Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

versus alcaicus hendecasyllabus


ŨŪ¦UŪ¦Ũ||ŪUU|ŪUŨ, 634 IN 37 OPERIS

Dimeter iambicus acatalectus (penthemimeres iambica), sequens dactylus, sequens dactylus vel amphimacrus. Versus est nomen ab Alcaeo adeptus

1) Horatius pro primo iambo saepe spondeum ponit, interdum in primo et secundo Carminum liberis, saepe tertio, semper quarto.

2) Apud Graecos diaeresis post quintam syllabam saepe omissa est:

apud Horatium in sex locis solum:

illi de¦¦promere exceptio non sit si de praepositio esse iudicatur.

3) Et, ex syllabam quae ante diaeresem sunt per elisionem interdum formant:

4) Elisio sub diaerese spectatur, quae idem vocalis brevis subiecta sit:

6) Si finalis versus syllaba vocalis vel diphtongos est, Horatius sequentem versum incipere consonante praeponit, finali vocale brevi praecipue.

carm. i ix · alcaicum · vides ut alta stet nive candidum...


1   Vides ut alta stet nive candidum  
2   Soracte, nec iam sustineant onus  
5   dissolve frigus, ligna super foco  
6   large reponens, atque benignius  
9   permitte divis cetera, qui simul  
10   stravere ventos aequore fervido  
13   quid sit futurum cras fuge quaerere, et  
14   quem Fors dierum cumque dabit lucro  
17   donec virenti canities abest  
18   morosa. nunc et campus, et areae,  
21   nunc et latentis proditor intumo  
22   gratus puellae risus ab angulo,  

carm. i xvi · alcaicum · o matre pulcra filia pulcrior...


1   O matre pulcra filia pulcrior,  
2   quem criminosis cumque voles modum  
5   non Dindymene, non adytis quatit  
6   mentem sacerdotum incola Pythius,  
9   tristes ut irae, quas neque Noricus  
10   deterret ensis nec mare naufragum  
13   fertur Prometheus addere principi  
14   limo coactus particulam undique  
17   irae Thyesten exitio gravi  
18   stravere et altis urbibus ultimae  
21   hostile aratrum exercitus insolens.  
22   conpesce mentem: me quoque pectoris  
25   misit furentem: nunc ego mitibus  
26   mutare quaero tristia, dum mihi  

carm. i xvii · alcaicum · velox amoenum saepe lucretilem...


1   Velox amoenum saepe Lucretilem  
2   mutat Lycaeo Faunus et igneam  
5   inpune tutum per nemus arbutos  
6   quaerunt latentis et thyma deviae  
9   nec Martialis haediliae lupos,  
10   utcumque dulci, Tyndari, fistula  
13   di me tuentur, dis pietas mea  
14   et musa cordi est. hic tibi copia  
17   hic in reducta valle caniculae  
18   vitabis aestus et fide Teia  
21   hic innocentis pocula Lesbii  
22   duces sub umbra, nec Semeleius  
25   suspecta Cyrum, ne male dispari  
26   incontinentis iniciat manus  

carm. i xxvi · alcaicum · musis amicus tristitiam et metus...


1   Musis amicus, tristitiam et metus  
2   tradam protervis in mare Creticum  
5   quid Tiridaten terreat, unice  
6   securus. o quae fontibus integris  
9   Pimplea dulcis! nil sine te mei  
10   prosunt honores. hunc fidibus novis,  

carm. i xxvii · alcaicum · natis in usum laetitiae scyphis...


1   Natis in usum laetitiae scyphis  
2   pugnare Thracum est: tollite barbarum  
5   vino et lucernis Medus acinaces  
6   immane quantum discrepat: inpium  
9   voltis severi me quoque sumere  
10   partem Falerni? dicat Opuntiae  
13   cessat voluntas? non alia bibam  
14   mercede. quae te cumque domat Venus,  
17   amore peccas. quidquid habes, age  
18   depone tutis auribus. a miser,  
21   quae saga, quis te solvere Thessalis  
22   magus venenis, quis poterit deus?  

carm. i xxix · alcaicum · icci, beatis nunc arabum invides...


1   Icci, beatis nunc Arabum invides  
2   gazis et acrem militiam paras  
5   nectis catenas? quae tibi virginum  
6   sponso necato barbara serviet,  
9   doctus sagittas tendere Sericas  
10   arcu paterno? quis neget arduis  
13   cum tu coemptos undique nobilis  
14   libros Panaeti Socraticam et domum  

carm. i xxxi · alcaicum · quid dedicatum poscit apollinem...


1   Quid dedicatum poscit Apollinem  
2   vates? quid orat de patera novum  
5   non aestuosae grata Calabriae  
6   armenta, non aurum aut ebur Indicum,  
9   premant Calenam falce quibus dedit  
10   fortuna vitem, dives ut aureis  
13   dis carus ipsis, quippe ter et quater  
14   anno revisens aequor Atlanticum  
17   frui paratis et valido mihi,  
18   Latoe, dones et precor integra  

carm. i xxxiv · alcaicum · parcus deorum cultor et infrequens...


1   Parcus deorum cultor et infrequens,  
2   insanientis dum sapientiae  
5   cogor relictos. namque Diespiter  
6   igni corusco nubila dividens  
9   quo bruta tellus et vaga flumina,  
10   quo Styx et invisi horrida Taenari  
13   mutare et insignem attenuat deus  
14   obscura promens: hinc apicem rapax  

carm. i xxxv · alcaicum · o diva, gratum quae regis antium...


1   O diva, gratum quae regis Antium,  
2   praesens vel imo tollere de gradu  
5   te pauper ambit sollicita prece  
6   ruris colonus, te dominam aequoris  
9   te Dacus asper, te profugi Scythae  
10   urbesque gentesque et Latium ferox  
13   iniurioso ne pede proruas  
14   stantem columnam neu populus frequens  
17   te semper anteit saeva Necessitas,  
18   clavos trabalis et cuneos manu  
21   te Spes et albo rara Fides colit  
22   velata panno nec comitem abnegat,  
25   at volgus infidum et meretrix retro  
26   periura cedit, diffugiunt cadis  
29   serves iturum Caesarem in ultimos  
30   orbis Britannos et iuvenum recens  
33   heu heu, cicatricum et sceleris pudet  
34   fratrumque. quid nos dura refugimus  
37   metu deorum continuit? quibus  
38   pepercit aris? o utinam nova  

carm. i xxxvii · alcaicum · nunc est bibendum, nunc pede libero...


1   Nunc est bibendum, nunc pede libero  
2   pulsanda tellus, nunc Saliaribus  
5   antehac nefas depromere Caecubum  
6   cellis avitis, dum Capitolio  
9   contaminato cum grege turpium  
10   morbo virorum, quidlibet inpotens  
13   vix una sospes navis ab ignibus  
14   mentemque lymphatam Mareotico  
17   remis adurgens, accipiter velut  
18   mollis columbas aut leporem citus  
21   fatale monstrum: quae generosius  
22   perire quaerens nec muliebriter  
25   ausa et iacentem visere regiam  
26   voltu sereno, fortis et asperas  
29   deliberata morte ferocior:  
30   saevis Liburnis scilicet invidens  

carm. ii i · alcaicum · motum ex metello consule civicum...


1   Motum ex Metello consule civicum  
2   bellique causas et vitia et modos  
5   nondum expiatis uncta cruoribus,  
6   periculosae plenum opus aleae,  
9   paulum severae musa tragoediae  
10   desit theatris: mox ubi publicas  
13   insigne maestis praesidium reis  
14   et consulenti, Pollio, curiae,  
17   iam nunc minaci murmure cornuum  
18   perstringis auris, iam litui strepunt,  
21   audire magnos iam videor duces  
22   non indecoro pulvere sordidos  
25   Iuno et deorum quisquis amicior  
26   Afris inulta cesserat inpotens  
29   quis non Latino sanguine pinguior  
30   campus sepulcris inpia proelia  
33   qui gurges aut quae flumina lugubris  
34   ignara belli? quod mare Dauniae  
37   sed ne relictis, Musa, procax iocis  
38   Ceae retractes munera neniae;  

carm. ii iii · alcaicum · aequam memento rebus in arduis...


1   Aequam memento rebus in arduis  
2   servare mentem, non secus in bonis  
5   seu maestus omni tempore vixeris,  
6   seu te in remoto gramine per dies  
9   quo pinus ingens albaque populus  
10   umbram hospitalem consociare amant  
13   huc vina et unguenta et nimium brevis  
14   flores amoenae ferre iube rosae,  
17   cedes coemptis saltibus et domo  
18   villaque flavos quam Tiberis lavit,  
21   divesne prisco natus ab Inacho  
22   nil interest an pauper et infima  
25   omnes eodem cogimur, omnium  
26   versatur urna serius ocius  

carm. ii v · alcaicum · nondum subacta ferre iugum valet...


1   Nondum subacta ferre iugum valet  
2   cervice, nondum munia conparis  
5   circa virentis est animus tuae  
6   campos iuvencae, nunc fluviis gravem  
9   praegestientis. tolle cupidinem  
10   inmitis uvae: iam tibi lividos  
13   iam te sequetur: currit enim ferox  
14   aetas et illi quos tibi dempserit  
17   dilecta, quantum non Pholoe fugax,  
18   non Chloris albo sic umero nitens  
21   quem si puellarum insereres choro,  
22   mire sagacis falleret hospites  

carm. ii vii · alcaicum · o saepe mecum tempus in ultimum...


1   O saepe mecum tempus in ultimum  
2   deducte Bruto militiae duce,  
5   Pompei, meorum prime sodalium,  
6   cum quo morantem saepe diem mero  
9   tecum Philippos et celerem fugam  
10   sensi relicta non bene parmula,  
13   sed me per hostis Mercurius celer  
14   denso paventem sustulit aere,  
17   ergo obligatam redde Iovi dapem  
18   longaque fessum militia latus  
21   oblivioso levia Massico  
22   ciboria exple, funde capacibus  
25   curatve myrto? quem Venus arbitrum  
26   dicet bibendi? non ego sanius  

carm. ii ix · alcaicum · non semper imbres nubibus hispidos...


1   Non semper imbres nubibus hispidos  
2   manant in agros aut mare Caspium  
5   amice Valgi, stat glacies iners  
6   mensis per omnis aut Aquilonibus  
9   tu semper urges flebilibus modis  
10   Mysten ademptum nec tibi vespero  
13   at non ter aevo functus amabilem  
14   ploravit omnis Antilochum senex  
17   flevere semper. desine mollium  
18   tandem querellarum et potius nova  
21   Medumque flumen gentibus additum  
22   victis minores volvere vertices  

carm. ii xi · alcaicum · quid bellicosus cantaber et scythes...


1   Quid bellicosus Cantaber et Scythes,  
2   Hirpine Quincti, cogitet Hadria  
5   poscentis aevi pauca. fugit retro  
6   levis iuventas et decor, arida  
9   non semper idem floribus est honor  
10   vernis neque uno luna rubens nitet  
13   cur non sub alta vel platano vel hac  
14   pinu iacentes sic temere et rosa  
17   potamus uncti? dissipat Euhius  
18   curas edacis. quis puer ocius  
21   quis devium scortum eliciet domo  
22   Lyden? eburna dic age cum lyra  

carm. ii xiii · alcaicum · ille et nefasto te posuit die...


1   Ille et nefasto te posuit die,  
2   quicumque primum, et sacrilega manu  
5   illum et parentis crediderim sui  
6   fregisse cervicem et penetralia  
9   et quidquid usquam concipitur nefas  
10   tractavit, agro qui statuit meo  
13   quid quisque vitet, numquam homini satis  
14   cautum est in horas. navita Bosphorum  
17   miles sagittas et celerem fugam  
18   Parthi, catenas Parthus et Italum  
21   quam paene furvae regna Proserpinae  
22   et iudicantem vidimus Aeacum  
25   Sappho puellis de popularibus,  
26   et te sonantem plenius aureo,  
29   utrumque sacro digna silentio  
30   mirantur umbrae dicere, sed magis  
33   quid mirum, ubi illis carminibus stupens  
34   demittit atras belua centiceps  
37   quin et Prometheus et Pelopis parens  
38   dulci laborem decipitur sono  

carm. ii xiv · alcaicum · eheu fugaces, postume, postume...


1   Eheu fugaces, Postume, Postume,  
2   labuntur anni nec pietas moram  
5   non si trecenis quotquot eunt dies,  
6   amice, places inlacrimabilem  
9   conpescit unda, scilicet omnibus,  
10   quicumque terrae munere vescimur,  
13   frustra cruento Marte carebimus  
14   fractisque rauci fluctibus Hadriae,  
17   visendus ater flumine languido  
18   Cocytos errans et Danai genus  
21   linquenda tellus et domus et placens  
22   uxor, neque harum quas colis arborum  
25   absumet heres Caecuba dignior  
26   servata centum clavibus et mero  

carm. ii xv · alcaicum · iam pauca aratro iugera regiae...


1   Iam pauca aratro iugera regiae  
2   moles relinquent, undique latius  
5   evincet ulmos. tum violaria et  
6   myrtus et omnis copia narium  
9   tum spissa ramis laurea fervidos  
10   excludet ictus. non ita Romuli  
13   privatus illis census erat brevis,  
14   commune magnum; nulla decempedis  
17   nec fortuitum spernere caespitem  
18   leges sinebant, oppida publico  

carm. ii xvii · alcaicum · cur me querelis exanimas tuis...


1   Cur me querelis exanimas tuis?  
2   nec dis amicum est nec mihi te prius  
5   a, te meae si partem animae rapit  
6   maturior vis, quid moror altera,  
9   ducet ruinam. non ego perfidum  
10   dixi sacramentum: ibimus, ibimus,  
13   me nec Chimaerae spiritus igneae  
14   nec si resurgat centimanus Gyges  
17   seu Libra seu me Scorpios adspicit  
18   formidolosus pars violentior  
21   utrumque nostrum incredibili modo  
22   consentit astrum: te Iovis inpio  
25   tardavit alas, cum populus frequens  
26   laetum theatris ter crepuit sonum:  
29   dextra levasset, Mercurialium  
30   custos virorum. reddere victimas  

carm. ii xix · alcaicum · bacchum in remotis carmina rupibus...


1   Bacchum in remotis carmina rupibus  
2   vidi docentem, credite posteri,  
5   euhoe, recenti mens trepidat metu  
6   plenoque Bacchi pectore turbidum  
9   fas pervicacis est mihi Thyiadas  
10   vinique fontem lactis et uberes  
13   fas et beatae coniugis additum  
14   stellis honorem tectaque Penthei  
17   tu flectis amnis, tu mare barbarum,  
18   tu separatis uvidus in iugis  
21   tu, cum parentis regna per arduum  
22   cohors gigantum scanderet inpia,  
25   quamquam choreis aptior et iocis  
26   ludoque dictus non sat idoneus  
29   te vidit insons Cerberus aureo  
30   cornu decorum leniter atterens  

carm. ii xx · alcaicum · non usitata nec tenui ferar...


1   Non usitata nec tenui ferar  
2   pinna biformis per liquidum aethera  
5   urbis relinquam. non ego, pauperum  
6   sanguis parentum, non ego, quem vocas,  
9   iam iam residunt cruribus asperae  
10   pelles, et album mutor in alitem,  
13   iam, Daedaleo notior Icaro,  
14   visam gementis litora Bosphori,  
17   me Colchus, et, qui dissimulat metum  
18   Marsae cohortis, Dacus, et ultimi  
21   absint inani funere neniae,  
22   luctusque turpes et querimoniae.  

carm. iii i · alcaicum · odi profanum volgus et arceo...


1   Odi profanum volgus et arceo.  
2   favete linguis: carmina non prius  
5   regum timendorum in proprios greges,  
6   reges in ipsos imperium est Iovis,  
9   est ut viro vir latius ordinet  
10   arbusta sulcis, hic generosior  
13   contendat, illi turba clientium  
14   sit maior: aequa lege Necessitas  
17   destrictus ensis cui super inpia  
18   cervice pendet, non Siculae dapes  
21   somnum reducent: somnus agrestium  
22   lenis virorum non humilis domos  
25   desiderantem quod satis est neque  
26   tumultuosum sollicitat mare  
29   non verberatae grandine vineae  
30   fundusque mendax, arbore nunc aquas  
33   contracta pisces aequora sentiunt  
34   iactis in altum molibus: huc frequens  
37   fastidiosus; sed Timor et Minae  
38   scandunt eodem quo dominus, neque  
41   quodsi dolentem nec Phrygius lapis  
42   nec purpurarum sidere clarior  
45   cur invidendis postibus et novo  
46   sublime ritu moliar atrium?  

carm. iii ii · alcaicum · angustam amice pauperiem pati...


1   Angustam amice pauperiem pati  
2   robustus acri militia puer  
5   vitamque sub divo et trepidis agat  
6   in rebus. illum ex moenibus hosticis  
9   suspiret, eheu, ne rudis agminum  
10   sponsus lacessat regius asperum  
13   dulce et decorum est pro patria mori:  
14   mors et fugacem persequitur virum  
17   virtus repulsae nescia sordidae  
18   intaminatis fulget honoribus  
21   virtus recludens inmeritis mori  
22   caelum negata temptat iter via  
25   est et fideli tuta silentio  
26   merces: vetabo, qui Cereris sacrum  
29   solvat phaselon: saepe Diespiter  
30   neglectus incesto addidit integrum;  

carm. iii iii · alcaicum · iustum et tenacem propositi virum...


1   Iustum et tenacem propositi virum  
2   non civium ardor prava iubentium,  
5   dux inquieti turbidus Hadriae,  
6   nec fulminantis magna manus Iovis:  
9   hac arte Pollux et vagus Hercules  
10   enisus arcis attigit igneas,  
13   hac te merentem, Bacche pater, tuae  
14   vexere tigres indocili iugum  
17   gratum elocuta consiliantibus  
18   Iunone divis: ‘Ilion, Ilion  
21   in pulverem, ex quo destituit deos  
22   mercede pacta Laomedon, mihi  
25   iam nec Lacaenae splendet adulterae  
26   famosus hospes nec Priami domus  
29   nostrisque ductum seditionibus  
30   bellum resedit: protinus et gravis  
33   Marti redonabo. illum ego lucidas  
34   inire sedes, discere nectaris  
37   dum longus inter saeviat Ilion  
38   Romamque pontus, qualibet exsules  
41   insultet armentum et catulos ferae  
42   celent inultae, stet Capitolium  
45   horrenda late nomen in ultimas  
46   extendat oras, qua medius liquor  
49   aurum inrepertum et sic melius situm,  
50   cum terra celat, spernere fortior  
53   quicumque mundo terminus obstitit,  
54   hunc tanget armis, visere gestiens,  
57   sed bellicosis fata Quiritibus  
58   hac lege dico, ne nimium pii  
61   Troiae renascens alite lugubri  
62   fortuna tristi clade iterabitur  
65   ter si resurgat murus aeneus  
66   auctore Phoebo, ter pereat meis  
69   non hoc iocosae conveniet lyrae.  
70   quo, Musa, tendis? desine pervicax  

carm. iii iv · alcaicum · descende caelo et dic age tibia...


1   Descende caelo et dic age tibia  
2   regina longum Calliope melos,  
5   auditis? an me ludit amabilis  
6   insania? audire et videor pios  
9   me fabulosae Volture in Apulo  
10   nutricis extra limina Pulliae  
13   texere, mirum quod foret omnibus,  
14   quicumque celsae nidum Aceruntiae  
17   ut tuto ab atris corpore viperis  
18   dormirem et ursis, ut premerer sacra  
21   vester, Camenae, vester in arduos  
22   tollor Sabinos, seu mihi frigidum  
25   vestris amicum fontibus et choris  
26   non me Philippis versa acies retro,  
29   utcumque mecum vos eritis, libens  
30   insanientem navita Bosphorum  
33   visam Britannos hospitibus feros  
34   et laetum equino sanguine Concanum,  
37   vos Caesarem altum, militia simul  
38   fessas cohortes abdidit oppidis,  
41   vos lene consilium et datis et dato  
42   gaudetis, almae. scimus, ut inpios  
45   qui terram inertem, qui mare temperat  
46   ventosum et urbis regnaque tristia,  
49   magnum illa terrorem intulerat Iovi  
50   fidens iuventus horrida bracchiis  
53   sed quid Typhoeus et validus Mimas  
54   aut quid minaci Porphyrion statu,  
57   contra sonantem Palladis aegida  
58   possent ruentes? hinc avidus stetit  
61   qui rore puro Castaliae lavit  
62   crinis solutos, qui Lyciae tenet  
65   vis consili expers mole ruit sua,  
66   vim temperatam di quoque provehunt  
69   testis mearum centimanus Gyges  
70   sententiarum, notus et integrae  
73   iniecta monstris Terra dolet suis  
74   maeretque partus fulmine luridum  
77   incontinentis nec Tityi iecur  
78   reliquit ales, nequitiae additus  

carm. iii v · alcaicum · caelo tonantem credidimus iovem...


1   Caelo tonantem credidimus Iovem  
2   regnare: praesens divus habebitur  
5   milesne Crassi coniuge barbara  
6   turpis maritus vixit et hostium –  
9   sub rege Medo Marsus et Apulus,  
10   anciliorum et nominis et togae  
13   hoc caverat mens provida Reguli  
14   dissentientis condicionibus  
17   si non periret inmiserabilis  
18   captiva pubes: ‘signa ego Punicis  
21   derepta vidi, vidi ego civium  
22   retorta tergo bracchia libero  
25   auro repensus scilicet acrior  
26   miles redibit: flagitio additis  
29   nec vera virtus, cum semel excidit,  
30   curat reponi deterioribus;  
33   qui perfidis se credidit hostibus,  
34   et Marte Poenos proteret altero,  
37   hic unde vitam sumeret inscius,  
38   pacem duello miscuit: o pudor!  
41   fertur pudicae coniugis osculum  
42   parvosque natos ut capitis minor  
45   donec labantis consilio patres  
46   firmaret auctor numquam alias dato  
49   atqui sciebat, quae sibi barbarus  
50   tortor pararet: non aliter tamen  
53   quam si clientum longa negotia  
54   diiudicata lite relinqueret  

carm. iii vi · alcaicum · delicta maiorum inmeritus lues...


1   Delicta maiorum inmeritus lues,  
2   Romane, donec templa refeceris  
5   dis te minorem quod geris, imperas.  
6   hinc omne principium, huc refer exitum:  
9   iam bis Monaeses et Pacori manus  
10   inauspicatos contudit impetus  
13   paene occupatam seditionibus  
14   delevit urbem Dacus et Aethiops,  
17   fecunda culpae saecula nuptias  
18   primum inquinavere et genus et domos:  
21   motus doceri gaudet Ionicos  
22   matura virgo et fingitur artibus  
25   mox iuniores quaerit adulteros  
26   inter mariti vina neque eligit  
29   sed iussa coram non sine conscio  
30   surgit marito, seu vocat institor  
33   non his iuventus orta parentibus  
34   infecit aequor sanguine Punico  
37   sed rusticorum mascula militum  
38   proles, Sabellis docta ligonibus  
41   portare fustis, sol ubi montium  
42   mutaret umbras et iuga demeret  
45   damnosa quid non inminuit dies?  
46   aetas parentum peior avis tulit  

carm. iii xvii · alcaicum · aeli vetusto nobilis ab lamo ...


1   Aeli vetusto nobilis ab Lamo,  
2   quando et priores hinc Lamias ferunt  
5   auctore ab illo ducit originem,  
6   qui Formiarum moenia dicitur  
9   late tyrannus: cras foliis nemus  
10   multis et alga litus inutili  
13   annosa cornix: dum potes, aridum  
14   conpone lignum: cras genium mero  

carm. iii xxi · alcaicum · o nata mecum consule manlio...


1   O nata mecum consule Manlio,  
2   seu tu querellas sive geris iocos  
5   quocumque lectum nomine Massicum  
6   servas, moveri digna bono die  
9   non ille, quamquam Socraticis madet  
10   sermonibus, te neglegit horridus:  
13   tu lene tormentum ingenio admoves  
14   plerumque duro, tu sapientium  
17   tu spem reducis mentibus anxiis  
18   virisque et addis cornua pauperi  
21   te Liber et si laeta aderit Venus  
22   segnesque nodum solvere Gratiae  

carm. iii xxiii · alcaicum · caelo supinas si tuleris manus...


1   Caelo supinas si tuleris manus  
2   nascente Luna, rustica Phidyle,  
5   nec pestilentem sentiet Africum  
6   fecunda vitis nec sterilem seges  
9   nam quae nivali pascitur Algido  
10   devota quercus inter et ilices  
13   cervice tinguet; te nihil attinet  
14   temptare multa caede bidentium  
17   inmunis aram si tetigit manus,  
18   non sumptuosa blandior hostia,  

carm. iii xxvi · alcaicum · vixi puellis nuper idoneus...


1   Vixi puellis nuper idoneus,  
2   et militavi non sine gloria —  
5   laevum marinae qui Veneris latus  
6   custodit, — hic, hic ponite lucida  
9   o quae beatam diva tenes Cyprum, et  
10   Memphin, carentem Sithonia nive, —  

carm. iii xxix · alcaicum · tyrrhena regum progenies, tibi...


1   Tyrrhena regum progenies, tibi  
2   non ante verso lene merum cado  
5   iamdudum apud me est: eripe te morae,  
6   ne semper udum Tibur et Aefulae  
9   fastidiosam desere copiam et  
10   molem propinquam nubibus arduis:  
13   plerumque gratae divitibus vices  
14   mundaeque parvo sub lare pauperum  
17   iam clarus occultum Andromedae pater  
18   ostendit ignem, iam Procyon furit  
21   iam pastor umbras cum grege languido  
22   rivomque fessus quaerit et horridi  
25   tu civitatem quis deceat status  
26   curas et urbi sollicitus times,  
29   prudens futuri temporis exitum  
30   caliginosa nocte premit deus  
33   conponere aequos: cetera fluminis  
34   ritu feruntur, nunc medio alveo  
37   stirpisque raptas et pecus et domos  
38   volventis una, non sine montium  
41   inritat amnis. ille potens sui  
42   laetusque deget, cui licet in diem  
45   vel sole puro; non tamen inritum  
46   quodcumque retro est efficiet neque  
49   Fortuna saevo laeta negotio et  
50   ludum insolentem ludere pertinax  
53   laudo manentem: si celeris quatit  
54   pinnas, resigno quae dedit et mea  
57   non est meum, si mugiat Africis  
58   malus procellis, ad miseras preces  
61   addant avaro divitias mari:  
62   tunc me biremis praesidio scaphae  

carm. iv iv · alcaicum · qualem ministrum fulminis alitem...


1   Qualem ministrum fulminis alitem,  
2   cui rex deorum regnum in avis vagas  
5   olim iuventas et patrius vigor  
6   nido laborum propulit inscium  
9   venti paventem, mox in ovilia  
10   demisit hostem vividus impetus,  
13   qualemve laetis caprea pascuis  
14   intenta fulvae matris ab ubere  
17   videre Raetis bella sub Alpibus  
18   Drusum gerentem Vindelici; quibus  
21   dextras obarmet, quaerere distuli,  
22   nec scire fas est omnia; sed diu  
25   sensere, quid mens rite, quid indoles  
26   nutrita faustis sub penetralibus  
29   fortes creantur fortibus et bonis;  
30   est in iuvencis, est in equis patrum  
33   doctrina sed vim promovet insitam  
34   rectique cultus pectora roborant;  
37   quid debeas, o Roma, Neronibus,  
38   testis Metaurum flumen et Hasdrubal  
41   qui primus alma risit adorea,  
42   dirus per urbis Afer ut Italas  
45   post hoc secundis usque laboribus  
46   Romana pubes crevit et inpio  
49   dixitque tandem perfidus Hannibal:  
50   cervi, luporum praeda rapacium,  
53   gens, quae cremato fortis ab Ilio  
54   iactata Tuscis aequoribus sacra  
57   duris ut ilex tonsa bipennibus  
58   nigrae feraci frondis in Algido,  
61   non hydra secto corpore firmior  
62   vinci dolentem crevit in Herculem  
65   merses profundo, pulcrior evenit;  
66   luctere, multa proruet integrum  
69   Carthagini iam non ego nuntios  
70   mittam superbos: occidit, occidit  
73   nil Claudiae non perficient manus,  
74   quas et benigno numine Iuppiter  

carm. iv ix · alcaicum · ne forte credas interitura quae...


1   Ne forte credas interitura quae  
2   longe sonantem natus ad Aufidum  
5   non, si priores Maeonius tenet  
6   sedes Homerus, Pindaricae latent  
9   nec, siquid olim lusit Anacreon,  
10   delevit aetas; spirat adhuc amor  
13   non sola comptos arsit adulteri  
14   crinis et aurum vestibus inlitum  
17   primusve Teucer tela Cydonio  
18   direxit arcu, non semel Ilios  
21   dicenda Musis proelia, non ferox  
22   Hector vel acer Deiphobus gravis  
25   vixere fortes ante Agamemnona  
26   multi; sed omnes inlacrimabiles  
29   paulum sepultae distat inertiae  
30   celata virtus. non ego te meis  
33   inpune, Lolli, carpere lividas  
34   obliviones: est animus tibi  
37   vindex avarae fraudis et abstinens  
38   ducentis ad se cuncta pecuniae,  
41   iudex honestum praetulit utili,  
42   reiecit alto dona nocentium  
45   non possidentem multa vocaveris  
46   recte beatum; rectius occupat  
49   duramque callet pauperiem pati  
50   peiusque leto flagitium timet,  

carm. iv xiv · alcaicum · quae cura patrum quaeve quiritium...


1   Quae cura patrum quaeve Quiritium  
2   plenis honorum muneribus tuas,  
5   aeternet, o qua sol habitabilis  
6   inlustrat oras, maxime principum,  
9   quid Marte posses. milite nam tuo  
10   Drusus Genaunos, inplacidum genus,  
13   deiecit acer plus vice simplici,  
14   maior Neronum mox grave proelium  
17   spectandus in certamine Martio  
18   devota morti pectora liberae  
21   exercet Auster Pleiadum choro  
22   scindente nubis, inpiger hostium  
25   sic tauriformis volvitur Aufidus,  
26   qui regna Dauni praefluit Apuli,  
29   ut barbarorum Claudius agmina  
30   ferrata vasto diruit impetu  
33   te copias, te consilium et tuos  
34   praebente divos. nam tibi quo die  
37   Fortuna lustro prospera tertio  
38   belli secundos reddidit exitus  
41   te Cantaber non ante domabilis  
42   Medusque et Indus, te profugus Scythes  
45   te fontium qui celat origines  
46   Nilusque et Hister, te rapidus Tigris,  
49   te non paventis funera Galliae  
50   duraeque tellus audit Hiberiae,  

carm. iv xv · alcaicum · phoebus volentem proelia me loqui...


1   Phoebus volentem proelia me loqui  
2   victas et urbis increpuit lyra,  
5   fruges et agris rettulit uberes  
6   et signa nostro restituit Iovi  
9   Ianum Quirini clausit et ordinem  
10   rectum evaganti frena licentiae  
13   per quas Latinum nomen et Italae  
14   crevere vires famaque et imperi  
17   custode rerum Caesare non furor  
18   civilis aut vis exiget otium,  
21   non qui profundum Danuvium bibunt  
22   edicta rumpent Iulia, non Getae,  
25   nosque et profestis lucibus et sacris  
26   inter iocosi munera Liberi  
29   virtute functos more patrum duces  
30   Lydis remixto carmine tibiis  

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII