1 Nondum subacta ferre iugum valet
2 cervice, nondum munia conparis
5 circa virentis est animus tuae
6 campos iuvencae, nunc fluviis gravem
7 solantis aestum, nunc in udo
9 praegestientis. tolle cupidinem
10 inmitis uvae: iam tibi lividos
11 distinguet autumnus racemos
13 iam te sequetur: currit enim ferox
14 aetas et illi quos tibi dempserit
15 adponet annos; iam proterva
16 fronte petet Lalage maritum,
17 dilecta, quantum non Pholoe fugax,
18 non Chloris albo sic umero nitens
21 quem si puellarum insereres choro,
22 mire sagacis falleret hospites
Systema: alcaicum. Appellatur: Lalage. Nomenclatura: 16 Lalage; 17 Pholoe; 20 Cnidus; 20 Gyges
PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM
1. nondvm svbacta ferre ivgvm valet cervice. Hac ὠιδῆι allegoricos cum eo agit, qui inhabilem adhuc uiro puellam persequitur, quae lusus magis quam rerum ueneriarum cupida sit.
2. nondvm mvnia comparis aeqvare. Eleganter quasi de iugo ferendo loquitur, quod de coniugio intellegi uult.
6. nvnc flvviis gravem solantis aestvm. Elegantius dici non potest, quam hoc dicitur [fluuiis grauem solantis aestum], quod significat: refrigerantis.
7. [solantis aestvm. Solari aestum pro refrigerante gratissime dicitur.]
7. nvnc in vdo lvdere cvm vitvlis salicto praegestientis. Iucunde perseuerat in allegoria, [cum uitulis] dicendo, intellegi uolens: cum pueris.
9. tolle cvpidinem inmitis vvae. Transit in aliam allegoriam, inmaturae uuae conparans uiridem adhuc puellae uirginitatem.
11. distingvet avtvmnvs racemos. Hoc est: nigrore maturitatis uariabit. Videmus enim in racemis, cum primo nigrescere incipiunt, non omnes simul acinos colorari.
13. cvrrit enim ferox // aetas et illi qvos tibi d. // adponet annos. Mira conceptio in eo, quod est [illi annos adponet], [quos tibi dempserit], sed [annos] hic pro uiribus ac flore[m] aetatis accipe. Sic enim se habet sensus: Quantum tibi uergente iam iuuentate uirium decesserit, tantum illi nunc cum maxime florescenti accedet.
17. dilecta qvantvm non foloe fvgax non chloris. [Dilecta] generaliter accipe: a quocumque, qui eam uiderit, dilecta; et hoc utique propter pulchritudinem, quam in ea praedicat praeferendo Chloridi et Foloae, quas aeque pulcherrimas fuisse intellegendum.
17. non foloe fvgax: quae uiros fugeret.
18. albo sic vmero nitens, pro candido.
20. cnidivsve gvges qvem si pvellarvm. De huius pueri pulchritudine etiam Ouidius locutus est.
22. mire sagacis falleret h. d. o. s. c. a. v. Suauiter hic [hospites] pro ignotis dicit, hoc est, qui ipsum puerum non nossent; sic enim falli possint obscuro sexus discrimine et ambiguo uultu. [Sagacis]: quamuis sagacis accipe.
23. discrimen[e] obscvrvm, solvtis // crinibvs ambigvoqve vvltv. [Obscurum discrimen] sexus scilicet obscurabatur autem per crines solutos.
ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM
METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS IAMBICVS VT SVPRA, QVARTVS PINDARICVS.
1. nondum subacta ferre iugum ualet. Incertum est, quem adloquatur hac ode, utrum amicorum aliquem an semet ipsum; agit tamen, ut reuocet intemperatam mentem a cupiditate et desiderio uirginis inmaturae. Quam comparat per allegoriam iuuencae, et a translatione incipit dicendo iugum eam coniunctionis ferre non posse nec tauri tolerare pondus, ut designatione pecudis inhabilem monstraret uiro, significans ita eam nullo adhuc aetatis calore sollicitari, ut soli esset ludo dedita.
2. munia. Obsequia lege debita, quod uult intellegi de [non] inplendo uxoris officio.
3. aequare. Pari affectu ferre, ut (Verg. Aen. VI 474): Aequatque Sicheus amorem.
5. circa uirentes. Idest circa ludos tantum; non adhuc nubilem sapit conpensare aetatem. Ordo est: nunc est animus tuae iuuencae solantis grauem aestum fluuiis circa uirentes campos; nunc est animus tuae iuuencae ludere cum uitulis in udo salicto.
7. solantis. Recreantis, ut (Verg. Aen. VII 495): Ripaque aestus uiridante leuaret. vdo. Aquoso et apto salicibus.
8. ludere cum u. Vitulos pro pueris posuit.
9. pr<a>egestientis. Praepropere festinantis.
10. immitis uuae. Inmaturae. lividos r. Maturos.
11. distinguet autumnus. Per autumni tempus et uindemiae ad colligendum aptae translationem maturitatem expectandum demonstrat aetatis.
13. iam te sequetur. Idest non est longum expectare aptam puellae aetatem et ad consentiendum faciliorem. cvrrit enim ferox. Adolescentia autem prona et labilis est in multis, idcirco ferox dixit, aut quae ferre ualeat uirum.
15. apponet annos. Annos pro uiribus et aetatis flore dixit, tamquam illi per senium minuerentur, illi augerentur.
17. delecta. Amabilis omnibus.
17. non pholoe fugax n. c. Pholoes et Chloris nomina pro exemplo posuit, quae dum ante uiros uitassent, postea obscenarum uitam elegere mulierum.
18. albo. Candido.
19. pura luna. Habens in sereno integrum lumen, ut Vergilius (Aen. VII 9): Splendet tremulo sub lumine pontus.
20. gnidiusue giges. Nomen pueri pulchri de Gnido insula Veneri dicata, ut et ipse superius (carm. I 30, 1): O Venus regina Gnidi Paphique. Huius pueri et<iam Ouidius> formam laudat in carmine suo.
22. sagaces. Sollicite inquirentes. hospites. Aduenientes, qui sexum ex familiaritate non nossent.
24. ambiguo. Dubio.
Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe
GAI M. SEVER MMDCCLX MMDCCLXVII