentes atque videres  
35   infernas errare canes Lunamque rubentem,  
36   ne foret his testis, post magna latere sepulcra.  
37   mentior at siquid, merdis caput inquiner albis  
38   corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum  
39   Iulius et fragilis Pediatia furque Voranus.  
40   singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes  
41   umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum  
42   utque lupi barbam variae cum dente colubrae  
43   abdiderint furtim terris et imagine cerea  
44   largior arserit ignis et ut non testis inultus  
45   horruerim voces furiarum et facta duarum?  
46   nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi  
47   diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.  
48   Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum  
49   excidere atque herbas atque incantata lacertis  
50   vincula cum magno risuque iocoque videres.  

serm. i ix · versus heroi · ibam forte via sacra, sicut meus est mos...


1   Ibam forte via sacra, sicut meus est mos,  
2   nescio quid meditans nugarum, totus in illis:  
3   accurrit quidam notus mihi nomine tantum  
4   arreptaque manu ‘quid agis, dulcissime rerum?’  
5   ‘suaviter, ut nunc est,’ inquam ‘et cupio omnia quae vis.’  
6   cum adsectaretur, ‘numquid vis?’ occupo. at ille  
7   ‘noris nos’ inquit; ‘docti sumus.’ hic ego ‘pluris  
8   hoc’ inquam ‘mihi eris.’ misere discedere quaerens  
9   ire modo ocius, interdum consistere, in aurem  
10   dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos  
11   manaret talos. ‘o te, Bolane, cerebri  
12   felicem’ aiebam tacitus, cum quidlibet ille  
13   garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi  
14   nil respondebam, ‘misere cupis’ inquit ‘abire:  
15   iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo;  
16   persequar hinc quo nunc iter est tibi.’ ‘nil opus est te  
17   circumagi: quendam volo visere non tibi notum;  
18   trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.’  
19   ‘nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.’  
20   demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,  
21   cum gravius dorso subiit onus. incipit ille:  
22   ‘si bene me novi, non Viscum pluris amicum,  
23   non Varium facies; nam quis me scribere pluris  
24   aut citius possit versus? quis membra movere  
25   mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.’  
26   interpellandi locus hic erat ‘est tibi mater,  
27   cognati, quis te salvo est opus?’ ‘haud mihi quisquam.  
28   omnis conposui.’ ‘felices. nunc ego resto.  
29   confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella  
30   quod puero cecinit divina mota anus urna:  
31   hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis  
32   nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra:  
33   garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,  
34   si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.’  
35   ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei  
36   praeterita, et casu tum respondere vadato  
37   debebat, quod ni fecisset, perdere litem.  
38   ‘si me amas,’ inquit ‘paulum hic ades.’ ‘inteream, si  
39   aut valeo stare aut novi civilia iura;  
40   et propero quo scis. dubius sum, quid faciam, inquit,  
41   ‘tene relinquam an rem.’ ‘me, sodes.’ ‘non faciam’ ille,  
42   et praecedere coepit; ego, ut contendere durum  
43   cum victore, sequor. ‘Maecenas quomodo tecum?’  
44   hinc repetit. paucorum hominum et mentis bene sanae.  
45   nemo dexterius fortuna est usus. haberes  
46   magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,  
47   hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni  
48   summosses omnis.’ ‘non isto vivimus illic,  
49   quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est  
50   nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,  
51   ditior hic aut est quia doctior; est locus uni  
52   cuique suus.’ ‘magnum narras, vix credibile.’ ‘atqui  
53   sic habet.’ ‘accendis quare cupiam magis illi  
54   proximus esse.’ ‘velis tantummodo: quae tua virtus,  
55   expugnabis: et est qui vinci possit eoque  
56   difficilis aditus primos habet.’ ‘haud mihi dero:  
57   muneribus servos corrumpam; non, hodie si  
58   exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,  
59   occurram in triviis, deducam. nil sine magno  
60   vita labore dedit mortalibus.’ haec dum agit, ecce  
61   Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum  
62   qui pulchre nosset. consistimus. ‘unde venis et  
63   quo tendis?’ rogat et respondet. vellere coepi  
64   et pressare manu lentissima bracchia, nutans,  
65   distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus  
66   ridens dissimulare; meum iecur urere bilis.  
67   ‘certe nescio quid secreto velle loqui te  
68   aiebas mecum.’ ‘memini bene, sed meliore  
69   tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu  
70   curtis Iudaeis oppedere?’ ‘nulla mihi’ inquam  
71   ‘relligio est.’ ‘at mi: sum paulo infirmior, unus  
72   multorum. ignosces; alias loquar.’ huncine solem  
73   tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me  
74   sub cultro linquit. casu venit obvius illi  
75   adversarius et ‘quo tu, turpissime?’ magna  
76   inclamat voce, et ‘licet antestari?’ ego vero  
77   oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque,  
78   undique concursus. sic me servavit Apollo.  

serm. i x · versus heroi · lucili, quam sis mendosus, teste catone...


1   Lucili, quam sis mendosus, teste Catone,  
2   defensore tuo, pervincam, qui male factos  
3   emendare parat versus, hoc lenius ille,  
4   quo melior vir et est longe subtilior illo,  
5   qui multum puer et loris et funibus udis  
6   exoratus, ut esset, opem qui ferre poetis  
7   antiquis posset contra fastidia nostra,  
8   grammaticorum equitum doctissimus. ut redeam illuc:  
9   Nempe inconposito dixi pede currere versus  
10   Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est,  
11   ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo  
12   urbem defricuit, charta laudatur eadem.  
13   nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic  
14   et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.  
15   ergo non satis est risu diducere rictum  
16   auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus.  
17   est brevitate opus, ut currat sententia neu se  
18   inpediat verbis lassas onerantibus auris,  
19   et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,  
20   defendente vicem modo rhetoris atque poetae,  
21   interdum urbani, parcentis viribus atque  
22   extenuantis eas consulto. ridiculum acri  
23   fortius et melius magnas plerumque secat res.  
24   illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,  
25   hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher  
26   Hermogenes umquam legit neque simius iste  
27   nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.  
28   ‘at magnum fecit, quod verbis graeca latinis  
29   miscuit.’ o seri studiorum, quine putetis  
30   difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti  
31   contigit? ‘at sermo lingua concinnus utraque  
32   suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.’  
33   cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum  
34   dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?  
35   scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini,  
36   cum Pedius causas exsudet Poplicola atque  
37   Corvinus, patriis intermiscere petita  
38   verba foris malis, Canusini more bilinguis.  
39   atque ego cum graecos facerem, natus mare citra,  
40   versiculos, vetuit me tali voce Quirinus  
41   post mediam noctem visus, cum somnia vera:  
42   ‘in silvam non ligna feras insanius ac si  
43   magnas Graecorum malis inplere catervas.’  
44   turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque  
45   diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,  
46   quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa  
47   nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.  
48   arguta meretrice potes Davoque Chremeta  
49   eludente senem comis garrire libellos  
50   unus vivorum, Fundani, Pollio regum  
51   facta canit pede ter percusso; forte epos acer  
52   ut nemo Varius ducit, molle atque facetum  
53   Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae:  
54   hoc erat, experto frustra Varrone Atacino  
55   atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,  
56   inventore minor; neque ego illi detrahere ausim  
57   haerentem capiti cum multa laude coronam.  
58   at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem  
59   plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,  
60   tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?  
61   nil comis tragici mutat Lucilius Acci?  
62   non ridet versus Enni gravitate minores,  
63   cum de se loquitur non ut maiore reprensis?  
64   quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis  
65   quaerere, num illius, num rerum dura negarit  
66   versiculos natura magis factos et euntis  
67   mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,  
68   hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos  
69   ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci  
70   quale fuit Cassi rapido ferventius amni  
71   ingenium, capsis quem fama est esse librisque  
72   ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,  
73   comis et urbanus, fuerit limatior idem  
74   quam rudis et Graecis intacti carminis auctor  
75   quamque poetarum seniorum turba; sed ille,  
76   si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum,  
77   detereret sibi multa, recideret omne quod ultra  
78   perfectum traheretur, et in versu faciendo  
79   saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.  
80   saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint  
81   scripturus, neque te ut miretur turba labores,  
82   contentus paucis lectoribus. an tua demens  
83   vilibus in ludis dictari carmina malis?  
84   non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,  
85   contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.  
86   men moveat cimex Pantilius aut cruciet quod  
87   vellicet absentem Demetrius aut quod ineptus  
88   Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?  
89   Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,  
90   Valgius et probet haec Octavius optimus atque  
91   Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque  
92   ambitione relegata. te dicere possum,  
93   Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque  
94   vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,  
95   conpluris alios, doctos ego quos et amicos  
96   prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,  
97   adridere velim, doliturus, si placeant spe  
98   deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,  
99   discipularum inter iubeo plorare cathedras.  
100   i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.  

serm. ii i · versus heroi · 'sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra...


1   ‘Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra  
2   legem tendere opus; sine nervis altera quidquid  
3   conposui pars esse putat similisque meorum  
4   mille die versus deduci posse. Trebati,  
5   quid faciam? praescribe.’ ‘quiescas.’ ‘ne faciam, inquis,  
6   omnino versus? aio. peream male, si non  
7   optimum erat; verum nequeo dormire. ter uncti  
8   transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,  
9   inriguumque mero sub noctem corpus habento.  
10   aut si tantus amor scribendi te rapit, aude  
11   Caesaris invicti res dicere, multa laborum  
12   praemia laturus.’ ‘cupidum, pater optime, vires  
13   deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis  
14   agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos  
15   aut labentis equo describit volnera Parthi.’  
16   ‘attamen et iustum poteras et scribere fortem,  
17   Scipiadam ut sapiens Lucilius.’ ‘haud mihi dero,  
18   cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci  
19   verba per attentam non ibunt Caesaris aurem:  
20   cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.’  
21   ‘quanto rectius hoc quam tristi laedere versu  
22   Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,  
23   cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.’  
24   ‘quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto  
25   accessit fervor capiti numerusque lucernis;  
26   Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem  
27   pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum  
28   milia: me pedibus delectat claudere verba  
29   Lucili ritu, nostrum melioris utroque.  
30   ille velut fidis arcana sodalibus olim  
31   credebat libris neque, si male cesserat, usquam  
32   decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis  
33   votiva pateat veluti descripta tabella  
34   vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps;  
35   nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,  
36   missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,  
37   quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,  
38   sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum  
39   incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro  
40   quemquam animantem et me veluti custodiet ensis  
41   vagina tectus: quem cur destringere coner  
42   tutus ab infestis latronibus? o pater et rex  
43   Iuppiter, ut pereat positum robigine telum  
44   nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille,  
45   qui me conmorit – melius non tangere, clamo –  
46   flebit et insignis tota cantabitur urbe.  
47   Cervius iratus leges minitatur et urnam,  
48   Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum,  
49   grande malum Turius, siquid se iudice certes.  
50   ut quo quisque valet suspectos terreat utque  
51   imperet hoc natura potens, sic collige mecum:  
52   dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus  
53   monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti  
54   matrem: nil faciet sceleris pia dextera – mirum,  
55   ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos –  
56   sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.  
57   ne longum faciam: seu me tranquilla senectus  
58   exspectat seu mors atris circumvolat alis,  
59   dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul,  
60   quisquis erit vitae scribam color.’ ‘o puer, ut sis  
61   vitalis metuo et maiorum nequis amicus  
62   frigore te feriat.’ ‘quid? cum est Lucilius ausus  
63   primus in hunc operis conponere carmina morem  
64   detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora  
65   cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui  
66   duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen  
67   ingenio offensi aut laeso doluere Metello  
68   famosisque Lupo cooperto versibus? atqui  
69   primores populi arripuit populumque tributim,  
70   scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis.  
71   quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant  
72   virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,  
73   nugari cum illo et discincti ludere, donec  
74   decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis  
75   infra Lucili censum ingeniumque, tamen me  
76   cum magnis vixisse invita fatebitur usque  
77   invidia et fragili quaerens inlidere dentem  
78   offendet solido – nisi quid tu, docte Trebati,  
79   dissentis.’ ‘equidem nihil hinc diffindere possum.  
80   sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti  
81   incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:  
82   si mala condiderit in quem quis carmina, ius est  
83   iudiciumque.’ ‘esto, siquis mala; sed bona siquis  
84   iudice condiderit laudatus Caesare? siquis  
85   opprobriis dignum latraverit, integer ipse?’  
86   ‘solventur risu tabulae, tu missus abibis.’  

serm. ii ii · versus heroi · quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo...


1   Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo –  
2   nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus  
3   rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva – ,  
4   discite non inter lances mensasque nitentis,  
5   cum stupet insanis acies fulgoribus et cum  
6   adclinis falsis animus meliora recusat,  
7   verum hic inpransi mecum disquirite. ‘cur hoc?’  
8   dicam, si potero. male verum examinat omnis  
9   corruptus iudex. leporem sectatus equove  
10   lassus ab indomito vel, si Romana fatigat  
11   militia adsuetum graecari – seu pila velox  
12   molliter austerum studio fallente laborem,  
13   seu te discus agit, pete cedentem aera disco:  
14   cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis  
15   sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno  
16   ne biberis diluta. foris est promus, et atrum  
17   defendens piscis hiemat mare: cum sale panis  
18   latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut  
19   qui partum? non in caro nidore voluptas  
20   summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere  
21   sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea  
22   nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois.  
23   vix tamen eripiam, posito pavone velis quin  
24   hoc potius quam gallina tergere palatum,  
25   corruptus vanis rerum, quia veneat auro  
26   rara avis et picta pandat spectacula cauda:  
27   tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista,  
28   quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?  
29   carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam  
30   inparibus formis deceptum te petere esto:  
31   unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto  
32   captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis  
33   ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem  
34   mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.  
35   ducit te species, video: quo pertinet ergo  
36   proceros odisse lupos? quia scilicet illis  
37   maiorem natura modum dedit, his breve pondus:  
38   ieiunus raro stomachus volgaria temnit.  
39   ‘porrectum magno magnum spectare catino  
40   vellem’ ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos  
41   praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam  
42   putet aper rhombusque recens, mala copia quando  
43   aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus  
44   atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta  
45   pauperies epulis regum: nam vilibus ovis  
46   nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem  
47   Galloni praeconis erat acipensere mensa  
48   infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?  
49   tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,  
50   donec vos auctor docuit praetorius. ergo  
51   siquis nunc mergos suavis edixerit assos,  
52   parebit pravi docilis Romana iuventus.  
53   sordidus a tenui victu distabit Ofello  
54   iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,  
55   si te alio pravum detorseris. Avidienus,  
56   cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret,  
57   quinquennis oleas est et silvestria corna  
58   ac nisi mutatum parcit defundere vinum et  
59   cuius odorem olei nequeas perferre, licebit  
60   ille repotia, natalis aliosve dierum  
61   festos albatus celebret, cornu ipse bilibri  
62   caulibus instillat, veteris non parcus aceti.  
63   quali igitur victu sapiens utetur et horum  
64   utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.  
65   mundus erit, qua non offendat sordibus atque  
66   in neutram partem cultus miser. hic neque servis,  
67   Albuci senis exemplo, dum munia didit,  
68   saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam  
69   convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.  
70   accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum  
71   adferat. in primis valeas bene; nam variae res  
72   ut noceant homini credas, memor illius escae,  
73   quae simplex olim tibi sederit. at simul assis  
74   miscueris elixa, simul conchylia turdis,  
75   dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum  
76   lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis  
77   cena desurgat dubia? quin corpus onustum  
78   hesternis vitiis animum quoque praegravat una  
79   atque adfigit humo divinae particulam aurae.  
80   alter ubi dicto citius curata sopori  
81   membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.  
82   hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,  
83   sive diem festum rediens advexerit annus,  
84   seu recreare volet tenuatum corpus, ubique  
85   accedent anni, tractari mollius aetas  
86   imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam  
87   quam puer et validus praesumis mollitiem, seu  
88   dura valetudo inciderit seu tarda senectus?  
89   rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus  
90   illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes  
91   tardius adveniens vitiatum commodius quam  
92   integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter  
93   heroas natum tellus me prima tulisset.  
94   das aliquid famae, quae carmine gratior aurem  
95   occupet humanam? grandes rhombi patinaeque  
96   grande ferunt una cum damno dedecus. adde  
97   iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum  
98   et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti  
99   as, laquei pretium. ‘iure’ inquit ‘Trausius istis  
100   iurgatur verbis: ego vectigalia magna  
101   divitiasque habeo tribus amplas regibus.’ ergo,  
102   quod superat non est melius quo insumere possis?  
103   cur eget indignus quisquam te divite? quare  
104   templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe, carae  
105   non aliquid patriae tanto emetiris acervo?  
106   uni nimirum recte tibi semper erunt res,  
107   o magnus posthac inimicis risus. uterne  
108   ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui  
109   pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,  
110   an qui contentus parvo metuensque futuri  
111   in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?  
112   quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum  
113   integris opibus novi non latius usum  
114   quam nunc accisis. videas metato in agello  
115   cum pecore et gnatis fortem mercede colonum  
116   ‘non ego’ narrantem ‘temere edi luce profesta  
117   quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.  
118   ac mihi seu longum post tempus venerat hospes  
119   sive operum vacuo gratus conviva per imbrem  
120   vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,  
121   sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas  
122   et nux ornabat mensas cum duplice ficu.  
123   post hoc ludus erat culpa potare magistra  
124   ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,  
125   explicuit vino contractae seria frontis.  
126   saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus:  
127   quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos,  
128   o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?  
129   nam propriae telluris erum natura nec illum  
130   nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille,  
131   illum aut nequities aut vafri inscitia iuris,  
132   postremum expellet certe vivacior heres.  
133   nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli  
134   dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum  
135   nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes  
136   fortiaque adversis opponite pectora rebus.’  

serm. ii iii · versus heroi · 'sic raro scribis, ut toto non quater anno...


1   D. Sic raro scribis, ut toto non quater anno  
2   membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,  
3   iratus tibi, quod vini somnique benignus  
4   nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis  
5   Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo  
6   dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.  
7   culpantur frustra calami inmeritusque laborat  
8   iratis natus paries dis atque poetis.  
9   atqui voltus erat multa et praeclara minantis,  
10   si vacuum tepido cepisset villula tecto.  
11   quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?  
12   Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?  
13   invidiam placare paras virtute relicta?  
14   contemnere miser. vitanda est inproba Siren  
15   desidia, aut quidquid vita meliore parasti  
16   ponendum aequo animo. H. di te, Damasippe, deaeque  
17   verum ob consilium donent tonsore. sed unde  
18   tam bene me nosti? D. postquam omnis res mea Ianum  
19   ad medium fracta est, aliena negotia curo  
20   excussus propriis. olim nam quaerere amabam,  
21   quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,  
22   quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.  
23   callidus huic signo ponebam milia centum;  
24   hortos egregiasque domos mercarier unus  
25   cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale  
26   inposuere mihi cognomen compita. H. novi  
27   et miror morbi purgatum te illius. D. atqui  
28   emovit veterem mire novus, ut solet, in cor  
29   traiecto lateris miseri capitisve dolore,  
30   ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.  
31   H. dum nequid simile huic, esto ut libet. D. o bone, ne te  
32   frustrere: insanis et tu stultique prope omnes,  
33   siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira  
34   descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me  
35   solatus iussit sapientem pascere barbam  
36   atque a Fabricio non tristem ponte reverti.  
37   nam male re gesta cum vellem mittere operto  
38   me capite in flumen, dexter stetit et ‘cave faxis  
39   te quicquam indignum. pudor’ inquit ‘te malus angit,  
40   insanos qui inter vereare insanus haberi.’  
41   primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te  
42   solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.  
43   quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri  
44   caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex  
45   autumat. haec populos, haec magnos formula reges,  
46   excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare  
47   desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen  
48   insano posuere. velut silvis, ubi passim  
49   palantis error certo de tramite pellit,  
50   ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique  
51   error, sed variis inludit partibus: hoc te  
52   crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille  
53   qui te deridet caudam trahat.’ ‘est genus unum  
54   stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis,  
55   ut rupes fluviosque in campo obstare queratur;  
56   alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis  
57   per medios fluviosque ruentis: clamet amica  
58   mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor:  
59   ‘hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!’  
60   non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,  
61   cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis  
62   ‘mater, te appello’ clamantibus. huic ego volgus  
63   errori similem cunctum insanire docebo.  
64   insanit veteres statuas Damasippus emendo:  
65   integer est mentis Damasippi creditor? esto.  
66   ‘accipe quod numquam reddas mihi’ si tibi dicam:  
67   tune insanus eris, si acceperis, an magis excors  
68   reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?  
69   scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae  
70   nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:  
71   effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.  
72   cum rapies in ius malis ridentem alienis,  
73   fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor  
74   si male rem gerere insani est, contra bene sani:  
75   putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli  
76   dictantis, quod tu numquam rescribere possis.  
77   audire atque togam iubeo conponere, quisquis  
78   ambitione mala aut argenti pallet amore,  
79   quisquis luxuria tristive superstitione  
80   aut alio mentis morbo calet: huc propius me,  
81   dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.  
82   danda est ellebori multo pars maxima avaris:  
83   nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.  
84   heredes Staberi summam incidere sepulcro,  
85   ni sic fecissent, gladiatorum dare centum  
86   damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,  
87   frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave  
88   seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi,’ credo,  
89   hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo  
90   sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo  
91   heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens  
92   pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si  
93   forte minus locuples uno quadrante perisset,  
94   ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res,  
95   virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris  
96   divitiis parent; quas qui construxerit, ille  
97   clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex  
98   et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum  
99   speravit magnae laudi fore. quid simile isti  
100   Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum  
101   in media iussit Libya, quia tardius irent  
102   propter onus segnes. uter est insanior horum?  
103   nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.  
104   siquis emat citharas, emptas conportet in unum,  
105   nec studio citharae nec Musae deditus ulli,  
106   si scalpra et formas non sutor, nautica vela  
107   aversus mercaturis: delirus et amens  
108   undique dicatur merito. qui discrepat istis,  
109   qui nummos aurumque recondit, nescius uti  
110   conpositis metuensque velut contingere sacrum?  
111   siquis ad ingentem frumenti semper acervum  
112   porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc  
113   audeat esuriens dominus contingere granum  
114   ac potius foliis parcus vescatur amaris;  
115   si positis intus Chii veterisque Falerni  
116   mille cadis – nihil est: tercentum milibus, acre  
117   potet acetum; age si et stramentis incubet unde –  
118   octoginta annos natus, cui stragula vestis,  
119   blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:  
120   nimirum insanus paucis videatur, eo quod  
121   maxima pars hominum morbo iactatur eodem.  
122   filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,  
123   dis inimice senex custodis? ne tibi desit?  
124   quantulum enim summae curtabit quisque dierum,  
125   unguere si caules oleo meliore caputque  
126   coeperis inpexa foedum porrigine? quare,  
127   si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers  
128   undique? tun sanus? populum si caedere saxis  
129   incipias servosve tuos, quos aere pararis,  
130   insanum te omnes pueri clamentque puellae;  
131   cum laqueo uxorem interimis matremque veneno,  
132   incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis  
133   nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.  
134   an tu reris eum occisa insanisse parente  
135   ac non ante malis dementem actum Furiis quam  
136   in matris iugulo ferrum tepefecit acutum?  
137   quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,  
138   nil sane fecit quod tu reprehendere possis:  
139   non Pyladen ferro violare aususve sororem  
140   Electran, tantum maledicit utrique vocando  
141   hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.  
142   pauper Opimius argenti positi intus et auri,  
143   qui Veientanum festis potare diebus  
144   Campana solitus trulla vappamque profestis,  
145   quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres  
146   iam circum loculos et clavis laetus ovansque  
147   curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis  
148   excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque  
149   effundi saccos nummorum, accedere pluris  
150   ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:  
151   ‘ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.’  
152   ‘men vivo?’ ‘ut vivas igitur, vigila. hoc age.’ ‘quid vis?’  
153   ‘deficient inopem venae te, ni cibus atque  
154   ingens accedit stomacho fultura ruenti.  
155   tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.’  
156   ‘quanti emptae?’ ‘parvo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu,  
157   quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’  
158   ‘quisnam igitur sanus?’ ‘qui non stultus.’ ‘quid avarus?’  
159   ‘stultus et insanus.’ ‘quid, siquis non sit avarus,  
160   ‘continuo sanus?’ ‘minime.’ ‘cur, Stoice?’ dicam.  
161   ‘non est cardiacus’ – Craterum dixisse putato –  
162   ‘hic aeger.’ ‘recte est igitur surgetque?’ negabit.  
163   [quod latus aut renes morbo temptentur acuto]  
164   non est periurus neque sordidus: inmolet aequis  
165   hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:  
166   naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone  
167   dones quidquid habes an numquam utare paratis?  
168   Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives  
169   antiquo censu, gnatis divisse duobus  
170   fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis  
171   ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque  
172   ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,  
173   te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,  
174   extimui, ne vos ageret vesania discors,  
175   tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.  
176   quare per divos oratus uterque Penatis  
177   tu cave ne minuas, tu ne maius facias id  
178   quod satis esse putat pater et natura coercet.  
179   praeterea ne vos titillet gloria, iure  
180   iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve  
181   vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’  
182   in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,  
183   latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,  
184   nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;  
185   scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,  
186   astuta ingenuum volpes imitata leonem?  
187   nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?  
188   ‘rex sum.’ nil ultra quaero plebeius. ‘et aequam  
189   rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto  
190   dicere quod sentit permitto.’ maxime regum,  
191   di tibi dent capta classem redducere Troia.  
192   ergo consulere et mox respondere licebit?  
193   ‘consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus,  
194   putescit, totiens servatis clarus Achivis,  
195   gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,  
196   per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?  
197   ‘mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen  
198   et Menelaum una mecum se occidere clamans.’  
199   tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam  
200   ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,  
201   rectum animi servas? ‘quorsum?’ insanus quid enim Aiax  
202   fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim  
203   uxore et gnato; mala multa precatus Atridis  
204   non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.  
205   ‘verum ego, ut haerentis adverso litore navis  
206   eriperem, prudens placavi sanguine divos.’  
207   nempe tuo, furiose? ‘meo, sed non furiosus.’  
208   qui species alias veris scelerisque tumultu  
209   permixtas capiet, commotus habebitur atque  
210   stultitiane erret nihilum distabit an ira.  
211   Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:  
212   cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,  
213   stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor?  
214   siquis lectica nitidam gestare amet agnam,  
215   huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,  
216   Rufam aut Pusillam appellet fortique marito  
217   destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius  
218   praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.  
219   quid, siquis gnatam pro muta devovet agna,  
220   integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava  
221   stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,  
222   et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,  
223   hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.  
224   nunc age luxuriam et luxuriam arripe mecum.  
225   vincet enim stultos ratio insanire nepotes.  
226   hic simul accepit patrimoni mille talenta,  
227   edicit, piscator uti, pomarius, auceps,  
228   unguentarius ac Tusci turba inpia vici,  
229   cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum  
230   mane domum veniant. quid tum? venere frequentes,  
231   verba facit leno: ‘quidquid mihi, quidquid et horum  
232   cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.’  
233   accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus.  
234   ‘in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum  
235   cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris.  
236   segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer,  
237   sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex,  
238   unde uxor media currit de nocte vocata.’  
239   filius Aesopi detractam ex aure Metellae,  
240   scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto  
241   diluit insignem bacam: qui sanior ac si  
242   illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam?  
243   Quinti progenies Arri, par nobile fratrum  
244   nequitia et nugis pravorum et amore gemellum  
245   luscinias soliti inpenso prandere coemptas,  
246   quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati?  
247   aedificare casas, plostello adiungere muris,  
248   ludere par inpar, equitare in harundine longa  
249   siquem delectet barbatum, amentia verset.  
250   si puerilius his ratio esse evincet amare  
251   nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus  
252   quale prius, ludas opus, an meretricis amore  
253   sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim  
254   mutatus Polemon? ponas insignia morbi,  
255   fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille  
256   dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,  
257   postquam est inpransi correptus voce magistri?  
258   porrigis irato puero cum poma, recusat;  
259   ‘sume, catelle!’ negat; si non des, optet. amator  
260   exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,  
261   quo rediturus erat non arcessitus, et haeret  
262   invisis foribus? ‘nec nunc, cum me vocet ultro,  
263   accedam? an potius mediter finire dolores?  
264   exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.’ ecce  
265   servos, non paulo sapientior ‘o ere, quae res  
266   nec modum habet neque consilium, ratione modoque  
267   tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,  
268   pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu  
269   mobilia et caeca fluitantia sorte laboret  
270   reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si  
271   insanire paret certa ratione modoque.’  
272   quid? cum Picenis excerpens semina pomis  
273   gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?  
274   quid? cum balba feris annoso verba palato,  
275   aedificante casas qui sanior? adde cruorem  
276   stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.  
277   Hellade percussa Marius cum praecipitat se,  
278   cerritus fuit? an commotae crimine mentis  
279   absolves hominem et sceleris damnabis eundem  
280   ex more inponens cognata vocabula rebus?  
281   libertinus erat, qui circum compita siccus  
282   lautis mane senex manibus currebat et ‘unum,’ –  
283   ‘quid tam magnum?’ addens – ‘unum me surpite morti!  
284   dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisque  
285   auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,  
286   exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus  
287   Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.  
288   ‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’  
289   mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,  
290   ‘frigida si puerum quartana reliquerit, illo  
291   mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus  
292   in Tiberi stabit.’ casus medicusve levarit  
293   aegrum ex praecipiti: mater delira necabit  
294   in gelida fixum ripa febrimque reducet,  
295   quone malo mentem concussa? timore deorum.’  
296   haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico  
297   arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.  
298   dixerit insanum qui me, totidem audiet atque  
299   respicere ignoto discet pendentia tergo.  
300   H. Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,  
301   qua me stultitia, quoniam non est genus unum,  
302   insanire putas? ego nam videor mihi sanus.  
303   D. quid, caput abscissum manibus cum portat Agave  
304   gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?  
305   H. stultum me fateor – liceat concedere veris –  
306   atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me  
307   aegrotare putes animi vitio. D. accipe: primum  
308   aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo  
309   ad summum totus moduli bipedalis, et idem  
310   corpore maiorem rides Turbonis in armis  
311   spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?  
312   an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,  
313   tanto dissimilem et tanto certare minorem?  
314   absentis ranae pullis vituli pede pressis  
315   unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens  
316   belua cognatos eliserit: illa rogare,  
317   quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?  
318   ‘maior dimidio.’ ‘num tanto?’ cum magis atque  
319   se magis inflaret, ‘non, si te ruperis,’ inquit,  
320   ‘par eris.’ haec a te non multum abludit imago.  
321   adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,  
322   quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.  
323   non dico horrendam rabiem. H. iam desine. D. cultum  
324   maiorem censu. H. teneas, Damasippe, tuis te.  
325   D. mille puellarum, puerorum mille furores.  
326   H. o maior tandem parcas, insane, minori.  

serm. ii iv · versus heroi · 'unde et quo catius?' 'non est mihi tempus, aventi...


1   ‘Unde et quo Catius?’ ‘non est mihi tempus, aventi  
2   ponere signa novis praeceptis, qualia vincent  
3   Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.  
4   ‘peccatum fateor, cum te sic tempore laevo  
5   interpellarim; sed des veniam bonus, oro.  
6   quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,  
7   sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.’  
8   ‘quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem  
9   utpote res tenuis, tenui sermone peractas.’  
10   ‘ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.’  
11   ‘ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.  
12   longa quibus facies ovis erit, illa memento,  
13   ut suci melioris et ut magis alba rotundis,  
14   ponere: namque marem cohibent callosa vitellum.  
15   cole suburbano qui siccis crevit in agris  
16   dulcior: inriguo nihil est elutius horto.  
17   si vespertinus subito te oppresserit hospes,  
18   ne gallina malum responset dura palato,  
19   doctus eris vivam musto mersare Falerno:  
20   hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis  
21   natura est; aliis male creditur. ille salubris  
22   aestates peraget, qui nigris prandia moris  
23   finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.  
24   Aufidius forti miscebat mella Falerno:  
25   mendose, quoniam vacuis conmittere venis  
26   nil nisi lene decet: leni praecordia mulso  
27   prolueris melius. si dura morabitur alvus,  
28   mitulus et viles pellent obstantia conchae  
29   et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.  
30   lubrica nascentes inplent conchylia lunae;  
31   sed non omne mare est generosae fertile testae:  
32   murice Baiano melior Lucrina peloris,  
33   ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini,  
34   pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.  
35   nec sibi cenarum quivis temere arroget artem,  
36   non prius exacta tenui ratione saporum.  
37   nec satis est cara piscis averrere mensa  
38   ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis  
39   languidus in cubitum iam se conviva reponet.  
40   Umber et iligna nutritus glande rotundas  
41   curvat aper lances carnem vitantis inertem;  
42   nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.  
43   vinea submittit capreas non semper edulis.  
44   fecundae leporis sapiens sectabitur armos.  
45   piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,  
46   ante meum nulli patuit quaesita palatum.  
47   sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.  
48   nequaquam satis in re una consumere curam,  
49   ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,  
50   quali perfundat piscis securus olivo.  
51   Massica si caelo suppones vina sereno,  
52   nocturna siquid crassi est tenuabitur aura  
53   et decedet odor nervis inimicus; at illa  
54   integrum perdunt lino vitiata saporem.  
55   Surrentina vafer qui miscet faece Falerna  
56   vina, columbino limum bene colligit ovo,  
57   quatenus ima petit volvens aliena vitellus.  
58   tostis marcentem squillis recreabis et Afra  
59   potorem coclea; nam lactuca innatat acri  
60   post vinum stomacho; perna magis et magis hillis  
61   flagitat inmorsus refici, quin omnia malit  
62   quaecumque inmundis fervent allata popinis.  
63   est operae pretium duplicis pernoscere iuris  
64   naturam. simplex e dulci constat olivo,  
65   quod pingui miscere mero muriaque decebit  
66   non alia quam qua Byzantia putuit orca.  
67   hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis  
68   Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes  
69   pressa Venafranae quod baca remisit olivae.  
70   Picenis cedunt pomis Tiburtia suco:  
71   nam facie praestant, venucula convenit ollis;  
72   rectius Albanam fumo duraveris uvam.  
73   hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec,  
74   primus et invenior piper album cum sale nigro  
75   incretum puris circumposuisse catillis.  
76   inmane est vitium dare milia terna macello  
77   angustoque vagos piscis urgere catino.  
78   magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis  
79   tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit,  
80   sive gravis veteri creterrae limus adhaesit.  
81   vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus  
82   consistit sumptus? neglectis flagitium ingens.  
83   ten lapides varios lutulenta radere palma  
84   et Tyrias dare circum inlota toralia vestis,  
85   oblitum, quanto curam sumptumque minorem  
86   haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,  
87   quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?’  
88   ‘docte Cati, per amicitiam divosque rogatus  
89   ducere me auditum, perges quocumque, memento.  
90   nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,  
91   non tamen interpres tantundem iuveris. adde  
92   voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus  
93   non magni pendis, quia contigit; at mihi cura  
94   non mediocris inest, fontis ut adire remotos  
95   atque haurire queam vitae praecepta beatae.’  

serm. ii v · versus heroi · 'hoc quoque, tiresia, praeter narrata petenti...


1   ‘Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti  
2   responde, quibus amissas reparare queam res  
3   artibus atque modis. quid rides?’ ‘iamne doloso  
4   non satis est Ithacam revehi patriosque penatis  
5   adspicere?’ ‘o nulli quicquam mentite, vides ut  
6   nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic  
7   aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui  
8   et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.’  
9   quando pauperiem missis ambagibus horres,  
10   accipe qua ratione queas ditescere. turdus  
11   sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,  
12   res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma  
13   et quoscumque feret cultus tibi fundus honores  
14   ante Larem gustet venerabilior Lare dives.  
15   qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus  
16   sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi  
17   tu comes exterior, si postulet, ire recuses.’  
18   ‘utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae  
19   me gessi, certans semper melioribus.’ ‘ergo  
20   pauper eris.’ ‘fortem hoc animum tolerare iubebo;  
21   et quondam maiora tuli. tu protinus, unde  
22   divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.’  
23   ‘dixi equidem et dico: captes astutus ubique  
24   testamenta senum neu, si vafer unus et alter  
25   insidiatorem praeroso fugerit hamo,  
26   aut spem deponas aut artem inlusus omittas.  
27   magna minorve foro si res certabitur olim,  
28   vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro  
29   qui meliorem audax vocet in ius, illius esto  
30   defensor; fama civem causaque priorem  
31   sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux.  
32   ‘Quinte’ puta aut ’Publi’ – gaudent praenomine molles  
33   auriculae – ‘tibi me virtus tua fecit amicum.  
34   ius anceps novi, causas defendere possum;  
35   eripiet quivis oculos citius mihi quam te  
36   contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,  
37   nequid tu perdas neu sis iocus.’ ire domum atque  
38   pelliculam curare iube; fi cognitor ipse,  
39   persta atque obdura: seu rubra Canicula findet  
40   infantis statuas, seu pingui tentus omaso  
41   Furius hibernas cana nive conspuet Alpis.  
42   ‘nonne vides’ aliquis cubito stantem prope tangens  
43   inquiet, ‘ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?’  
44   plures adnabunt thynni et cetaria crescent.  
45   sicui praeterea validus male filius in re  
46   praeclara sublatus aletur, ne manifestum  
47   caelibis obsequium nudet te, leniter in spem  
48   adrepe officiosus, ut et scribare secundus  
49   heres et, siquis casus puerum egerit Orco,  
50   in vacuom venias: perraro haec alea fallit.  
51   qui testamentum tradet tibi cumque legendum,  
52   abnuere et tabulas a te removere memento,  
53   sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo  
54   cera velit versu; solus multisne coheres,  
55   veloci percurre oculo. plerumque recoctus  
56   scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem  
57   captatorque dabit risus Nasica Corano.’  
58   ‘num furis? an prudens ludis me obscura canendo?’  
59   ‘o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non:  
60   divinare etenim magnus mihi donat Apollo.’  
61   ‘quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.’  
62   ‘tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto  
63   demissum genus Aenea, tellure marique  
64   magnus erit, forti nubet procera Corano  
65   filia Nasicae, metuentis reddere soldum.  
66   tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque  
67   ut legat orabit; multum Nasica negatas  
68   accipiet tandem et tacitus leget invenietque  
69   nil sibi legatum praeter plorare suisque.  
70   illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa  
71   libertusve senem delirum temperet, illis  
72   accedas socius: laudes, lauderis ut absens.  
73   adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum  
74   expugnare caput. scribet mala carmina vecors:  
75   laudato. scortator erit: cave te roget; ultro  
76   Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne  
77   perduci poterit tam frugi tamque pudica,  
78   quam nequiere proci recto depellere cursu?’  
79   ‘venit enim magnum donandi parca iuventus  
80   nec tantum veneris quantum studiosa culinae.  
81   sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno  
82   de sene gustarit tecum partita lucellum,  
83   ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.  
84   me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis  
85   ex testamento sic est elata: cadaver  
86   unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,  
87   scilicet elabi si posset mortua; credo,  
88   quod nimium institerat viventi. cautus adito  
89   neu desis operae neve immoderatus abundes.  
90   difficilem et morosum offendet garrulus: ultra  
91   ‘non’ ‘etiam’ sileas; Davus sis comicus atque  
92   stes capite obstipo, multum similis metuenti.  
93   obsequio grassare; mone, si increbruit aura,  
94   cautus uti velet carum caput; extrahe turba  
95   oppositis umeris; aurem substringe loquaci.  
96   inportunus amat laudari: donec ‘ohe iam’  
97   ad caelum manibus sublatis dixerit, urge:  
98   crescentem tumidis infla sermonibus utrem.  
99   cum te servitio longo curaque levarit,  
100   et certum vigilans ‘quartae sit partis Ulixes’  
101   audieris ‘heres’: ‘ergo nunc Dama sodalis  
102   nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?’  
103   sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est  
104   gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum  
105   permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus  
106   egregie factum laudet vicinia. siquis  
107   forte coheredum senior male tussiet, huic tu  
108   dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit  
109   emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me  
110   imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.’  

serm. ii vi · versus heroi · hoc erat in votis: modus agri non ita magnus...


1   Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,  
2   hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons  
3   et paulum silvae super his foret. auctius atque  
4   di melius fecere. bene est. nil amplius oro,  
5   Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.  
6   si neque maiorem feci ratione mala rem  
7   nec sum facturus vitio culpave minorem,  
8   si veneror stultus nihil horum ‘o si angulus ille  
9   proximus accedat, qui nunc denormat agellum!’  
10   ‘o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,  
11   thesauro invento qui mercennarius agrum  
12   illum ipsum mercatus aravit, dives amico  
13   Hercule!’, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:  
14   pingue pecus domino facias et cetera praeter  
15   ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.  
16   ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi,  
17   quid prius inlustrem saturis musaque pedestri?  
18   nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster  
19   autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.  
20   Matutine pater, seu Iane libentius audis,  
21   unde homines operum primos vitaeque labores  
22   instituunt – sic dis placitum, – tu carminis esto  
23   principium. Romae sponsorem me rapis: ‘eia,  
24   ne prior officio quisquam respondeat, urge.’  
25   sive aquilo radit terras seu bruma nivalem  
26   interiore diem gyro trahit, ire necesse est.  
27   postmodo quod mi obsit clare certumque locuto  
28   luctandum in turba et facienda iniuria tardis.  
29   ‘quid tibi vis, insane?’ et ‘quam rem agis?’ inprobus urget  
30   iratis precibus, ‘tu pulses omne quod obstat,  
31   ad Maecenatem memori si mente recurras.’  
32   hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras  
33   ventum est Esquilias, aliena negotia centum  
34   per caput et circa saliunt latus. ‘ante secundam  
35   Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.’  
36   ‘de re communi scribae magna atque nova te  
37   orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.’  
38   ‘inprimat his cura Maecenas signa tabellis.’  
39   dixeris: ‘experiar’: ‘si vis, potes,’ addit et instat.  
40   septimus octavo propior iam fugerit annus,  
41   ex quo Maecenas me coepit habere suorum  
42   in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda  
43   vellet iter faciens et cui concredere nugas  
44   hoc genus: ‘hora quota est?’ ‘Thraex est Gallina Syro par?’  
45   ‘matutina parum cautos iam frigora mordent’,  
46   et quae rimosa bene deponuntur in aure.  
47   per totum hoc tempus subiectior in diem et horam  
48   invidiae noster. ludos spectaverat, una  
49   luserat in campo: ‘fortunae filius’ omnes.  
50   frigidus a rostris manat per compita rumor:  
51   quicumque obvius est, me consulit: ‘o bone – nam te  
52   scire, deos quoniam propius contingis oportet, –  
53   numquid de Dacis audisti?’ ‘nil equidem.’ ‘ut tu  
54   semper eris derisor.’ ‘at omnes di exagitent me,  
55   si quicquam.’ ‘quid? militibus promissa Triquetra  
56   praedia Caesar an est Itala tellure daturus?’  
57   iurantem me scire nihil mirantur ut unum  
58   scilicet egregii mortalem altique silenti.  
59   perditur haec inter misero lux non sine votis:  
60   o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit  
61   nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis  
62   ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?  
63   o quando faba Pythagorae cognata simulque  
64   uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?  
65   o noctes cenaeque deum, quibus ipse meique  
66   ante Larem proprium vescor vernasque procacis  
67   pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,  
68   siccat inaequalis calices conviva solutus  
69   legibus insanis, seu quis capit acria fortis  
70   pocula seu modicis uvescit laetius. ergo  
71   sermo oritur, non de villis domibusve alienis,  
72   nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos  
73   pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne  
74   divitiis homines an sint virtute beati,  
75   quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos  
76   et quae sit natura boni summumque quid eius.  
77   Cervius haec inter vicinus garrit anilis  
78   ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli  
79   sollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olim  
80   rusticus urbanum murem mus paupere fertur  
81   accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,  
82   asper et attentus quaesitis, ut tamen artum  
83   solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille  
84   sepositi ciceris nec longae invidit avenae,  
85   aridum et ore ferens acinum semesaque lardi  
86   frusta dedit, cupiens varia fastidia cena  
87   vincere tangentis male singula dente superbo,  
88   cum pater ipse domus palea porrectus in horna  
89   esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.  
90   tandem urbanus ad hunc ‘quid te iuvat’ inquit, ‘amice,  
91   praerupti nemoris patientem vivere dorso?  
92   vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?  
93   carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando  
94   mortalis animas vivunt sortita neque ulla est  
95   aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,  
96   dum licet, in rebus iucundis vive beatus,  
97   vive memor, quam sis aevi brevis.’ haec ubi dicta  
98   agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde  
99   ambo propositum peragunt iter, urbis aventes  
100   moenia nocturni subrepere. iamque tenebat  
101   nox medium caeli spatium, cum ponit uterque  
102   in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco  
103   tincta super lectos canderet vestis eburnos  
104   multaque de magna superessent fercula cena,  
105   quae procul exstructis inerant hesterna canistris.  
106   ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit  
107   agrestem, veluti succinctus cursitat hospes  
108   continuatque dapes nec non verniliter ipsis  
109   fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.  
110   ille cubans gaudet mutata sorte bonisque  
111   rebus agit laetum convivam, cum subito ingens  
112   valvarum strepitus lectis excussit utrumque.  
113   currere per totum pavidi conclave magisque  
114   exanimes trepidare, simul domus alta Molossis  
115   personuit canibus. tum rusticus: ‘haud mihi vita  
116   est opus hac’ ait et ‘valeas: me silva cavosque  
117   tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.’  

serm. ii vii · versus heroi · 'iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos...


1   D. Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos  
2   pauca reformido. H. Davusne? D. ita, Davus, amicum  
3   mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,  
4   ut vitale putes. H. age libertate Decembri,  
5   quando ita maiores voluerunt, utere: narra.  
6   D. pars hominum vitiis gaudet constanter et urget  
7   propositum; pars multa natat, modo recta capessens,  
8   interdum pravis obnoxia. saepe notatus  
9   cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani  
10   vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas,  
11   aedibus ex magnis subito se conderet unde  
12   mundior exiret vix libertinus honeste;  
13   iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis  
14   vivere, Vortumnis quotquot sunt natus iniquis.  
15   scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra  
16   contudit articulos, qui pro se tolleret atque  
17   mitteret in phimum talos, mercede diurna  
18   conductum pavit: quanto constantior isdem  
19   in vitiis, tanto levius miser ac prior illo  
20   qui iam contento, iam laxo fune laborat.  
21   H. non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,  
22   furcifer? D. ad te, inquam. H. quo pacto, pessime? D. laudas  
23   fortunam et mores antiquae plebis, et idem,  
24   siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses,  
25   aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,  
26   aut quia non firmus rectum defendis et haeres  
27   nequiquam caeno cupiens evellere plantam.  
28   Romae rus optas; absentem rusticus urbem  
29   tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus  
30   ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam  
31   vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,  
32   quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se  
33   Maecenas serum sub lumina prima venire  
34   convivam: ‘nemon oleum fert ocius? ecquis  
35   audit?’ cum magno blateras clamore fugisque.  
36   Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati,  
37   discedunt. ‘etenim fateor me’ dixerit ille  
38   ‘duci ventre levem, nasum nidore supinor,  
39   inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino.  
40   tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro  
41   insectere velut melior verbisque decoris  
42   obvolvas vitium?’ quid, si me stultior ipso  
43   quingentis empto drachmis deprenderis? aufer  
44   me voltu terrere; manum stomachumque teneto,  
45   dum quae Crispini docuit me ianitor edo.  
46   te coniunx aliena capit, meretricula Davum:  
47   peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me  
48   natura intendit, sub clara nuda lucerna  
49   quaecumque excepit turgentis verbera caudae  
50   clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,  
51   dimittit neque famosum neque sollicitum, ne  
52   ditior aut formae melioris meiat eodem.  
53   tu cum proiectis insignibus, anulo equestri  
54   Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,  
55   turpis odoratum caput obscurante lacerna,  
56   non es quod simulas? metuens induceris atque  
57   altercante libidinibus tremis ossa pavore.  
58   quid refert, uri virgis ferroque necari  
59   auctoratus eas, an turpi clausus in arca,  
60   quo te demisit peccati conscia erilis,  
61   contractum genibus tangas caput? estne marito  
62   matronae peccantis in ambo iusta potestas,  
63   in corruptorem vel iustior? illa tamen se  
64   non habitu mutatve loco peccatve superne,  
65   cum te formidet mulier neque credat amanti.  
66   ibis sub furcam prudens dominoque furenti  
67   conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam  
68   evasti: credo, metues doctusque cavebis:  
69   quaeres, quando iterum paveas iterumque perire  
70   possis, o totiens servus. quae belua ruptis,  
71   cum semel effugit, reddit se prava catenis?  
72   ‘non sum moechus’ ais. neque ego hercule fur, ubi vasa  
73   praetereo sapiens argentea. tolle periclum:  
74   iam vaga prosiliet frenis natura remotis.  
75   tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque  
76   tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque  
77   inposita haud umquam misera formidine privet?  
78   adde super, dictis quod non levius valeat; nam,  
79   sive vicarius est, qui servo paret, uti mos  
80   vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe  
81   tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque  
82   duceris ut nervis alienis mobile lignum.  
83   quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,  
84   quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,  
85   responsare cupidinibus, contemnere honores  
86   fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,  
87   externi nequid valeat per leve morari,  
88   in quem manca ruit semper fortuna. potesne  
89   ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta  
90   poscit te mulier, vexat foribusque repulsum  
91   perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi  
92   colla iugo liber, ‘liber sum’ dic age. non quis.  
93   urget enim dominus mentem non lenis et acris  
94   subiectat lasso stimulos versatque negantem.  
95   vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,  
96   qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque  
97   aut Pacideiani contento poplite miror  
98   proelia rubrica picta aut carbone, velut si  
99   re vera pugnent, feriant vitentque moventes  
100   arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse  
101   subtilis veterum iudex et callidus audis.  
102   nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens  
103   virtus atque animus cenis responsat opimis?  
104   obsequium ventris mihi perniciosius est cur?  
105   tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,  
106   quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?  
107   nempe inamarescunt epulae sine fine petitae  
108   inlusique pedes vitiosum ferre recusant  
109   corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam  
110   furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,  
111   nil servile gulae parens habet? adde, quod idem  
112   non horam tecum esse potes, non otia recte  
113   ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro,  
114   iam vino quaerens, iam somno fallere curam,  
115   frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.  
116   H. unde mihi lapidem? D. quorsum est opus? H. unde sagittas?  
117   D. aut insanit homo aut versus facit. H. ocius hinc te  
118   ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.  

serm. ii viii · versus heroi · 'ut nasidieni iuvit te cena beati...


1   H. Ut Nasidieni iuvit te cena beati?  
2   nam mihi quaerenti convivam dictus here illic  
3   de medio potare die. F. sic, ut mihi numquam  
4   in vita fuerit melius. H. da, si grave non est,  
5   quae prima iratum ventrem placaverit esca.  
6   F. in primis Lucanus aper: leni fuit austro  
7   captus, ut aiebat cenae pater: acria circum  
8   rapula, lactucae, radices, qualia lassum  
9   pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.  
10   his ut sublatis puer alte cinctus acernam  
11   gausape purpureo mensam pertersit et alter  
12   sublegit quodcumque iaceret inutile quodque  
13   posset cenantis offendere, ut Attica virgo  
14   cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes  
15   Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.  
16   hic erus ‘Albanum, Maecenas, sive Falernum  
17   te magis adpositis delectat, habemus utrumque’.  
18   H. divitias miseras! sed quis cenantibus una,  
19   Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.  
20   F. summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra,  
21   si memini, Varius; cum Servilio Balatrone  
22   Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras.  
23   Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,  
24   ridiculus totas semel absorbere placentas;  
25   Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret,  
26   indice monstraret digito; nam cetera turba,  
27   nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis,  
28   longe dissimilem noto celantia sucum,  
29   ut vel continuo patuit, cum passeris atque  
30   ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.  
31   post hoc me docuit melimela rubere minorem  
32   ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso  
33   audieris melius. tum Vibidius Balatroni  
34   ‘nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti’,  
35   et calices poscit maiores. vertere pallor  
36   tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris  
37   potores, vel quod maledicunt liberius vel  
38   fervida quod subtile exsurdant vina palatum.  
39   invertunt Allifanis vinaria tota  
40   Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi  
41   convivae lecti nihilum nocuere lagoenis.  
42   adfertur squillas inter murena natantis  
43   in patina porrecta. sub hoc erus ‘haec gravida’ inquit  
44   ‘capta est, deterior post partum carne futura.  
45   his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri  
46   pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;  
47   vino quinquenni, verum citra mare nato,  
48   dum coquitur (cocto Chium sic convenit, ut non  
49   hoc magis ullum aliud) pipere albo, non sine aceto,  
50   quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.  
51   erucas viridis, inulas ego primus amaras  
52   monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,  
53   ut melius muria quod testa marina remittat’.  
54   interea suspensa gravis aulaea ruinas  
55   in patinam fecere, trahentia pulveris atri  
56   quantum non Aquilo Campanis excitat agris.  
57   nos maius veriti, postquam nihil esse pericli  
58   sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si  
59   filius inmaturus obisset, flere. quis esset  
60   finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum  
61   tolleret: ‘heu, Fortuna, quis est crudelior in nos  
62   te deus? ut semper gaudes inludere rebus  
63   humanis!’ Varius mappa conpescere risum  
64   vix poterat. Balatro suspendens omnia naso  
65   ‘haec est condicio vivendi’ aiebat, ‘eoque  
66   responsura tuo numquam est par fama labori.  
67   tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni  
68   sollicitudine districtum, ne panis adustus,  
69   ne male conditum ius adponatur, ut omnes  
70   praecincti recte pueri comptique ministrent.  
71   adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,  
72   ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.  
73   sed convivatoris, uti ducis, ingenium res  
74   adversae nudare solent, celare secundae’.  
75   Nasidienus ad haec ‘tibi di, quaecumque preceris,  
76   commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis’  
77   et soleas poscit. tum in lecto quoque videres  
78   stridere secreta divisos aure susurros.  
79   H. nullos his mallem ludos spectasse; sed illa  
80   redde age quae deinceps risisti. F. Vibidius dum  
81   quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,  
82   quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque  
83   ridetur fictis rerum Balatrone secundo,  
84   Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte  
85   emendaturus fortunam; deinde secuti  
86   mazonomo pueri magno discerpta ferentes  
87   membra gruis sparsi sale multo non sine farre,  
88   pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae  
89   et leporum avolsos, ut multo suavius, armos,  
90   quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto  
91   vidimus et merulas poni et sine clune palumbis,  
92   suavis res, si non causas narraret earum et  
93   naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,  
94   ut nihil omnino gustaremus, velut illis  
95   Canidia adflasset, peior serpentibus Afris.  

epist. i i · versus heroi · prima dicte mihi, summa dicende camena...


1   Prima dicte mihi, summa dicende Camena,  
2   spectatum satis et donatum iam rude quaeris,  
3   Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?  
4   non eadem est aetas, non mens. Veianius armis  
5   Herculis ad postem fixis latet abditus agro,  
6   ne populum extrema totiens exoret harena.  
7   est mihi purgatam crebro qui personet aurem:  
8   ‘solve senescentem mature sanus equum, ne  
9   peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.’  
10   nunc itaque et versus et cetera ludicra pono:  
11   quid verum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum:  
12   condo et conpono quae mox depromere possim.  
13   ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:  
14   nullius addictus iurare in verba magistri,  
15   quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.  
16   nunc agilis fio et mersor civilibus undis  
17   virtutis verae custos rigidusque satelles,  
18   nunc in Aristippi furtim praecepta relabor  
19   et mihi res, non me rebus subiungere conor.  
20   ut nox longa quibus mentitur amica diesque  
21   longa videtur opus debentibus, ut piger annus  
22   pupillis quos dura premit custodia matrum:  
23   sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem  
24   consiliumque morantur agendi naviter id quod  
25   aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,  
26   aeque neglectum pueris senibusque nocebit.  
27   restat ut his ego me ipse regam solerque elementis.  
28   non possis oculo quantum contendere Lynceus:  
29   non tamen idcirco contemnas lippus inungui;  
30   nec, quia desperes invicti membra Glyconis,  
31   nodosa corpus nolis prohibere cheragra.  
32   est quadam prodire tenus, si non datur ultra.  
33   fervet avaritia miseroque cupidine pectus:  
34   sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem  
35   possis et magnam morbi deponere partem.  
36   laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te  
37   ter pure lecto poterunt recreare libello.  
38   invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,  
39   nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,  
40   si modo culturae patientem commodet aurem.  
41   virtus est vitium fugere et sapientia prima  
42   stultitia caruisse. vides, quae maxima credis  
43   esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,  
44   quanto devites animi capitisque labore:  
45   inpiger extremos curris mercator ad Indos,  
46   per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis:  
47   ne cures ea quae stulte miraris et optas,  
48   discere et audire et meliori credere non vis?  
49   quis circum pagos et circum compita pugnax  
50   magna coronari contemnat Olympia, cui spes,  
51   cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?  
52   vilius argentum est auro, virtutibus aurum.  
53   ‘o cives, cives, quaerenda pecunia primum est;  
54   virtus post nummos’: haec Ianus summus ab imo  
55   prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque.  
56   [laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.]  
57   est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque,  
58   sed quadringentis sex septem milia desunt:  
59   plebs eris. at pueri ludentes ‘rex eris’ aiunt,  
60   ‘si recte facies’. hic murus aeneus esto:  
61   nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.  
62   Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est  
63   nenia, quae regnum recte facientibus offert,  
64   et maribus Curiis et decantata Camillis?  
65   isne tibi melius suadet, qui, rem facias, rem,  
66   si possis, recte, si non, quocumque modo, rem,  
67   ut propius spectes lacrumosa poemata Pupi,  
68   an qui Fortunae te responsare superbae  
69   liberum et erectum praesens hortatur et aptat?  
70   quodsi me populus Romanus forte roget, cur  
71   non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem  
72   nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit:  
73   olim quod volpes aegroto cauta leoni  
74   respondit, referam: ‘quia me vestigia terrent,  
75   omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum’.  
76   belua multorum es capitum. nam quid sequar aut quem?  
77   pars hominum gestit conducere publica; sunt qui  
78   frustis et pomis viduas venentur avaras  
79   excipiantque senes, quos in vivaria mittant;  
80   multis occulto crescit res fenore. verum  
81   esto aliis alios rebus studiisque teneri:  
82   idem eadem possunt horam durare probantes?  
83   ‘nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis’  
84   si dixit dives, lacus et mare sentit amorem  
85   festinantis eri; cui si vitiosa libido  
86   fecerit auspicium: ‘cras ferramenta Teanum  
87   tolletis, fabri’. lectus genialis in aula est:  
88   nil ait esse prius, melius nil caelibe vita;  
89   si non est, iurat bene solis esse maritis.  
90   quo teneam voltus mutantem Protea nodo?  
91   quid pauper? ride: mutat cenacula, lectos,  
92   balnea, tonsores, conducto navigio aeque  
93   nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.  
94   si curatus inaequali tonsore capillos  
95   occurri, rides; si forte subucula pexae  
96   trita subest tunicae vel si toga dissidet inpar,  
97   rides: quid? mea cum pugnat sententia secum,  
98   quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,  
99   aestuat et vitae disconvenit ordine toto,  
100   diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?  
101   insanire putas sollemnia me neque rides  
102   nec medici credis nec curatoris egere  
103   a praetore dati, rerum tutela mearum  
104   cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem  
105   de te pendentis, te respicientis amici.  
106   ad summam: sapiens uno minor est Iove, dives,  
107   liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,  
108   praecipue sanus, nisi cum pitvita molesta est.  

epist. i ii · versus heroi · troiani belli scriptorem, maxime lolli...


1   Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli,  
2   dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;  
3   qui, quid sit pulcrum, quid turpe, quid utile, quid non,  
4   planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.  
5   cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi.  
6   fabula qua Paridis propter narratur amorem  
7   Graecia barbariae lento conlisa duello,  
8   stultorum regum et populorum continet aestus.  
9   Antenor censet belli praecidere causam:  
10   quid Paris? ut salvus regnet vivatque beatus,  
11   cogi posse negat. Nestor componere litis  
12   inter Peliden festinat et inter Atriden:  
13   hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.  
14   quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.  
15   seditione, dolis, scelere atque libidine et ira  
16   Iliacos intra muros peccatur et extra.  
17   rursus, quid virtus et quid sapientia possit,  
18   utile proposuit nobis exemplar Ulixen,  
19   qui domitor Troiae multorum providus urbes  
20   et mores hominum inspexit latumque per aequor,  
21   dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa  
22   pertulit, adversis rerum inmersabilis undis.  
23   Sirenum voces et Circae pocula nosti;  
24   quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,  
25   sub domina meretrice fuisset turpis et excors;  
26   vixisset canis inmundus vel amica luto sus.  
27   nos numerus sumus et fruges consumere nati,  
28   sponsi Penelopae nebulones Alcinoique  
29   in cute curanda plus aequo operata iuventus,  
30   cui pulchrum fuit in medios dormire dies et  
31   ad strepitum citharae cessatum ducere somnum.  
32   ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones:  
33   ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui  
34   si noles sanus, curres hydropicus; et ni  
35   posces ante diem librum cum lumine, si non  
36   intendes animum studiis et rebus honestis,  
37   invidia vel amore vigil torquebere. nam cur  
38   quae laedunt oculum, festinas demere: siquid  
39   est animum, differs curandi tempus in annum?  
40   dimidium facti, qui coepit, habet: sapere aude,  
41   incipe. vivendi qui recte prorogat horam,  
42   rusticus exspectat, dum defluat amnis; at ille  
43   labitur et labetur in omne volubilis aevum.  
44   quaeritur argentum puerisque beata creandis  
45   uxor et incultae pacantur vomere silvae:  
46   quod satis est cui contingit, nihil amplius optet.  
47   non domus et fundus, non aeris acervus et auri  
48   aegroto domini deduxit corpore febris,  
49   non animo curas; valeat possessor oportet,  
50   si conportatis rebus bene cogitat uti.  
51   qui cupit aut metuit, iuvat illum sic domus et res  
52   ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,  
53   auriculas citharae collecta sorde dolentis.  
54   sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.  
55   sperne voluptates: nocet empta dolore voluptas.  
56   semper avarus eget: certum voto pete finem.  
57   invidus alterius macrescit rebus opimis;  
58   invidia Siculi non invenere tyranni  
59   maius tormentum. qui non moderabitur irae,  
60   infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens,  
61   dum poenas odio per vim festinat inulto.  
62   ira furor brevis est: animum rege; qui nisi paret,  
63   imperat: hunc frenis, hunc tu conpesce catena.  
64   fingit equum tenera docilem cervice magister  
65   ire, viam qua monstret eques; venaticus, ex quo  
66   tempore cervinam pellem latravit in aula,  
67   militat in silvis catulus. nunc adbibe puro  
68   pectore verba, puer, nunc te melioribus offer.  
69   quo semel est inbuta recens servabit odorem  
70   testa diu. quodsi cessas aut strenuos anteis,  
71   nec tardum opperior nec praecedentibus insto.  

epist. i iii · versus heroi · iuli flore, quibus terrarum militet oris...


1   Iuli Flore, quibus terrarum militet oris  
2   Claudius Augusti privignus, scire laboro.  
3   Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus,  
4   an freta vicinas inter currentia turris,  
5   an pingues Asiae campi collesque morantur?  
6   quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo.  
7   quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?  
8   bella quis et paces longum diffundit in aevum?  
9   quid Titius, Romana brevi venturus in ora,  
10   Pindarici fontis qui non expalluit haustus,  
11   fastidire lacus et rivos ausus apertos?  
12   ut valet? ut meminit nostri? fidibusne Latinis  
13   Thebanos aptare modos studet auspice Musa,  
14   an tragica desaevit et ampullatur in arte?  
15   quid mihi Celsus agit? monitus multumque monendus –  
16   privatas ut quaerat opes, et tangere vitet  
17   scripta Palatinus quaecumque recepit Apollo,  
18   ne, si forte suas repetitum venerit olim  
19   grex avium plumas, moveat cornicula risum  
20   furtivis nudata coloribus. ipse quid audes?  
21   quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvum  
22   ingenium, non incultum est et turpiter hirtum –  
23   seu linguam causis acuis, seu civica iura  
24   respondere paras, seu condis amabile carmen –  
25   prima feres hederae victricis praemia. quodsi  
26   frigida curarum fomenta relinquere posses,  
27   quo te caelestis sapientia duceret ires.  
28   hoc opus, hoc studium parvi properemus et ampli,  
29   si patriae volumus, si nobis vivere cari.  
30   debes hoc etiam rescribere sit tibi curae  
31   quantae conveniat Munatius. an male sarta  
32   gratia nequiquam coit et rescinditur, ac vos  
33   seu calidus sanguis, seu rerum inscitia vexat  
34   indomita cervice feros? ubicumque locorum  
35   vivitis, indigni fraternum rumpere foedus –  
36   pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca.  

epist. i iv · versus heroi · albi, nostrorum sermonum candide iudex...


1   Albi, nostrorum sermonum candide iudex,  
2   quid nunc te dicam facere in regione Pedana?  
3   scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat,  
4   an tacitum silvas inter reptare salubris,  
5   curantem quidquid dignum sapiente bonoque est?  
6   non tu corpus eras sine pectore – di tibi formam,  
7   di tibi divitias dederunt artemque fruendi.  
8   quid voveat dulci nutricula maius alumno,  
9   qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui  
10   gratia fama valetudo contingat abunde,  
11   et mundus victus non deficiente crumina?  
12   inter spem curamque, timores inter et iras  
13   omnem crede diem tibi diluxisse supremum.  
14   grata superveniet quae non sperabitur hora.  
15   me pinguem et nitidum bene curata cute vises,  
16   cum ridere voles, – Epicuri de grege porcum.  

epist. i v · versus heroi · si potes archiacis conviva recumbere lectis...


1   Si potes Archiacis conviva recumbere lectis,  
2   nec modica cenare times holus omne patella –  
3   supremo te sole domi, Torquate, manebo.  
4   vina bibes iterum Tauro diffusa palustris  
5   inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum.  
6   si melius quid habes – arcesse, vel imperium fer.  
7   iamdudum splendet focus et tibi munda supellex;  
8   mitte levis spes et certamina divitiarum  
9   et Moschi causam – cras nato Caesare festus  
10   dat veniam somnumque dies; inpune licebit  
11   aestivam sermone benigno tendere noctem.  
12   quo mihi fortunam, si non conceditur uti?  
13   parcus ob heredis curam nimiumque severus  
14   adsidet insano; potare et spargere flores  
15   incipiam patiarque vel inconsultus haberi.  
16   quid non ebrietas dissignat? operta recludit,  
17   spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem,  
18   sollicitis animis onus eximit, addocet artis.  
19   fecundi calices quem non fecere disertum,  
20   contracta quem non in paupertate solutum?  
21   haec ego procurare et idoneus imperor, et non  
22   invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa  
23   corruget naris, ne non et cantharus, et lanx  
24   ostendat tibi te, ne fidos inter amicos  
25   sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par  
26   iungaturque pari. Butram tibi, Septiciumque,  
27   et nisi cena prior potiorque puella Sabinum  
28   detinet adsumam; locus est et pluribus umbris.  
29   sed nimis arta premunt olidae convivia caprae.  
30   tu quotus esse velis rescribe, et, rebus omissis,  
31   atria servantem postico falle clientem.  

epist. i vi · versus heroi · nil admirari prope res est una, numici...


1   Nil admirari prope res est una, Numici,  
2   solaque, quae possit facere et servare beatum.  
3   hunc solem et stellas et decedentia certis  
4   tempora momentis sunt qui formidine nulla  
5   inbuti spectent: quid censes munera terrae,  
6   quid maris extremos Arabas ditantis et Indos  
7   ludicra, quid plausus et amici dona Quiritis,  
8   quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?  
9   qui timet his adversa, fere miratur eodem  
10   quo cupiens pacto; pavor est utrubique molestus,  
11   inprovisa simul species exterret utrumque.  
12   gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,  
13   si, quidquid vidit melius peiusve sua spe,  
14   defixis oculis animoque et corpore torpet?  
15   insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,  
16   ultra quam satis est virtutem si petat ipsam.  
17   i nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artis  
18   suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;  
19   gaude quod spectant oculi te mille loquentem;  
20   navus mane forum et vespertinus pete tectum,  
21   ne plus frumenti dotalibus emetat agris  
22   Mutus et – indignum, quod sit peioribus ortus –  
23   hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.  
24   quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas,  
25   defodiet condetque nitentia. cum bene notum  
26   porticus Agrippae, via te conspexerit Appi,  
27   ire tamen restat, Numa quo devenit et Ancus.  
28   si latus aut renes morbo temptantur acuto,  
29   quaere fugam morbi. vis recte vivere – quis non? –  
30   si virtus hoc una potest dare, fortis omissis  
31   hoc age deliciis. virtutem verba putas et  
32   lucum ligna: cave ne portus occupet alter,  
33   ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;  
34   mille talenta rotundentur, totidem altera porro et  
35   tertia succedant et quae pars quadret acervum.  
36   scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos  
37   et genus et formam regina Pecunia donat  
38   ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.  
39   mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex:  
40   ne fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt,  
41   si posset centum scaenae praebere rogatus,  
42   ‘qui possum tot?’ ait; ‘tamen et quaeram et quot habebo  
43   mittam’; post paulo scribit sibi milia quinque  
44   esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis.  
45   exilis domus est, ubi non et multa supersunt  
46   et dominum fallunt et prosunt furibus. ergo  
47   si res sola potest facere et servare beatum,  
48   hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.  
49   si fortunatum species et gratia praestat,  
50   mercemur servum, qui dictet nomina, laevum  
51   qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram  
52   porrigere: ‘hic multum in Fabia valet, ille Velina;  
53   cui libet hic fascis dabit eripietque curule  
54   cui volet inportunus ebur’. ‘frater’ ‘pater’ adde;  
55   ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.  
56   si bene qui cenat bene vivit: lucet, eamus  
57   quo ducit gula, piscemur, venemur, ut olim  
58   Gargilius – qui mane plagas, venabula, servos  
59   differtum transire forum populumque iubebat,  
60   unus ut e multis populo spectante referret  
61   emptum mulus aprum – crudi tumidique lavemur,  
62   quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera  
63   digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei,  
64   cui potior patria fuit interdicta voluptas.  
65   si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque  
66   nil est iucundum, vivas in amore iocisque.  
67   vive, vale. siquid novisti rectius istis,  
68   candidus inperti; si nil, his utere mecum.  

epist. i vii · versus heroi · quinque dies tibi pollicitus me rure futurum...


1   Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum  
2   Sextilem totum mendax desideror. atqui  
3   si me vivere vis sanum recteque valentem,  
4   quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,  
5   Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque  
6   dissignatorem decorat lictoribus atris,  
7   dum pueris omnis pater et matercula pallet  
8   officiosaque sedulitas et opella forensis  
9   adducit febris et testamenta resignat.  
10   quodsi bruma nives Albanis inlinet agris,  
11   ad mare descendet vates tuus et sibi parcet  
12   contractusque leget: te, dulcis amice, reviset  
13   cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.  
14   non quo more piris vesci Calaber iubet hospes  
15   tu me fecisti locupletem: vescere sodes.  
16   ‘iam satis est.’ ‘at tu, quantum vis, tolle.’ ‘benigne.’  
17   ‘non invisa feres pueris munuscula parvis.’  
18   ‘tam teneor dono, quam si dimittar onustus.’  
19   ‘ut libet: haec porcis hodie comedenda relinques.’  
20   prodigus et stultus donat quae spernit et odit:  
21   haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis.  
22   vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,  
23   nec tamen ignorat, quid distent aera lupinis:  
24   dignum praestabo me etiam pro laude merentis.  
25   quodsi me noles usquam discedere, reddes  
26   forte latus, nigros angusta fronte capillos,  
27   reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et  
28   inter vina fugam Cinarae maerere protervae.  
29   forte per angustam tenuis vulpecula rimam  
30   repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus  
31   ire foras pleno tendebat corpore frustra.  
32   cui mustela procul ‘si vis’ ait ‘effugere istinc,  
33   macra cavum repetes artum, quem macra subisti.’  
34   hac ego si conpellor imagine, cuncta resigno:  
35   nec somnum plebis laudo satur altilium nec  
36   otia divitiis Arabum liberrima muto.  
37   saepe verecundum laudasti, rexque paterque  
38   audisti coram, nec verbo parcius absens:  
39   inspice, si possum donata reponere laetus.  
40   haud male Telemachus, proles patientis Ulixei:  
41   ‘non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis  
42   porrectus spatiis nec multae prodigus herbae:  
43   Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.’  
44   parvum parva decent: mihi iam non regia Roma,  
45   sed vacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum.  
46   strenuus et fortis causisque Philippus agendis  
47   clarus ab officiis octavam circiter horam  
48   dum redit atque foro nimium distare Carinas  
49   iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,  
50   adrasum quendam vacua tonsoris in umbra  
51   cultello proprios purgantem leniter unguis.  
52   ‘Demetri’ – puer hic non laeve iussa Philippi  
53   accipiebat – ‘abi, quaere et refer, unde domo, quis,  
54   cuius fortunae, quo sit patre quove patrono.'  
55   it redit et narrat, Volteium nomine Menam,  
56   praeconem, tenui censu, sine crimine, notum  
57   et properare loco et cessare et quaerere et uti,  
58   gaudentem parvisque sodalibus et lare certo  
59   et ludis et post decisa negotia campo.  
60   ‘scitari libet ex ipso quodcumque refers: dic  
61   ad cenam veniat.’ non sane credere Mena,  
62   mirari secum tacitus. quid multa? ‘benigne’  
63   respondet. ‘neget ille mihi?’ ‘negat inprobus et te  
64   neglegit aut horret.’ Volteium mane Philippus  
65   vilia vendentem tunicato scruta popello  
66   occupat et salvere iubet prior; ille Philippo  
67   excusare laborem et mercennaria vincla,  
68   quod non mane domum venisset, denique quod non  
69   providisset eum. ‘sic ignovisse putato  
70   me tibi, si cenas hodie mecum.’ ‘ut libet.’ ‘ergo  
71   post nonam venies; nunc i, rem strenuus auge.’  
72   ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus  
73   tandem dormitum dimittitur. hic ubi saepe  
74   occultum visus decurrere piscis ad hamum,  
75   mane cliens et iam certus conviva, iubetur  
76   rura suburbana indictis comes ire Latinis.  
77   inpositus mannis arvum caelumque Sabinum  
78   non cessat laudare. videt ridetque Philippus,  
79   et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,  
80   dum septem donat sestertia, mutua septem  
81   promittit, persuadet uti mercetur agellum.  
82   mercatur. ne te longis ambagibus ultra  
83   quam satis est morer: ex nitido fit rusticus atque  
84   sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos,  
85   inmoritur studiis et amore senescit habendi.  
86   verum ubi oves furto, morbo periere capellae,  
87   spem mentita seges, bos est enectus arando:  
88   offensus damnis media de nocte caballum  
89   arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.  
90   quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus,  
91   ‘durus’, ait, ‘Voltei, nimis attentusque videris  
92   esse mihi.’ ‘pol me miserum, patrone, vocares,  
93   si velles’ inquit ‘verum mihi ponere nomen.  
94   quod te per Genium dextramque deosque Penatis  
95   obsecro et obtestor, vitae me redde priori.’  
96   qui semel adspexit, quantum dimissa petitis  
97   praestent, mature redeat repetatque relicta.  
98   metiri se quemque suo modulo ac pede verum est.  

epist. i viii · versus heroi · celso gaudere et bene rem gerere albinovano...


1   Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano  
2   Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.  
3   si quaeret quid agam, dic multa et pulcra minantem  
4   vivere nec, recte nec suaviter; haud quia grando  
5   contuderit vitis, oleamve momorderit aestus,  
6   nec quia longinquis armentum aegrotet in agris.  
7   sed quia mente minus validus quam corpore toto –  
8   nil audire velim, nil discere quod levet aegrum.  
9   fidis offendar medicis; irascar amicis,  
10   cur me funesto properent arcere veterno;  
11   quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam –  
12   Romae Tibur amem, ventosus, Tibure Romam.  
13   post haec ut valeat, quo pacto rem gerat et se,  
14   ut placeat iuveni percontare utque cohorti.  
15   si dicet “recte”, primum gaudere, subinde  
16   praeceptum auriculis hoc instillare memento:  
17   ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.  

epist. i ix · versus heroi · septimius, claudi, nimirum intellegit unus...


1   Septimius, Claudi, nimirum intellegit unus  
2   quanti me facias; nam cum rogat et prece cogit  
3   scilicet ut tibi se laudare et tradere coner,  
4   dignum mente domoque legentis honesta Neronis.  
5   munere cum fungi propioris censet amici,  
6   quid possim videt ac novit me valdius ipso.  
7   multa quidem dixi cur excusatus abirem,  
8   sed timui mea ne finxisse minora putarer,  
9   dissimulator opis propriae, mihi commodus uni.  
10   sic ego maioris fugiens opprobria culpae,  
11   frontis ad urbanae descendi praemia. quodsi  
12   depositum laudas ob amici iussa pudorem,  
13   scribe tui gregis hunc, et fortem crede bonumque.  

epist. i x · versus heroi · urbis amatorem fuscum salvere iubemus...


1   Urbis amatorem Fuscum salvere iubemus  
2   ruris amatores. hac in re scilicet una  
3   multum dissimiles, at cetera paene gemelli  
4   fraternis animis, quidquid negat alter, et alter,  
5   adnuimus pariter. vetuli notique columbi  
6   tu nidum servas, ego laudo ruris amoeni  
7   rivos et musco circumlita saxa nemusque.  
8   quid quaeris? vivo et regno, simul ista reliqui,  
9   quae vos ad caelum fertis rumore secundo,  
10   utque sacerdotis fugitivus liba recuso:  
11   pane egeo iam mellitis potiore placentis.  
12   vivere naturae si convenienter oportet  
13   ponendaeque domo quaerenda est area primum:  
14   novistine locum potiorem rure beato?  
15   est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura  
16   leniat et rabiem Canis et momenta Leonis,  
17   cum semel accepit solem furibundus acutum?  
18   est ubi divellat somnos minus invida cura?  
19   deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?  
20   purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum  
21   quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum?  
22   nempe inter varias nutritur silva columnas  
23   laudaturque domus, longos quae prospicit agros:  
24   naturam expelles furca, tamen usque recurret  
25   et mala perrumpet furtim fastidia victrix.  
26   non qui Sidonio contendere callidus ostro  
27   nescit Aquinatem potantia vellera fucum  
28   certius accipiet damnum propiusve medullis  
29   quam qui non poterit vero distinguere falsum.  
30   quem res plus nimio delectavere secundae,  
31   mutatae quatient. siquid mirabere, pones  
32   invitus. fuge magna: licet sub paupere tecto  
33   reges et regum vita praecurrere amicos.  
34   cervus equum pugna melior communibus herbis  
35   pellebat, donec minor in certamine longo  
36   inploravit opes hominis frenumque recepit.  
37   sed postquam victor violens discessit ab hoste,  
38   non equitem dorso, non frenum depulit ore.  
39   sic, qui pauperiem veritus potiore metallis  
40   libertate caret, dominum vehet inprobus atque  
41   serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.  
42   cui non conveniet sua res, ut calceus olim,  
43   si pede maior erit, subvertet, si minor, uret.  
44   laetus sorte tua vives sapienter, Aristi,  
45   nec me dimittes incastigatum, ubi plura  
46   cogere quam satis est ac non cessare videbor.  
47   imperat aut servit collecta pecunia cuique,  
48   tortum digna sequi potius quam ducere funem.  
49   haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,  
50   excepto quod non simul esses, cetera laetus.  

epist. i xi · versus heroi · quid tibi visa chios, bullati, notaque lesbos...


1   Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos,  
2   quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,  
3   Zmyrna quid et Colophon, maiora minorane fama?  
4   cunctane prae Ñampo et Tiberino flumine sordent?  
5   an venit in votum Attalicis ex urbibus una?  
6   an Lebedum laudas odio maris atque viarum?  
7   (scis, Lebedus quid sit? Gabiis desertior atque  
8   Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem,  
9   oblitusque meorum, obliviscendus et illis,  
10   Neptunum procul e terra spectare furentem.)  
11   sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque  
12   adspersus, volet in caupona vivere; nec qui  
13   frigus collegit, furnos et balnea laudat –  
14   ut fortunatam plene praestantia vitam.  
15   nec, si te validus iactaverit Auster in alto,  
16   idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.  
17   incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod  
18   paenula solstitio, campestre nivalibus auris,  
19   per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.  
20   dum licet ac voltum servat Fortuna benignum,  
21   Romae laudetur Samos, et Chios, et Rhodos absens.  
22   tu, quamcumque deus tibi fortunaverit horam,  
23   grata sume manu, neu dulcia differ in annum,  
24   ut quocumque loco fueris vixisse libenter  
25   te dicas. nam si ratio et prudentia curas,  
26   non locus effusi late maris arbiter aufert –  
27   caelum, non animum mutant qui trans mare currunt.  
28   strenua nos exercet inertia; navibus atque  
29   quadrigis petimus bene vivere. quod petis hic est,  
30   est Ulubris – animus si te non deficit aequus.  

epist. i xii · versus heroi · fructibus agrippae siculis, quos colligis, icci...


1   Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Icci,  
2   si recte frueris, non est ut copia maior  
3   ab Iove donari possit tibi. tolle querellas –  
4   pauper enim non est cui rerum suppetit usus.  
5   si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis – nil  
6   divitiae poterunt regales addere maius.  
7   si forte in medio positorum abstemius herbis  
8   vivis et urtica, sic vives protinus, ut te  
9   confestim liquidus Fortunae rivus inauret, –  
10   vel quia naturam mutare pecunia nescit,  
11   vel quia cuncta putas una virtute minora.  
12   miramur si Democriti pecus edit agellos  
13   cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox.  
14   cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri  
15   nil parvum sapias et adhuc sublimia cures –  
16   quae mare conpescant causae, quid temperet annum,  
17   stellae sponte sua iussaene vagentur et errent,  
18   quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,  
19   quid velit et possit rerum concordia discors,  
20   Empedocles an Stertinium deliret acumen.  
21   verum seu piscis, seu porrum et caepe trucidas,  
22   utere Pompeio Grospho, et, siquid petet, ultro  
23   defer – nil Grosphus nisi verum orabit et aequum.  
24   vilis amicorum est annona bonis ubi quid deest.  
25   ne tamen ignores quo sit Romana loco res –  
26   Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis  
27   Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates  
28   Caesaris accepit genibus minor. aurea fruges  
29   Italiae pleno defudit Copia cornu.  

epist. i xiii · versus heroi · ut proficiscentem docui te saepe diuque...


1   Ut proficiscentem docui te saepe diuque,  
2   Augusto reddes signata volumina, Vinni,  
3   si validus, si laetus erit, si denique poscet.  
4   ne studio nostri pecces odiumque libellis  
5   sedulus inportes opera vehemente minister.  
6   si te forte meae gravis uret sarcina chartae,  
7   abicito potius, quam quo perferre iuberis  
8   clitellas ferus inpingas, Asinaeque paternum  
9   cognomen vertas in risum et fabula fias.  
10   viribus uteris per clivos flumina lamas.  
11   victor propositi simul ac perveneris illuc,  
12   sic positum servabis onus ne forte sub ala  
13   fasciculum portes librorum, ut rusticus agnum,  
14   ut vinosa glomus furtivae Pirria lanae,  
15   ut cum pilleolo soleas conviva tribulis.  
16   ne volgo narres te sudavisse ferendo  
17   carmina – quae possint oculos aurisque morari  
18   Caesaris. oratus multa prece nitere porro,  
19   vade, vale! cave ne titubes mandataque frangas.  

epist. i xiv · versus heroi · vilice silvarum et mihi me reddentis agelli...


1   Vilice silvarum et mihi me reddentis agelli,  
2   quem tu fastidis, habitatum quinque focis, et  
3   quinque bonos solitum Variam dimittere patres,  
4   certemus – spinas animone ego fortius an tu  
5   evellas agro, et melior sit Horatius an res.  
6   me quamvis Lamiae pietas et cura moratur  
7   fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis  
8   insolabiliter, tamen istuc mens animusque  
9   fert, et avet spatiis obstantia rumpere claustra.  
10   rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum –  
11   cui placet alterius sua nimirum est odio sors.  
12   stultus uterque locum inmeritum causatur inique.  
13   in culpa est animus, qui se non effugit umquam.  
14   tu mediastinus tacita prece rura petebas,  
15   nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas.  
16   me constare mihi scis et discedere tristem,  
17   quandocumque trahunt invisa negotia Romam.  
18   non eadem miramur, eo disconvenit inter  
19   meque et te; nam quae deserta et inhospita tesqua  
20   credis amoena vocat mecum qui sentit, et odit  
21   quae tu pulchra putas. fornix tibi et uncta popina  
22   incutiunt urbis desiderium, video, et quod  
23   angulus iste feret piper et tus ocius uva,  
24   nec vicina subest vinum praebere taberna  
25   quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius  
26   ad strepitum salias terrae gravis, et tamen urges  
27   iampridem non tacta ligonibus arva, bovemque  
28   disiunctum curas et strictis frondibus exples.  
29   addit opus pigro rivus, si decidit imber,  
30   multa mole docendus aprico parcere prato.  
31   nunc age quid nostrum concentum dividat audi.  
32   quem tenues decuere togae nitidique capilli,  
33   quem scis inmunem Cinarae placuisse rapaci,  
34   quem bibulum liquidi media de luce Falerni –  
35   cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba.  
36   nec lusisse pudet, sed non incidere ludum.  
37   non istic obliquo oculo mea commoda quisquam  
38   limat, non odio obscuro morsuque venenat –  
39   rident vicini glaebas et saxa moventem.  
40   cum servis urbana diaria rodere mavis,  
41   horum tu in numerum voto ruis; invidet usum  
42   lignorum et pecoris tibi calo argutus, et horti.  
43   optat ephippia bos piger, optat arare caballus.  
44   quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem.  

epist. i xv · versus heroi · quae sit hiems veliae, quod caelum, vala, salerni...


1    Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,  
2   quorum hominum regio, et qualis via? Nam mihi Baias  
3   Musa supervacuas Antonius, et tamen illis  
4   me facit invisum gelida cum perluor unda  
5   per medium frigus. Sane murteta relinqui  
6   dictaque cessantem nervis elidere morbum  
7   sulphura contemni vicus gemit, invidus aegris  
8   qui caput et stomachum supponere fontibus audent  
9   Clusinis, Gabiosque petunt et frigida rura.  
10   Mutandus locus est, et deversoria nota  
11   praeteragendus equus. “Quo tendis? Non mihi Cumas  
12   est iter, aut Baias,” laeva stomachosus habena  
13   dicet eques (sed equi frenato est auris in ore).  
14   Maior utrum populum frumenti copia pascat,  
15   collectosne bibant imbris, puteosne perennis  
16   iugis aquae. (Nam vina nihil moror illius orae;  
17   rure meo possum quidvis perferre patique;  
18   ad mare cum veni, generosum et lene requiro,  
19   quod curas abigat, quod cum spe divite manet  
20   in venas animumque meum, quod verba ministret,  
21   quod me Lucanae iuvenem commendet amicae.)  
22   Tractus uter plures lepores, uter educet apros?  
23   Utra magis piscis et echinos aequora celent?  
24   Pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,  
25   scribere te nobis, tibi nos accredere par est.  
26    Maenius, ut rebus maternis atque paternis  
27   fortiter absumptis, urbanus coepit haberi,  
28   scurra vagus, non qui certum praesaepe teneret,  
29   impransus non qui civem dignosceret hoste,  
30   quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,  
31   pernicies et tempestas barathrumque macelli,  
32   quidquid quaesierat ventri donabat avaro.  
33   Hic, ubi nequitiae fautoribus et timidis nil  
34   aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi  
35   vilis et agninae – tribus ursis quod satis esset, –  
36   scilicet ut ventres lamna candente nepotum  
37   diceret urendos, corrector Bestius. Idem,  
38   quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne  
39   verterat in fumum et cinerem, “Non hercule miror,”  
40   aiebat, “siqui comedunt bona, cum sit obeso  
41   nil melius turdo, nil volva pulchrius ampla.”  
42   Nimirum hic ego sum; nam tuta et parvola laudo  
43   cum res deficiunt, satis inter vilia fortis;  
44   verum ubi quid melius contingit et unctius, idem,  
45   vos sapere, et solos aio bene vivere, quorum  
46   conspicitur nitidis fundata pecunia villis.  

epist. i xvi · versus heroi · ne perconteris, fundus meus, optime quincti...


1   Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti,  
2   arvo pascat erum an bacis opulentet olivae,  
3   pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo,  
4   scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.  
5   continui montes si dissocientur opaca  
6   valle, sed ut veniens dextrum latus adspiciat sol,  
7   laevum discedens curru fugiente vaporet,  
8   temperiem laudes. quid si rubicunda benigni  
9   corna vepres et pruna ferant, si quercus et ilex  
10   multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra?  
11   dicas adductum propius frondere Tarentum.  
12   fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec  
13   frigidior Thraecam nec purior ambiat Hebrus,  
14   infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo.  
15   hae latebrae dulces et, iam si credis, amoenae  
16   incolumem tibi me praestant septembribus horis.  
17   tu recte vivis, si curas esse quod audis.  
18   iactamus iam pridem omnis te Roma beatum;  
19   sed vereor, ne cui de te plus quam tibi credas  
20   neve putes alium sapiente bonoque beatum  
21   neu, si te populus sanum recteque valentem  
22   dictitet, occultam febrem sub tempus edendi  
23   dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.  
24   stultorum incurata pudor malus ulcera celat.  
25   siquis bella tibi terra pugnata marique  
26   dicat et his verbis vacuas permulceat auris:  
27   ‘tene magis salvum populus velit an populum tu,  
28   servet in ambiguo qui consulit et tibi et urbi  
29   Iuppiter,’ Augusti laudes agnoscere possis:  
30   cum pateris sapiens emendatusque vocari,  
31   respondesne tuo, dic sodes, nomine? ‘nempe  
32   vir bonus et prudens dici delector ego ac tu.'  
33   qui dedit hoc hodie, cras, si volet, auferet, ut, si  
34   detulerit fasces indigno, detrahet idem.  
35   ‘pone, meum est,’ inquit: pono tristisque recedo.  
36   idem si clamet furem, neget esse pudicum,  
37   contendat laqueo collum pressisse paternum,  
38   mordear opprobriis falsis mutemque colores?  
39   falsus honor iuvat et mendax infamia terret  
40   quem nisi mendosum et medicandum? vir bonus est quis?  
41   ‘qui consulta patrum, qui leges iuraque servat,  
42   quo multae magnaeque secantur iudice lites,  
43   quo res sponsore et quo causae teste tenentur.’  
44   sed videt hunc omnis domus et vicinia tota  
45   introrsum turpem, speciosum pelle decora.  
46   ‘nec furtum feci nec fugi’ si mihi dicat  
47   servus, ‘habes pretium, loris non ureris,’ aio.  
48   non hominem occidi. non pasces in cruce corvos.  
49   ‘sum bonus et frugi.’ renuit negitatque Sabellus.  
50   cautus enim metuit foveam lupus accipiterque  
51   suspectos laqueos et opertum miluus hamum:  
52   oderunt peccare boni virtutis amore.  
53   tu nihil admittes in te formidine poenae:  
54   sit spes fallendi, miscebis sacra profanis.  
55   nam de mille fabae modiis cum surripis unum,  
56   damnum est, non facinus mihi pacto lenius isto.  
57   vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,  
58   quandocumque deos vel porco vel bove placat,  
59   ‘Iane pater’ clare, clare cum dixit ‘Apollo’,  
60   labra movet metuens audiri: ‘pulchra Laverna,  
61   da mihi fallere, da iusto sanctoque videri,  
62   noctem peccatis et fraudibus obice nubem.’  
63   qui melior servo, qui liberior sit avarus,  
64   in triviis fixum cum se demittit ob assem,  
65   non video. nam qui cupiet, metuet quoque; porro  
66   qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam.  
67   perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui  
68   semper in augenda festinat et obruitur re.  
69   ‘vendere cum possis captivum, occidere noli:  
70   serviet utiliter; sine pascat durus aretque,  
71   naviget ac mediis hiemet mercator in undis,  
72   annonae prosit, portet frumenta penusque.’  
73   vir bonus et sapiens audebit dicere: Pentheu,  
74   rector Thebarum, quid me perferre patique  
75   indignum coges?’ ‘adimam bona.’ ‘nempe pecus, rem,  
76   lectos, argentum: tollas licet.’ ‘in manicis et  
77   compedibus saevo te sub custode tenebo.’  
78   ‘ipse deus, simulatque volam, me solvet.’ opinor,  
79   hoc sentit ‘moriar’. mors ultima linea rerum est.  

epist. i xvii · versus heroi · quamvis, scaeva, satis per te tibi consulis et scis...


1   Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis,  
2   quo tandem pacto deceat maioribus uti,  
3   disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si  
4   caecus iter monstrare velit; tamen adspice, siquid  
5   et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur.  
6   si te grata quies et primam somnus in horam  
7   delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,  
8   si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo;  
9   nam neque divitibus contingunt gaudia solis  
10   nec vixit male, qui natus moriensque fefellit:  
11   si prodesse tuis pauloque benignius ipsum  
12   te tractare voles, accedes siccus ad unctum.  
13   ‘si pranderet holus patienter, regibus uti  
14   nollet Aristippus.’ ‘si sciret regibus uti,  
15   fastidiret holus, qui me notat.’ utrius horum  
16   verba probes et facta, doce, vel iunior audi,  
17   cur sit Aristippi potior sententia. namque  
18   mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:  
19   ‘scurror ego ipse mihi, populo tu: rectius hoc et  
20   splendidius multo est. equos ut me portet, alat rex,  
21   officium facio: tu poscis vilia – verum  
22   dante minor, quamvis fers te nullius egentem.’  
23   omnis Aristippum decuit color et status et res,  
24   temptantem maiora, fere praesentibus aequum.  
25   contra, quem duplici panno patientia velat,  
26   mirabor, vitae via si conversa decebit.  
27   alter purpureum non exspectabit amictum,  
28   quidlibet indutus celeberrima per loca vadet  
29   personamque feret non inconcinnus utramque;  
30   alter Mileti textam cane peius et angui  
31   vitabit chlanidem, morietur frigore, si non  
32   rettuleris pannum. refer et sine vivat ineptus.  
33   res gerere et captos ostendere civibus hostis  
34   attingit solium Iovis et caelestia temptat:  
35   principibus placuisse viris non ultima laus est.  
36   ‘non cuivis homini contingit adire Corinthum.’  
37   sedit qui timuit, ne non succederet. ‘esto.  
38   quid? qui pervenit, fecitne viriliter?’ atqui  
39   hic est aut nusquam, quod quaerimus. hic onus horret  
40   ut parvis animis et parvo corpore maius,  
41   hic subit et perfert. aut virtus nomen inane est,  
42   aut decus et pretium recte petit experiens vir.  
43   coram rege suo de paupertate tacentes  
44   plus poscente ferent – distat, sumasne pudenter  
45   an rapias: atqui rerum caput hoc erat, hic fons.  
46   ‘indotata mihi soror est, paupercula mater  
47   et fundus nec vendibilis nec pascere firmus’  
48   qui dicit, clamat: ‘victum date.’ succinit alter:  
49   ‘et mihi.’ dividuo findetur munere quadra.  
50   sed tacitus pasci si posset corvus, haberet  
51   plus dapis et rixae multo minus invidiaeque.  
52   Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum  
53   qui queritur salebras et acerbum frigus et imbris  
54   aut cistam effractam et subducta viatica plorat,  
55   nota refert meretricis acumina, saepe catellam,  
56   saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox  
57   nulla fides damnis verisque doloribus adsit.  
58   nec semel inrisus triviis attollere curat  
59   fracto crure planum. licet illi plurima manet  
60   lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:  
61   ‘credite, non ludo; crudeles, tollite claudum’:  
62   ‘quaere peregrinum’ vicinia rauca reclamat.  

epist. i xviii · versus heroi · si bene te novi, metues, liberrime lolli...


1   Si bene te novi, metues, liberrime Lolli,  
2   scurrantis speciem praebere, professus amicum.  
3   ut matrona meretrici dispar erit atque  
4   discolor, infido scurrae distabit amicus.  
5   est huic diversum vitio vitium prope maius,  
6   asperitas agrestis et inconcinna gravisque,  
7   quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,  
8   dum volt libertas dici mera veraque virtus.  
9   virtus est medium vitiorum et utrimque reductum.  
10   alter in obsequium plus aequo pronus et imi  
11   derisor lecti sic nutum divitis horret,  
12   sic iterat voces et verba cadentia tollit,  
13   ut puerum saevo credas dictata magistro  
14   reddere vel partis mimum tractare secundas;  
15   alter rixatur de lana saepe caprina,  
16   propugnat nugis armatus: ‘scilicet ut non  
17   sit mihi prima fides?’ et ‘vere quod placet ut non  
18   acriter elatrem? pretium aetas altera sordet.’  
19   ambigitur quid enim? Castor sciat an Docilis plus;  
20   Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.  
21   quem damnosa venus, quem praeceps alea nudat,  
22   gloria quem supra vires et vestit et unguit,  
23   quem tenet argenti sitis inportuna famesque,  
24   quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus,  
25   saepe decem vitiis instructior, odit et horret,  
26   aut, si non odit, regit ac veluti pia mater  
27   plus quam se sapere et virtutibus esse priorem  
28   volt et ait prope vera: ‘meae – contendere noli –  
29   stultitiam patiuntur opes, tibi parvola res est:  
30   arta decet sanum comitem toga: desine mecum  
31   certare.’ Eutrapelus cuicumque nocere volebat  
32   vestimenta dabat pretiosa; beatus enim iam  
33   cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes,  
34   dormiet in lucem, scorto postponet honestum  
35   officium, nummos alienos pascet, ad imum  
36   Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum.  
37   arcanum neque tu scrutaberis illius umquam,  
38   conmissumque teges et vino tortus et ira.  
39   nec tua laudabis studia aut aliena reprendes,  
40   nec, cum venari volet ille, poemata panges.  
41   gratia sic fratrum geminorum Amphionis atque  
42   Zethi dissiluit, donec suspecta severo  
43   conticuit lyra. fraternis cessisse putatur  
44   moribus Amphion: tu cede potentis amici  
45   lenibus imperiis, quotiensque educet in agros  
46   Aetolis onerata plagis iumenta canesque,  
47   surge et inhumanae senium depone Camenae,  
48   cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:  
49   Romanis sollemne viris opus, utile famae  
50   vitaeque et membris, praesertim cum valeas et  
51   vel cursu superare canem vel viribus aprum  
52   possis. adde, virilia quod speciosius arma  
53   non est qui tractet: scis, quo clamore coronae  
54   proelia sustineas campestria. denique saevam  
55   militiam puer et Cantabrica bella tulisti  
56   sub duce, qui templis Parthorum signa refigit  
57   nunc et, siquid abest, Italis adiudicat armis.  
58   ac ne te retrahas et inexcusabilis absis:  
59   quamvis nil extra numerum fecisse modumque  
60   curas, interdum nugaris rure paterno:  
61   partitur lintres exercitus, Actia pugna  
62   te duce per pueros hostili more refertur;  
63   adversarius est frater, lacus Hadria, donec  
64   alterutrum velox Victoria fronde coronet.  
65   consentire suis studiis qui crediderit te,  
66   fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.  
67   protinus ut moneam – siquid monitoris eges – tu  
68   quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto.  
69   percontatorem fugito; nam garrulus idem est  
70   nec retinent patulae conmissa fideliter aures  
71   et semel emissum volat inrevocabile verbum.  
72   non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve  
73   intra marmoreum venerandi limen amici,  
74   ne dominus pueri pulchri caraeve puellae  
75   munere te parvo beet aut incommodus angat.  
76   qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox  
77   incutiant aliena tibi peccata pudorem.  
78   fallimur et quondam non dignum tradimus; ergo  
79   quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,  
80   ut penitus notum, si temptent crimina, serves  
81   tuterisque tuo fidentem praesidio: qui  
82   dente Theonino cum circumroditur, ecquid  
83   ad te post paulo ventura pericula sentis?  
84   nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,  
85   et neglecta solent incendia sumere vires.  
86   dulcis inexpertis cultura potentis amici:  
87   expertus metuet. tu, dum tua navis in alto est,  
88   hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.  
89   oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,  
90   sedatum celeres, agilem navumque remissi;  
91   oderunt porrecta negantem pocula, quamvis  
92   nocturnos iures te formidare tepores.  
93   deme supercilio nubem: plerumque modestus  
94   occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.  
95   inter cuncta leges et percontabere doctos,  
96   qua ratione queas traducere leniter aevum,  
97   num te semper inops agitet vexetque cupido,  
98   num pavor et rerum mediocriter utilium spes,  
99   virtutem doctrina paret naturane donet,  
100   quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,  
101   quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum  
102   an secretum iter et fallentis semita vitae.  
103   me quotiens reficit gelidus Digentia rivus,  
104   quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,  
105   quid sentire putas, quid credis, amice, precari?  
106   ‘sit mihi quod nunc est, etiam minus, ut mihi vivam  
107   quod superest aevi, siquid superesse volunt di;  
108   sit bona librorum et provisae frugis in annum  
109   copia neu fluitem dubiae spe pendulus horae.’  
110   sed satis est orare Iovem quae ponit et aufert:  
111   det vitam, det opes: aequum mi animum ipse parabo.  

epist. i xix · versus heroi · prisco si credis, maecenas docte, cratino...


1    Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,  
2   nulla placere diu nec vivere carmina possunt  
3   quae scribuntur aquae potoribus. Ut male sanos  
4   adscripsit Liber Satyris Faunisque poetas  
5   vina fere dulces oluerunt mane Camenae.  
6   Laudibus arguitur vini vinosus Homerus,  
7   Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma  
8   prosiluit dicenda. “Forum putealque Libonis  
9   mandabo siccis, adimam cantare severis” –  
10   hoc simul edixi, non cessavere poetae  
11   nocturno certare mero, putere diurno.  
12    Quid? Siquis voltu torvo, ferus, et pede nudo  
13   exiguaeque togae simulet textore Catonem,  
14   virtutemne repraesentet moresque Catonis?  
15   Rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua,  
16   dum studet urbanus tenditque disertus haberi.  
17   Decipit exemplar vitiis imitabile; quodsi  
18   pallerem casu – biberent exsangue cuminum.  
19   O imitatores, servum pecus, ut mihi saepe  
20   bilem, saepe iocum vestri movere tumultus!  
21    Libera per vacuum posui vestigia princeps,  
22   non aliena meo pressi pede. Qui sibi fidet  
23   dux reget examen. Parios ego primus iambos  
24   ostendi Latio, numeros animosque secutus  
25   Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.  
26   Ac ne me foliis ideo brevioribus ornes,  
27   quod timui mutare modos et carminis artem;  
28   temperat Archilochi musam pede mascula Sappho,  
29   temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,  
30   nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris,  
31   nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.  
32   Hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus  
33   vulgavi fidicen. Iuvat immemorata ferentem  
34   ingenuis oculisque legi manibusque teneri.  
35    Scire velis mea cur ingratus opuscula lector  
36   laudet ametque domi, premat extra limen, iniquus?  
37   Non ego ventosae plebis suffragia venor,  
38   impensis cenarum et tritae munere vestis;  
39   non ego nobilium scriptorum auditor et altor,  
40   grammaticas ambire tribus et pulpita dignor.  
41   Hinc illae lacrimae. “Spissis indigna theatris  
42   scripta pudet recitare, et nugis addere pondus,”  
43   si dixi, “Rides,” ait, “et Iovis auribus ista  
44   servas; fidis enim manare poetica mella  
45   te solum, tibi pulcher.” Ad haec ego naribus uti  
46   formido, et, luctantis acuto ne secer ungui,  
47   “Displicet iste locus,” clamo et diludia posco.  
48   Ludus enim genuit trepidum certamen et iram,  
49   ira – truces inimicitias et funebre bellum.  

epist. i xx · versus heroi · vortumnum ianumque, liber, spectare videris...


1   Vortumnum Ianumque, liber, spectare videris,  
2   scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.  
3   odisti clavis et grata sigilla pudico,  
4   paucis ostendi gemis et communia laudas,  
5   non ita nutritus. fuge quo descendere gestis.  
6   non erit emisso reditus tibi. “quid miser egi?  
7   quid volui?” dices, ubi quid te laeserit; et scis  
8   in breve te cogi, cum plenus languet amator.  
9   quodsi non odio peccantis desipit augur,  
10   carus eris Romae, donec te deserat aetas.  
11   contrectatus ubi manibus sordescere volgi  
12   coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertis,  
13   aut fugies Uticam, aut vinctus mitteris Ilerdam.  
14   ridebit monitor non exauditus, ut ille  
15   qui male parentem in rupis protrusit asellum  
16   iratus – quis enim invitum servare laboret?  
17   hoc quoque te manet ut pueros elementa docentem  
18   occupet extremis in vicis balba senectus.  
19   cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris,  
20   me libertino natum patre, et in tenui re  
21   maiores pinnas nido extendisse loqueris –  
22   ut quantum generi demas virtutibus addas.  
23   me primis Urbis belli placuisse domique,  
24   corporis exigui, praecanum, solibus aptum,  
25   irasci celerem, tamen ut placabilis essem.  
26   forte meum siquis te percontabitur aevum,  
27   me quater undenos sciat inplevisse Decembris  
28   conlegam Lepidum quo duxit Lollius anno.  

epist. ii i · versus heroi · maecenas atavis edite regibus-,


1   Cum tot sustineas et tanta negotia solus,  
2   res Italas armis tuteris, moribus ornes,  
3   legibus emendes, in publica commoda peccem,  
4   si longo sermone morer tua tempora, Caesar.  
5   Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,  
6   post ingentia facta deorum in templa recepti,  
7   dum terras hominumque colunt genus, aspera bella  
8   conponunt, agros adsignant, oppida condunt,  
9   ploravere suis non respondere favorem  
10   speratum meritis. diram qui contudit hydram  
11   notaque fatali portenta labore subegit,  
12   comperit invidiam supremo fine domari.  
13   urit enim fulgore suo qui praegravat artis  
14   infra se positas; exstinctus amabitur idem:  
15   praesenti tibi maturos largimur honores  
16   iurandasque tuum per numen ponimus aras,  
17   nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.  
18   sed tuus hic populus sapiens et iustus in uno  
19   te nostris ducibus, te Grais anteferendo,  
20   cetera nequaquam simili ratione modoque  
21   aestimat et, nisi quae terris semota suisque  
22   temporibus defuncta videt, fastidit et odit,  
23   sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis,  
24   quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum  
25   vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,  
26   pontificum libros, annosa volumina vatum  
27   dictitet Albano Musas in monte locutas.  
28   si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque  
29   scripta vel optima, Romani pensantur eadem  
30   scriptores trutina, non est quod multa loquamur:  
31   nil intra est olea, nil extra est in nuce duri;  
32   venimus ad summum fortunae: pingimus atque  
33   psallimus et luctamur Achivis doctius unctis.  
34   si meliora dies, ut vina, poemata reddit,  
35   scire velim, chartis pretium quotus adroget annus.  
36   scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter  
37   perfectos veteresque referri debet an inter  
38   vilis atque novos? excludat iurgia finis.  
39   ‘est vetus atque probus, centum qui perficit annos.’  
40   quid? qui deperiit minor uno mense vel anno,  
41   inter quos referendus erit? veteresne poetas  
42   an quos et praesens et postera respuat aetas?  
43   ‘iste quidem veteres inter ponetur honeste,  
44   qui vel mense brevi vel toto est iunior anno.’  
45   utor permisso caudaeque pilos ut equinae  
46   paulatim vello et demo unum, demo etiam unum,  
47   dum cadat elusus ratione ruentis acervi  
48   qui redit ad fastus et virtutem aestimat annis  
49   miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.  
50   Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus,  
51   ut critici dicunt, leviter curare videtur  
52   quo promissa cadant et somnia Pythagorea;  
53   Naevius in manibus non est et mentibus haeret  
54   paene recens? adeo sanctum est vetus omne poema.  
55   ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert  
56   Pacuvius docti famam senis, Accius alti,  
57   dicitur Afrani toga convenisse Menandro,  
58   Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,  
59   vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.  
60   hos ediscit et hos arto stipata theatro  
61   spectat Roma potens, habet hos numeratque poetas  
62   ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.  
63   interdum volgus rectum videt, est ubi peccat:  
64   si veteres ita miratur laudatque poetas,  
65   ut nihil anteferat, nihil illis conparet, errat;  
66   si quaedam nimis antique, si pleraque dure  
67   dicere credit eos, ignave multa fatetur,  
68   et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo.  
69   non equidem insector delendave carmina Livi  
70   esse reor, memini quae plagosum mihi parvo  
71   Orbilium dictare; sed emendata videri  
72   pulchraque et exactis minimum distantia miror.  
73   inter quae verbum emicuit si forte decorum,  
74   si versus paulo concinnior unus et alter,  
75   iniuste totum ducit venditque poema.  
76   indignor quicquam reprendi, non quia crasse  
77   conpositum inlepideve putetur, sed quia nuper,  
78   nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci.  
79   recte necne crocum floresque perambulet Attae  
80   fabula si dubitem, clament periisse pudorem  
81   cuncti paene patres, ea cum reprendere coner,  
82   quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit:  
83   vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,  
84   vel quia turpe putant parere minoribus et quae  
85   inberbes didicere, senes perdenda fateri.  
86   iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud,  
87   quod mecum ignorat, solus volt scire videri,  
88   ingeniis non ille favet plauditque sepultis,  
89   nostra sed inpugnat, nos nostraque lividus odit.  
90   quod si tam Graecis novitas invisa fuisset  
91   quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet  
92   quod legeret tereretque viritim publicus usus?  
93   ut primum positis nugari Graecia bellis  
94   coepit et in vitium fortuna labier aequa,  
95   nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,  
96   marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,  
97   suspendit picta voltum mentemque tabella,  
98   nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;  
99   sub nutrice puella velut si luderet infans,  
100   quod cupide petiit, mature plena reliquit.  
101   [quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?]  
102   hoc paces habuere bonae ventique secundi.  
103   Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa  
104   mane domo vigilare, clienti promere iura,  
105   cautos nominibus rectis expendere nummos,  
106   maiores audire, minori dicere per quae  
107   crescere res posset, minui damnosa libido.  
108   mutavit mentem populus levis et calet uno  
109   scribendi studio: pueri patresque severi  
110   fronde comas vincti cenant et carmina dictant.  
111   ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus,  
112   invenior Parthis mendacior et prius orto  
113   sole vigil calamum et chartas et scrinia posco.  
114   navem agere ignarus navis timet, habrotonum aegro  
115   non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est  
116   promittunt medici, tractant fabrilia fabri:  
117   scribimus indocti doctique poemata passim.  
118   hic error tamen et levis haec insania quantas  
119   virtutes habeat, sic collige: vatis avarus  
120   non temere est animus: versus amat, hoc studet unum;  
121   detrimenta, fugas servorum, incendia ridet;  
122   non fraudem socio puerove incogitat ullam  
123   pupillo; vivit siliquis et pane secundo,  
124   militiae quamquam piger et malus, utilis urbi,  
125   si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari.  
126   os tenerum pueri balbumque poeta figurat,  
127   torquet ab obscaenis iam nunc sermonibus aurem,  
128   mox etiam pectus praeceptis format amicis,  
129   asperitatis et invidiae corrector et irae;  
130   recte facta refert, orientia tempora notis  
131   instruit exemplis, inopem solatur et aegrum.  
132   castis cum pueris ignara puella mariti  
133   disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?  
134   poscit opem chorus et praesentia numina sentit,  
135   caelestis inplorat aquas docta prece blandus,  
136   avertit morbos, metuenda pericula pellit,  
137   inpetrat et pacem et locupletem frugibus annum:  
138   carmine di superi placantur, carmine Manes.  
139   agricolae prisci, fortes parvoque beati,  
140   condita post frumenta levantes tempore festo  
141   corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem  
142   cum sociis operum et pueris et coniuge fida  
143   Tellurem porco, Silvanum lacte piabant,  
144   floribus et vino Genium memorem brevis aevi.  
145   Fescennina per hunc inventa licentia morem  
146   versibus alternis opprobria rustica fudit,  
147   libertasque recurrentis accepta per annos  
148   lusit amabiliter, donec iam saevos apertam  
149   in rabiem coepit verti iocus et per honestas  
150   ire domos inpune minax. doluere cruento  
151   dente lacessiti; fuit intactis quoque cura  
152   condicione super communi; quin etiam lex  
153   poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam  
154   describi: vertere modum, formidine fustis  
155   ad bene dicendum delectandumque redacti.  
156   Graecia capta ferum victorem cepit et artis  
157   intulit agresti Latio. sic horridus ille  
158   defluxit numerus Saturnius et grave virus  
159   munditiae pepulere; sed in longum tamen aevum  
160   manserunt hodieque manent vestigia ruris.  
161   serus enim Graecis admovit acumina chartis  
162   et post Punica bella quietus quaerere coepit,  
163   quid Sophocles et Thespis et Aeschylos utile ferrent.  
164   temptavit quoque rem si digne vertere posset,  
165   et placuit sibi, natura sublimis et acer;  
166   nam spirat tragicum satis et feliciter audet;  
167   sed turpem putat inscite metuitque lituram.  
168   creditur, ex medio quia res accersit, habere  
169   sudoris minimum, sed habet comoedia tanto  
170   plus oneris, quanto veniae minus. adspice, Plautus  
171   quo pacto partis tutetur amantis ephebi,  
172   ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,  
173   quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,  
174   quam non adstricto percurrat pulpita socco.  
175   gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc  
176   securus, cadat an recto stet fabula talo.  
177   quem tulit ad scaenam ventoso Gloria curru,  
178   exanimat lentus spectator, sedulus inflat:  
179   sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum  
180   subruit aut reficit. valeat res ludicra, si me  
181   palma negata macrum, donata reducit opimum.  
182   saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,  
183   quod numero plures, virtute et honore minores,  
184   indocti stolidique et depugnare parati,  
185   si discordet eques, media inter carmina poscunt  
186   aut ursum aut pugiles; his nam plebecula gaudet.  
187   verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas  
188   omnis ad incertos oculos et gaudia vana.  
189   quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas,  
190   dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae;  
191   mox trahitur manibus regum fortuna retortis,  
192   esseda festinant, pilenta, petorrita, naves,  
193   captivum portatur ebur, captiva Corinthus.  
194   si foret in terris, rideret Democritus, seu  
195   diversum confusa genus panthera camelo  
196   sive elephans albus volgi converteret ora;  
197   spectaret populum ludis attentius ipsis,  
198   ut sibi praebentem nimio spectacula plura;  
199   scriptores autem narrare putaret asello  
200   fabellam surdo. nam quae pervincere voces  
201   evaluere sonum, referunt quem nostra theatra?  
202   Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum:  
203   tanto cum strepitu ludi spectantur et artes  
204   divitiaeque peregrinae; quibus oblitus actor  
205   cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae.  
206   ‘dixit adhuc aliquid?’ ‘nil sane.’ ‘quid placet ergo?’  
207   ‘lana Tarentino violas imitata veneno.’  
208   ac ne forte putes me quae facere ipse recusem,  
209   cum recte tractent alii, laudare maligne:  
210   ille per extentum funem mihi posse videtur  
211   ire poeta meum qui pectus inaniter angit,  
212   inritat, mulcet, falsis terroribus inplet,  
213   ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.  
214   verum age et his, qui se lectori credere malunt  
215   quam spectatoris fastidia ferre superbi,  
216   curam redde brevem, si munus Apolline dignum  
217   vis conplere libris et vatibus addere calcar,  
218   ut studio maiore petant Helicona virentem.  
219   multa quidem nobis facimus mala saepe poetae –  
220   ut vineta egomet caedam mea – cum tibi librum  
221   sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum  
222   siquis amicorum est ausus reprehendere versum;  
223   cum loca iam recitata revolvimus inrevocati;  
224   cum lamentamur non adparere labores  
225   nostros et tenui deducta poemata filo;  
226   cum speramus eo rem venturam, ut simul atque  
227   carmina rescieris nos fingere, commodus ultro  
228   arcessas et egere vetes et scribere cogas.  
229   sed tamen est operae pretium cognoscere, qualis  
230   aedituos habeat belli spectata domique  
231   virtus, indigno non committenda poetae.  
232   gratus Alexandro regi magno fuit ille  
233   Choerilus, incultis qui versibus et male natis  
234   rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos.  
235   sed veluti tractata notam labemque remittunt  
236   atramenta, fere scriptores carmine foedo  
237   splendida facta linunt. idem rex ille, poema  
238   qui tam ridiculum tam care prodigus emit,  
239   edicto vetuit, nequis se praeter Apellen  
240   pingeret aut alius Lysippo duceret aera  
241   fortis Alexandri voltum simulantia. quodsi  
242   iudicium subtile videndis artibus illud  
243   ad libros et ad haec Musarum dona vocares,  
244   Boeotum in crasso iurares aere natum.  
245   at neque dedecorant tua de se iudicia atque  
246   munera quae multa dantis cum laude tulerunt  
247   dilecti tibi Vergilius Variusque poetae  
248   nec magis expressi voltus per aenea signa  
249   quam per vatis opus mores animique virorum  
250   clarorum adparent. nec sermones ego mallem  
251   repentis per humum quam res conponere gestas  
252   terrarumque situs et flumina dicere et arces  
253   montibus inpositas et barbara regna tuisque  
254   auspiciis totum confecta duella per orbem  
255   claustraque custodem pacis cohibentia Ianum  
256   et formidatam Parthis te principe Romam,  
257   si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvom  
258   carmen maiestas recipit tua nec meus audet  
259   rem temptare pudor quam vires ferre recusent.  
260   sedulitas autem, stulte quem diligit, urget,  
261   praecipue cum se numeris commendat et arte.  
262   discit enim citius meminitque libentius illud  
263   quod quis deridet quam quod probat et veneratur.  
264   nil moror officium quod me gravat ac neque ficto  
265   in peius voltu proponi cereus usquam  
266   nec prave factis decorari versibus opto,  
267   ne rubeam pingui donatus munere et una  
268   cum scriptore meo capsa porrectus operta  
269   deferar in vicum vendentem tus et odores  
270   et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.  

epist. ii ii · versus heroi · flore, bono claroque fidelis amice neroni...


1   Flore, bono claroque fidelis amice Neroni,  
2   siquis forte velit puerum tibi vendere natum  
3   Tibure vel Gabiis et tecum sic agat: ‘hic et  
4   candidus et talos a vertice pulcher ad imos  
5   fiet eritque tuus nummorum milibus octo,  
6   verna ministeriis ad nutus aptus erilis,  
7   litterulis Graecis imbutus, idoneus arti  
8   cuilibet: argilla quidvis imitaberis uda;  
9   quin etiam canet, indoctum, sed dulce bibenti.  
10   multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo  
11   laudat venalis qui volt extrudere merces:  
12   res urget me nulla; meo sum pauper in aere.  
13   nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me  
14   quivis ferret idem. semel hic cessavit et, ut fit,  
15   in scalis latuit metuens pendentis habenae,’  
16   des nummos, excepta nihil te si fuga laedat:  
17   ille ferat pretium poenae securus, opinor.  
18   prudens emisti vitiosum, dicta tibi est lex:  
19   insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua?  
20   dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi  
21   talibus officiis prope mancum, ne mea saevus  
22   iurgares ad te quod epistula nulla rediret.  
23   quid tum profeci, mecum facientia iura  
24   si tamen attemptas? quereris super hoc etiam, quod  
25   exspectata tibi non mittam carmina mendax.  
26   Luculli miles collecta viatica multis  
27   aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem  
28   perdiderat. post hoc vehemens lupus et sibi et hosti  
29   iratus pariter, ieiunis dentibus acer,  
30   praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,  
31   summe munito et multarum divite rerum.  
32   clarus ob id factum donis ornatur honestis  
33   accipit et bis dena super sestertia nummum.  
34   forte sub hoc tempus castellum evertere praetor  
35   nescio quod cupiens hortari coepit eundem  
36   verbis quae timido quoque possent addere mentem:  
37   ‘i bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,  
38   grandia laturus meritorum praemia. quid stas?’  
39   post haec ille catus, quantumvis rusticus, ‘ibit,  
40   ibit eo quo vis qui zonam perdidit’ inquit.  
41   Romae nutriri mihi contigit atque doceri,  
42   iratus Grais quantum nocuisset Achilles.  
43   adiecere bonae paulo plus artis Athenae,  
44   scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum  
45   atque inter silvas Academi quaerere verum.  
46   dura sed emovere loco me tempora grato  
47   civilisque rudem belli tulit aestus in arma  
48   Caesaris Augusti non responsura lacertis.  
49   unde simul primum me dimisere Philippi,  
50   decisis humilem pinnis inopemque paterni  
51   et laris et fundi paupertas inpulit audax  
52   ut versus facerem; sed quod non desit habentem  
53   quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,  
54   ni melius dormire putem quam scribere versus?  
55   singula de nobis anni praedantur euntes:  
56   eripuere iocos, venerem, convivia, ludum;  
57   tendunt extorquere poemata: quid faciam vis?  
58   denique non omnes eadem mirantur amantque:  
59   carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,  
60   ille Bioneis sermonibus et sale nigro.  
61   tres mihi convivae prope dissentire videntur  
62   poscentes vario multum diversa palato:  
63   quid dem? quid non dem? renuis quod tu, iubet alter;  
64   quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.  
65   praeter cetera me Romaene poemata censes  
66   scribere posse inter tot curas totque labores?  
67   hic sponsum vocat, hic auditum scripta relictis  
68   omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,  
69   hic extremo in Aventino, visendus uterque;  
70   intervalla vides humane commoda. ‘verum  
71   purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.’  
72   festinat calidus mulis gerulisque redemptor,  
73   torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,  
74   tristia robustis luctantur funera plaustris,  
75   hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:  
76   i nunc et versus tecum meditare canoros.  
77   scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,  
78   rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:  
79   tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos  
80   vis canere et contracta sequi vestigia vatum?  
81   ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas  
82   et studiis annos septem dedit insenuitque  
83   libris et curis, statua taciturnius exit  
84   plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum  
85   fluctibus in mediis et tempestatibus urbis  
86   verba lyrae motura sonum conectere digner?  
87   frater erat Romae consulti rhetor, ut alter  
88   alterius sermone meros audiret honores,  
89   Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.  
90   qui minus argutos vexat furor iste poetas?  
91   carmina compono, hic elegos: mirabile visu  
92   caelatumque novem Musis opus. adspice primum,  
93   quanto cum fastu, quanto molimine circum–  
94   spectemus vacuam Romanis vatibus aedem;  
95   mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi,  
96   quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam:  
97   caedimur et totidem plagis consumimus hostem  
98   lento Samnites ad lumina prima duello;  
99   discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?  
100   quis nisi Callimachus? si plus adposcere visus,  
101   fit Mimnermus et optivo cognomine crescit.  
102   multa fero, ut placem genus inritabile vatum,  
103   cum scribo et supplex populi suffragia capto;  
104   idem finitis studiis et mente recepta  
105   obturem patulas inpune legentibus auris.  
106   ridentur mala qui conponunt carmina; verum  
107   gaudent scribentes et se venerantur et ultro,  
108   si taceas, laudant quidquid scripsere beati.  
109   at qui legitimum cupiet fecisse poema,  
110   cum tabulis animum censoris sumet honesti:  
111   audebit, quaecumque parum splendoris habebunt  
112   et sine pondere erunt et honore indigna ferentur  
113   verba movere loco, quamvis invita recedant  
114   et versentur adhuc inter penetralia Vestae;  
115   obscurata diu populo bonus eruet atque  
116   proferet in lucem speciosa vocabula rerum,  
117   quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis  
118   nunc situs informis premit et deserta vetustas;  
119   adsciscet nova, quae genitor produxerit usus.  
120   vemens et liquidus puroque simillimus amni  
121   fundet opes Latiumque beabit divite lingua;  
122   luxuriantia conpescet, nimis aspera sano  
123   levabit cultu, virtute carentia tollet:  
124   ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui  
125   nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.  
126   praetulerim scriptor delirus inersque videri,  
127   dum mea delectent mala me vel denique fallant,  
128   quam sapere et ringi. fuit haud ignobilis Argis,  
129   qui se credebat miros audire tragoedos  
130   in vacuo laetus sessor plausorque theatro,  
131   cetera qui vitae servaret munia recto  
132   more, bonus sane vicinus, amabilis hospes,  
133   comis in uxorem, posset qui ignoscere servis  
134   et signo laeso non insanire lagoenae,  
135   posset qui rupem et puteum vitare patentem.  
136   hic ubi cognatorum opibus curisque refectus  
137   expulit elleboro morbum bilemque meraco  
138   et redit ad sese, ‘pol me occidistis, amici,  
139   non servastis,’ ait, ‘cui sic extorta voluptas  
140   et demptus per vim mentis gratissimus error.’  
141   nimirum sapere est abiectis utile nugis  
142   et tempestivum pueris concedere ludum  
143   ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,  
144   sed verae numerosque modosque ediscere vitae.  
145   quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:  
146   si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,  
147   narrares medicis: quod quanto plura parasti,  
148   tanto plura cupis, nulline faterier audes?  
149   si volnus tibi monstrata radice vel herba  
150   non fieret levius, fugeres radice vel herba  
151   proficiente nihil curarier: audieras, cui  
152   rem di donarent, illi decedere pravam  
153   stultitiam, et, cum sis nihilo sapientior ex quo  
154   plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?  
155   at si divitiae prudentem reddere possent,  
156   si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,  
157   viveret in terris te siquis avarior uno.  
158   si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est,  
159   quaedam, si credis consultis, mancipat usus:  
160   qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi,  
161   cum segetes occat tibi mox frumenta daturus,  
162   te dominum sentit. das nummos, accipis uvam,  
163   pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto  
164   paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis  
165   aut etiam supra nummorum milibus emptum.  
166   quid refert, vivas numerato nuper an olim,  
167   emptor Aricini quoniam Veientis et arvi  
168   emptum cenat holus, quamvis aliter putat? emptis  
169   sub noctem gelidam lignis calefactat aenum;  
170   sed vocat usque suum, qua populus adsita certis  
171   limitibus vicina refugit iurgia: tamquam  
172   sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae  
173   nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema  
174   permutet dominos et cedat in altera iura.  
175   sic quia perpetuus nulli datur usus et heres  
176   heredem alterius velut unda supervenit undam,  
177   quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris  
178   saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus  
179   grandia cum parvis, non exorabilis auro?  
180   gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,  
181   argentum, vestis Gaetulo murice tinctas  
182   sunt qui non habeant, est qui non curat habere.  
183   cur alter fratrum cessare et ludere et ungui  
184   praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter  
185   dives et inportunus ad umbram lucis ab ortu  
186   silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,  
187   scit Genius, natale comes qui temperat astrum,  
188   naturae deus humanae mortalis, in unum.  
189   quodque caput voltu mutabilis, albus et ater.  
190   utar et ex modico, quantum res poscet, acervo  
191   tollam nec metuam, quid de me iudicet heres,  
192   quod non plura datis invenerit; et tamen idem  
193   scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti  
194   discrepet et quantum discordet parcus avaro.  
195   distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum  
196   invitus facias neque plura parare labores  
197   ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,  
198   exiguo gratoque fruaris tempore raptim.  
199   pauperies inmunda domus procul absit: ego utrum  
200   nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.  
201   non agimur tumidis velis aquilone secundo,  
202   non tamen adversis aetatem ducimus austris,  
203   viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re  
204   extremi primorum, extremis usque priores.  
205   non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto  
206   cum vitio fugere? caret tibi pectus inani  
207   ambitione? caret mortis formidine et ira?  
208   somnia, terrores magicos, miracula, sagas,  
209   nocturnos lemures portentaque Thessala rides?  
210   natalis grate numeras? ignoscis amicis?  
211   lenior et melior fis accedente senecta?  
212   quid te exempta iuvat spinis de pluribus una?  
213   vivere si recte nescis, decede peritis.  
214   lusisti satis, edisti satis atque bibisti:  
215   tempus abire tibi est, ne potum largius aequo  
216   rideat et pulset lasciva decentius aetas.  

a. p. i · versus heroi · humano capiti cervicem pictor equinam...


1   Humano capiti cervicem pictor equinam  
2   iungere si velit et varias inducere plumas  
3   undique conlatis membris, ut turpiter atrum  
4   desinat in piscem mulier formosa superne,  
5   spectatum admissi risum teneatis, amici?  
6   credite, Pisones, isti tabulae fore librum  
7   persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae  
8   fingentur species, ut nec pes nec caput uni  
9   reddatur formae. pictoribus atque poetis  
10   quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.’  
11   scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim;  
12   sed non ut placidis coeant inmitia, non ut  
13   serpentes avibus geminentur, tigribus agni.  
14   inceptis gravibus plerumque et magna professis  
15   purpureus, late qui splendeat, unus et alter  
16   adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae  
17   et properantis aquae per amoenos ambitus agros  
18   aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus;  
19   sed nunc non erat his locus. et fortasse cupressum  
20   scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes  
21   navibus, aere dato qui pingitur? amphora coepit  
22   institui: currente rota cur urceus exit?  
23   denique sit quodvis, simplex dumtaxat et unum.  
24   maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni,  
25   decipimur specie recti: brevis esse laboro,  
26   obscurus fio; sectantem levia nervi  
27   deficiunt animique; professus grandia turget;  
28   serpit humi tutus nimium timidusque procellae:  
29   qui variare cupit rem prodigialiter unam,  
30   delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum:  
31   in vitium ducit culpae fuga, si caret arte.  
32   Aemilium circa ludum faber imus et unguis  
33   exprimet et mollis imitabitur aere capillos,  
34   infelix operis summa, quia ponere totum  
35   nesciet: hunc ego me, si quid componere curem,  
36   non magis esse velim quam naso vivere pravo,  
37   spectandum nigris oculis nigroque capillo.  
38   sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam  
39   viribus et versate diu, quid ferre recusent,  
40   quid valeant umeri. cui lecta potenter erit res,  
41   nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.  
42   ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor,  
43   ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,  
44   pleraque differat et praesens in tempus omittat.  
45   [46] in verbis etiam tenuis cautusque serendis  
46   [45] hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.  
47   dixeris egregie, notum si callida verbum  
48   reddiderit iunctura novum. si forte necesse est  
49   indiciis monstrare recentibus abdita rerum et  
50   fingere cinctutis non exaudita Cethegis,  
51   continget dabiturque licentia sumpta pudenter,  
52   et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si  
53   Graeco fonte cadent parce detorta. quid autem  
54   Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum  
55   Vergilio Varioque? ego cur, adquirere pauca  
56   si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni  
57   sermonem patrium ditaverit et nova rerum  
58   nomina protulerit? licuit semperque licebit  
59   signatum praesente nota producere nomen.  
60   ut silvae foliis pronos mutantur in annos,  
61   prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas,  
62   et iuvenum ritu florent modo nata vigentque.  
63   debemur morti nos nostraque: sive receptus  
64   terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,  
65   regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis  
66   vicinas urbes alit et grave sentit aratrum,  
67   seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis  
68   doctus iter melius: mortalia facta peribunt,  
69   nedum sermonum stet honos et gratia vivax.  
70   multa renascentur quae iam cecidere cadentque  
71   quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,  
72   quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.  
73   res gestae regumque ducumque et tristia bella  
74   quo scribi possent numero, monstravit Homerus;  
75   versibus inpariter iunctis querimonia primum,  
76   post etiam inclusa est voti sententia compos;  
77   quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,  
78   grammatici certant et adhuc sub iudice lis est;  
79   Archilochum proprio rabies armavit iambo;  
80   hunc socci cepere pedem grandesque cothurni,  
81   alternis aptum sermonibus et popularis  
82   vincentem strepitus et natum rebus agendis;  
83   Musa dedit fidibus divos puerosque deorum  
84   et pugilem victorem et equum certamine primum  
85   et iuvenum curas et libera vina referre:  
86   descriptas servare vices operumque colores  
87   cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor?  
88   cur nescire pudens prave quam discere malo?  
89   versibus exponi tragicis res comica non volt;  
90   indignatur item privatis ac prope socco  
91   dignis carminibus narrari cena Thyestae:  
92   singula quaeque locum teneant sortita decentem.  
93   interdum tamen et vocem comoedia tollit  
94   iratusque Chremes tumido delitigat ore;  
95   et tragicus plerumque dolet sermone pedestri,  
96   Telephus et Peleus cum pauper et exsul uterque  
97   proicit ampullas et sesquipedalia verba,  
98   si curat cor spectantis tetigisse querella.  
99   non satis est pulchra esse poemata: dulcia sunto  
100   et quocumque volent animum auditoris agunto.  
101   ut ridentibus adrident, ita flentibus adflent  
102   humani voltus. si vis me flere, dolendum est  
103   primum ipsi tibi: tum tua me infortunia laedent,  
104   Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris,  
105   aut dormitabo aut ridebo. tristia maestum  
106   voltum verba decent, iratum plena minarum,  
107   ludentem lasciva, severum seria dictu.  
108   format enim natura prius nos intus ad omnem  
109   fortunarum habitum: iuvat aut inpellit ad iram  
110   aut ad humum maerore gravi deducit et angit:  
111   post effert animi motus interprete lingua.  
112   si dicentis erunt fortunis absona dicta,  
113   Romani tollent equites peditesque cachinnum.  
114   intererit multum, Davosne loquatur an heros,  
115   maturusne senex an adhuc florente iuventa  
116   fervidus, et matrona potens an sedula nutrix,  
117   mercatorne vagus cultorne virentis agelli,  
118   Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.  
119   aut famam sequere aut sibi convenientia finge  
120   scriptor. honoratum si forte reponis Achillem,  
121   inpiger, iracundus, inexorabilis, acer  
122   iura neget sibi nata, nihil non adroget armis.  
123   sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino,  
124   perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.  
125   siquid inexpertum scaenae conmittis et audes  
126   personam formare novam, servetur ad imum,  
127   qualis ab incepto processerit, et sibi constet.  
128   difficile est proprie communia dicere, tuque  
129   rectius Iliacum carmen deducis in actus  
130   quam si proferres ignota indictaque primus:  
131   publica materies privati iuris erit, si  
132   non circa vilem patulumque moraberis orbem  
133   nec verbo verbum curabis reddere fidus  
134   interpres nec desilies imitator in artum,  
135   unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex,  
136   nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim:  
137   ‘fortunam Priami cantabo et nobile bellum.’  
138   quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?  
139   parturient montes, nascetur ridiculus mus.  
140   quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:  
141   ‘dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae  
142   qui mores hominum multorum vidit et urbes.  
143   non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem  
144   cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,  
145   Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdim;  
146   nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri  
147   nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo:  
148   semper ad eventum festinat et in medias res  
149   non secus ac notas auditorem rapit et quae  
150   desperat tractata nitescere posse relinquit  
151   atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,  
152   primo ne medium, medio ne discrepet imum.  
153   tu, quid ego et populus mecum desideret, audi,  
154   si plausoris eges aulaea manentis et usque  
155   sessuri, donec cantor ‘vos plaudite’ dicat.  
156   aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,  
157   mobilibusque decor naturis dandus et annis.  
158   reddere qui voces iam scit puer et pede certo  
159   signat humum, gestit paribus conludere et iram  
160   colligit ac ponit temere et mutatur in horas.  
161   inberbis iuvenis, tandem custode remoto,  
162   gaudet equis canibusque et aprici gramine campi,  
163   cereus in vitium flecti, monitoribus asper,  
164   utilium tardus provisor, prodigus aeris,  
165   sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.  
166   conversis studiis aetas animusque virilis  
167   quaerit opes et amicitias, inservit honori,  
168   conmisisse cavet quod mox mutare laboret.  
169   multa senem circumveniunt incommoda, vel quod  
170   quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti,  
171   vel quod res omnis timide gelideque ministrat,  
172   dilator, spe longus, iners avidusque futuri,  
173   difficilis, querulus, laudator temporis acti  
174   se puero, castigator censorque minorum.  
175   multa ferunt anni venientes commoda secum,  
176   multa recedentes adimunt: ne forte seniles  
177   mandentur iuveni partes pueroque viriles:  
178   semper in adiunctis aevoque morabitur aptis.  
179   aut agitur res in scaenis aut acta refertur.  
180   segnius inritant animos demissa per aurem  
181   quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae  
182   ipse sibi tradit spectator: non tamen intus  
183   digna geri promes in scaenam multaque tolles  
184   ex oculis, quae mox narret facundia praesens:  
185   ne pueros coram populo Medea trucidet  
186   aut humana palam coquat exta nefarius Atreus  
187   aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.  
188   quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.  
189   neve minor neu sit quinto productior actu  
190   fabula quae posci volt et spectanda reponi.  
191   nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus  
192   inciderit, nec quarta loqui persona laboret.  
193   actoris partis chorus officiumque virile  
194   defendat, neu quid medios intercinat actus  
195   quod non proposito conducat et haereat apte.  
196   ille bonis faveatque et consilietur amice  
197   et regat iratos et amet pacare tumentis,  
198   ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem  
199   iustitiam legesque et apertis otia portis,  
200   ille tegat conmissa deosque precetur et oret,  
201   ut redeat miseris, abeat Fortuna superbis.  
202   tibia non ut nunc orichalco vincta tubaeque  
203   aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco  
204   adspirare et adesse choris erat utilis atque  
205   nondum spissa nimis complere sedilia flatu;  
206   quo sane populus numerabilis, utpote parvos,  
207   et frugi castusque verecundusque coibat.  
208   postquam coepit agros extendere victor et urbis  
209   latior amplecti murus vinoque diurno  
210   placari Genius festis inpune diebus,  
211   accessit numerisque modisque licentia maior.  
212   indoctus quid enim saperet liberque laborum  
213   rusticus urbano confusus, turpis honesto?  
214   sic priscae motumque et luxuriem addidit arti  
215   tibicen traxitque vagus per pulpita vestem;  
216   sic etiam fidibus voces crevere severis,  
217   et tulit eloquium insolitum facundia praeceps  
218   utiliumque sagax rerum et divina futuri  
219   sortilegis non discrepuit sententia Delphis.  
220   carmine qui tragico vilem certavit ob hircum,  
221   mox etiam agrestis satyros nudavit et asper  
222   incolumi gravitate iocum temptavit eo quod  
223   inlecebris erat et grata novitate morandus  
224   spectator functusque sacris et potus et exlex.  
225   verum ita risores, ita commendare dicacis  
226   conveniet satyros, ita vertere seria ludo,  
227   ne, quicumque deus, quicumque adhibebitur heros,  
228   regali conspectus in auro nuper et ostro,  
229   migret in obscuras humili sermone tabernas  
230   aut, dum vitat humum, nubis et inania captet.  
231   effutire levis indigna tragoedia versus,  
232   ut festis matrona moveri iussa diebus,  
233   intererit satyris paulum pudibunda protervis.  
234   non ego inornata et dominantia nomina solum  
235   verbaque, Pisones, satyrorum scriptor amabo  
236   nec sic enitar tragico differre colori,  
237   ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax  
238   Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,  
239   an custos famulusque dei Silenus alumni.  
240   ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis  
241   speret idem, sudet multum frustraque laboret  
242   ausus idem: tantum series iuncturaque pollet,  
243   tantum de medio sumptis accedit honoris.  
244   silvis deducti caveant me iudice Fauni,  
245   ne velut innati triviis ac paene forenses  
246   aut nimium teneris iuvenentur versibus umquam  
247   aut inmunda crepent ignominiosaque dicta.  
248   offenduntur enim, quibus est equus et pater et res,  
249   nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor,  
250   aequis accipiunt animis donantve corona.  
251   syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus,  
252   pes citus: unde etiam trimetris adcrescere iussit  
253   nomen iambeis, cum senos redderet ictus,  
254   primus ad extremum similis sibi: non ita pridem,  
255   tardior ut paulo graviorque veniret ad auris,  
256   spondeos stabilis in iura paterna recepit  
257   commodus et patiens, non ut de sede secunda  
258   cederet aut quarta socialiter. hic et in Acci  
259   nobilibus trimetris adparet rarus et Enni  
260   in scaenam missos cum magno pondere versus  
261   aut operae celeris nimium curaque carentis  
262   aut ignoratae premit artis crimine turpi.  
263   non quivis videt inmodulata poemata iudex  
264   et data Romanis venia est indigna poetis.  
265   idcircone vager scribamque licenter? an omnis  
266   visuros peccata putem mea, tutus et intra  
267   spem veniae cautus? vitavi denique culpam,  
268   non laudem merui. vos exemplaria Graeca  
269   nocturna versate manu, versate diurna.  
270   at vestri proavi Plautinos et numeros et  
271   laudavere sales, nimium patienter utrumque,  
272   ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos  
273   scimus inurbanum lepido seponere dicto  
274   legitimumque sonum digitis callemus et aure.  
275   ignotum tragicae genus invenisse Camenae  
276   dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis,  
277   quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.  
278   post hunc personae pallaeque repertor honestae  
279   Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis  
280   et docuit magnumque loqui nitique cothurno.  
281   successit vetus his comoedia, non sine multa  
282   laude; sed in vitium libertas excidit et vim  
283   dignam lege regi: lex est accepta chorusque  
284   turpiter obticuit sublato iure nocendi.  
285   nil intemptatum nostri liquere poetae  
286   nec minimum meruere decus vestigia Graeca  
287   ausi deserere et celebrare domestica facta  
288   vel qui praetextas vel qui docuere togatas.  
289   nec virtute foret clarisve potentius armis  
290   quam lingua Latium, si non offenderet unum  
291   quemque poetarum limae labor et mora. vos, o  
292   Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non  
293   multa dies et multa litura coercuit atque  
294   praesectum deciens non castigavit ad unguem.  
295   ingenium misera quia fortunatius arte  
296   credit et excludit sanos Helicone poetas  
297   Democritus, bona pars non unguis ponere curat,  
298   non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.  
299   nanciscetur enim pretium nomenque poetae,  
300   si tribus Anticyris caput insanabile numquam  
301   tonsori Licino conmiserit. o ego laevus,  
302   qui purgor bilem sub verni temporis horam.  
303   non alius faceret meliora poemata; verum  
304   nil tanti est. ergo fungar vice cotis, acutum  
305   reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi;  
306   munus et officium, nil scribens ipse, docebo,  
307   unde parentur opes, quid alat formetque poetam,  
308   quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.  
309   scribendi recte sapere est et principium et fons.  
310   rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae  
311   verbaque provisam rem non invita sequentur.  
312   qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis,  
313   quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,  
314   quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae  
315   partes in bellum missi ducis, ille profecto  
316   reddere personae scit convenientia cuique.  
317   respicere exemplar vitae morumque iubebo  
318   doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces.  
319   interdum speciosa locis morataque recte  
320   fabula nullius veneris, sine pondere et arte,  
321   valdius oblectat populum meliusque moratur  
322   quam versus inopes rerum nugaeque canorae.  
323   Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo  
324   Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.  
325   Romani pueri longis rationibus assem  
326   discunt in partis centum diducere. ‘dicat  
327   filius Albini: si de quincunce remota est  
328   uncia, quid superat? poteras dixisse’. ‘triens’. ‘eu,  
329   rem poteris servare tuam. redit uncia, quid fit?  
330   ‘semis.’ an, haec animos aerugo et cura peculi  
331   cum semel imbuerit, speremus carmina fingi  
332   posse linenda cedro et levi servanda cupresso?  
333   aut prodesse volunt aut delectare poetae  
334   aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.  
335   quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta  
336   percipiant animi dociles teneantque fideles:  
337   omne supervacuum pleno de pectore manat.  
338   ficta voluptatis causa sint proxima veris:  
339   ne quodcumque volet poscat sibi fabula credi  
340   neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.  
341   centuriae seniorum agitant expertia frugis,  
342   celsi praetereunt austera poemata Ramnes:  
343   omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci  
344   lectorem delectando pariterque monendo.  
345   hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit  
346   et longum noto scriptori prorogat aevum.  
347   sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:  
348   nam neque chorda sonum reddit quem volt manus et mens,  
349   poscentique gravem persaepe remittit acutum,  
350   nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.  
351   verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis  
352   offendar maculis, quas aut incuria fudit  
353   aut humana parum cavit natura. quid ergo est?  
354   ut scriptor si peccat idem librarius usque,  
355   quamvis est monitus, venia caret, et citharoedus  
356   ridetur, chorda qui semper oberrat eadem,  
357   sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,  
358   quem bis terve bonum cum risu miror; et idem  
359   indignor, quandoque bonus dormitat Homerus;  
360   verum operi longo fas est obrepere somnum.  
361   ut pictura poesis: erit quae, si propius stes,  
362   te capiat magis, et quaedam, si longius abstes;  
363   haec amat obscurum, volet haec sub luce videri,  
364   iudicis argutum quae non formidat acumen;  
365   haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.  
366   o maior iuvenum, quamvis et voce paterna  
367   fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum  
368   tolle memor, certis medium et tolerabile rebus  
369   recte concedi: consultus iuris et actor  
370   causarum mediocris abest virtute diserti  
371   Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,  
372   sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis  
373   non homines, non di, non concessere columnae.  
374   ut gratas inter mensas symphonia discors  
375   et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver  
376   offendunt, poterat duci quia cena sine istis:  
377   sic animis natum inventumque poema iuvandis,  
378   si paulum summo decessit, vergit ad imum.  
379   ludere qui nescit, campestribus abstinet armis  
380   indoctusque pilae discive trochive quiescit,  
381   ne spissae risum tollant inpune coronae:  
382   qui nescit versus, tamen audet fingere. quidni?  
383   liber et ingenuus, praesertim census equestrem  
384   summam nummorum vitioque remotus ab omni.  
385   tu nihil invita dices faciesve Minerva:  
386   id tibi iudicium est, ea mens. siquid tamen olim  
387   scripseris, in Maeci descendat iudicis auris  
388   et patris et nostras nonumque prematur in annum  
389   membranis intus positis: delere licebit,  
390   quod non edideris, nescit vox missa reverti.  
391   silvestris homines sacer interpresque deorum  
392   caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,  
393   dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones;  
394   dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,  
395   saxa movere sono testudinis et prece blanda  
396   ducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam,  
397   publica privatis secernere, sacra profanis,  
398   concubitu prohibere vago, dare iura maritis,  
399   oppida moliri, leges incidere ligno.  
400   sic honor et nomen divinis vatibus atque  
401   carminibus venit. post hos insignis Homerus  
402   Tyrtaeusque mares animos in Martia bella  
403   versibus exacuit; dictae per carmina sortes  
404   et vitae monstrata via est et gratia regum  
405   Pieriis temptata modis ludusque repertus  
406   et longorum operum finis: ne forte pudori  
407   sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.  
408   natura fieret laudabile carmen an arte,  
409   quaesitum est: ego nec studium sine divite vena  
410   nec rude quid prosit video ingenium: alterius sic  
411   altera poscit opem res et coniurat amice.  
412   qui studet optatam cursu contingere metam,  
413   multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,  
414   abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat  
415   tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.  
416   nunc satis est dixisse ‘ego mira poemata pango;  
417   occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est  
418   et quod non didici sane nescire fateri’.  
419   ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,  
420   adsentatores iubet ad lucrum ire poeta  
421   dives agris, dives positis in fenore nummis.  
422   si vero est, unctum qui recte ponere possit  
423   et spondere levi pro paupere et eripere artis  
424   litibus inplicitum, mirabor, si sciet inter–  
425   noscere mendacem verumque beatus amicum.  
426   tu seu donaris seu quid donare voles cui,  
427   nolito ad versus tibi factos ducere plenum  
428   laetitiae; clamabit enim ‘pulchre, bene, recte’,  
429   pallescet, super his etiam stillabit amicis  
430   ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.  
431   ut, qui conducti plorant in funere, dicunt  
432   et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic  
433   derisor vero plus laudatore movetur.  
434   reges dicuntur multis urgere culillis  
435   et torquere mero, quem perspexisse laborent  
436   an sit amicitia dignus; si carmina condes,  
437   numquam te fallent animi sub vulpe latentes.  
438   Quintilio siquid recitares, ‘corrige sodes  
439   hoc’ aiebat ‘et hoc’. mulius te posse negares  
440   bis terque expertum frustra: delere iubebat  
441   et male tornatos incudi reddere versus.  
442   si defendere delictum quam vertere malles,  
443   nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,  
444   quin sine rivali teque et tua solus amares.  
445   vir bonus et prudens versus reprehendet inertis,  
446   culpabit duros, incomptis adlinet atrum  
447   transverso calamo signum, ambitiosa recidet  
448   ornamenta, parum claris lucem dare coget,  
449   arguet ambigue dictum, mutanda notabit:  
450   fiet Aristarchus; non dicet ‘cur ego amicum  
451   offendam in nugis?’ hae nugae seria ducent  
452   in mala derisum semel exceptumque sinistre.  
453   ut mala quem scabies aut morbus regius urget  
454   aut fanaticus error et iracunda Diana,  
455   vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam  
456   qui sapiunt, agitant pueri incautique sequuntur.  
457   hic, dum sublimis versus ructatur et errat,  
458   si veluti merulis intentus decidit auceps  
459   in puteum foveamve, licet ‘succurrite’ longum  
460   clamet, ‘io cives’, non sit qui tollere curet.  
461   si curet quis opem ferre et demittere funem,  
462   ‘qui scis, an prudens huc se deiecerit atque  
463   servari nolit?’ dicam Siculique poetae  
464   narrabo interitum. ‘deus inmortalis haberi  
465   dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam  
466   insiluit. sit ius liceatque perire poetis:  
467   invitum qui servat, idem facit occidenti.  
468   nec semel hoc fecit nec, si retractus erit, iam  
469   fiet homo et ponet famosae mortis amorem.  
470   nec satis adparet, cur versus factitet, utrum  
471   minxerit in patrios cineres an triste bidental  
472   moverit incestus: certe furit ac velut ursus,  
473   obiectos caveae valuit si frangere clatros,  
474   indoctum doctumque fugat recitator acerbus;  
475   quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,  
476   non missura cutem nisi plena cruoris hirudo’.  

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII