Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epistulae i iii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Iuli Flore, quibus terrarum militet oris

claudius Augusti privignus, scire laboro.

Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus,

an freta vicinas inter currentia turris,

5 an pingues Asiae campi collesque morantur?

quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo.

quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?

bella quis et paces longum diffundit in aevum?

quid Titius, Romana brevi venturus in ora,

10 Pindarici fontis qui non expalluit haustus,

fastidire lacus et rivos ausus apertos?

ut valet? ut meminit nostri? fidibusne Latinis

Thebanos aptare modos studet auspice Musa,

an tragica desaevit et ampullatur in arte?

15 quid mihi Celsus agit? monitus multumque monendus –

privatas ut quaerat opes, et tangere vitet

scripta Palatinus quaecumque recepit Apollo,

ne, si forte suas repetitum venerit olim

grex avium plumas, moveat cornicula risum

20 furtivis nudata coloribus. ipse quid audes?

quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvum

ingenium, non incultum est et turpiter hirtum –

seu linguam causis acuis, seu civica iura

respondere paras, seu condis amabile carmen

25 prima feres hederae victricis praemia. quodsi

frigida curarum fomenta relinquere posses,

quo te caelestis sapientia duceret ires.

hoc opus, hoc studium parvi properemus et ampli,

si patriae volumus, si nobis vivere cari.

30 debes hoc etiam rescribere sit tibi curae

quantae conveniat Munatius. an male sarta

gratia nequiquam coit et rescinditur, ac vos

seu calidus sanguis, seu rerum inscitia vexat

indomita cervice feros? ubicumque locorum

35 vivitis, indigni fraternum rumpere foedus –

pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca.


Composuit: 734 A.U.C. (20 ÂŃ). Systema: versus heroi. Appellatur: Iulius Florus. Nomenclatura: 1 Iulius Florus; 2 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 2 Nero; 2 Nero; 3 Thraca, Thrace, Thracia; 4 Abydus Et Sestos; 5 Asia; 9 Romanus; 9 Titius; 10 Pindaricus; 12 Latinus; 13 Musae; 13 Thebanus; 15 Albinovanus Celsus; 17 Apollo; 31 Munatius



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[Ad Iulium hanc Florum scribit, qui saturam scripsit.]


1. ivli flore, qvibvs terrarvm militet oris. Hic Florus scriba fuit et saturarum scriptor, cuius sunt electae ex Ennio Lucilio Varrone saturae. E comitibus dom[a]esticis Claudii is fuit, cuius frater Drusus, qui subactis Germanis Germanicus dictus est. Ipse Tiberius doctus et doctos comites habuit.

3. conpede vinctvs, quia congelascit.

4. an freta vicinas inter cvrrentia tvrris. Presse pro ‘inter currentia turres Erus et Leandri’. Inter Seston et Abydon medium est Ellesponti fretum [uel ipsarum urbium turres].

6. qvid stvdiosa cohors opervm strvit? [Cohors] nunc amici. Nam et Lucilius eos, qui cum praesidibus ad salarium eunt, [merced][i] [meras legiones] ait.

9. qvid titivs, [ar] romana brevi ventvrvs in [h]ora? Titius poeta hic Pindarum Latino uoluit sermone uertere. Deridet autem hunc Horatius, quod ausus sit sacrum opus attaminare. Potest tamen et uere laudare. Nam Tiberi comes et doctissimus fuit et lyrica conscripsit.

10. havstvs. Num ‘haustu’?

13. thebanos aptare modos. Pindaricos. Ille enim Thebanus fuit.

15. qvid mihi celsvs agit? monitvs mvltvmqve. Cels[i]us hic fuit, quem monet, qui solebat libros in bibliothecam Apollinis receptos excerpere et alienos uersus pro suis recitare. Cui sub conuenienti[s] cornicis fabella dicit, ut aliena sibi non uindicet, ne, si unusquisque sua tollat, ille suum nihil inueniat.

26. frigida cvrarvm fomenta. Poeticam significat, qua relicta ipse sapientiae studuit.

29. si patriae volvmvs, si nobis vivere cari. // debes hoc. Apte ab ipsa laude philosophiae descendit ad inhibendam eius iracundiam aduersus amicum.

30. sit tibi cvrae. Deest ‘an’, ut sit sensus: an sit tibi curae Munatius.

32. gratia neqviqvam coit et rescindit(vr). [Nequiquam] pro ‘non’. Vt Vergilius: // Et summo clipei nequiquam umbone pependit, et // Nunc nequiquam fallis dea.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. Iulius Florus, ad quem haec scripta mittuntur, in cohorte fuit amicorum, idest inter comites Tiberii Neronis Claudii, qui ab Augusto imperium accepit, quia natus Liuia et ideo fuit adoptiuus Augusti; fuit autem amicus Horatii.

3. <vinctvs>. Quia tardior est meatu niue, stringendo per hiemem. Tardi enim fluere uidentur amnes cum redundant crustis.

4. Inter Seston et Abidon ut Lucanus (VI 55): Tot potuere manus adiungere Seston Abido. Turres dixit has urbes, quia in alto sunt positae hae ciuitates Hellesponti, aut certe pro urbibus turres dixit.

5. Hinc dictum ([Verg. georg.] I 103): Et ipsa suas mirantur Gargara messes.

6. <qvid stvdiosa cohors opervm strvit>. Laboriosa Drusi legio. Idest quid legio faciat, aut studiosam cohortem uocauit familiam Neronum, quae carmina facere diligebat. Nam erat Tiberius litterarum amicus.

8. <bella qvis et paces l. d. i. ae.>. Historiam dicit aut ipsius Augusti res gestas. <paces>. Noue dictum, cum grammatici negent plurali numero declinari.

9. <titivs>. Qui cito auctoritatem habebit inter summos carminis sui. Titius Septimius c<o>eperat lirica carmina [(cf. Porph.)] et tragoedias scribere temporibus Augusti, sed libri eius nulli extant. Huius insigne monumentum est infra Aricium (Ariciam?).

10. Hoc est: appetendo carmina Pindari et interpretando non est ausus contempnere. Idest qui non timuit Pindarici ingenii transferre carmina [(sim. Porph.).] Aliter: non expalluit Pindarici stili magnitudinem sequi, ausus fastidire ingenia uulgaria ac uilia.

11. Bell<e> ‘a<per>tos’ patentes facile[s] omnibus. Latos faciles aut patentee omnibus.

12. thebanos modos. Significat Titium lyricum scribere carmen, quia Thebanus fuit Pindarus, idest: adhuc interpretatur Pindarum aut tragoediam scribit?

14. Necesse est enim unicuique poetae aptos suo poemati ad tempus suscipere mores. <ampvllatvr>. Vt superius ([a. p.] 97): Proicit ampullas.

15. ‘Celsus’ hic poeta fuit, qui alienis dictis pro suis utebatur. Sensus autem: non contingat scripta Celsus ea, quae Caesar in auctoritatem recepit. ‘Palatinus’ autem hoc est in monte positus Palatino.

16. Vt propria scripta proferat, non aliena.

17. Caesar in bibliotheca statuam sibi posuerat habitu ac statu Apollinis. Monet eum ne scripta Palatina legat. Monet eum ne libros Sibillinos legat.

18. Fabula Aesopi, et est abusiue cornicula pro graculo. Alii dicunt corniculam sine plumis natam postea a singulis auibus plumas accepisse. Cornix quodam tempore considerans nigredinem suam de omnibus auibus plumas sibi adiunxit, sed cum c<o>episset uolare, unaqu<a>eque quod de suo recognouit sustulit: sic ilia remansit turpis.

19. <grex allivm>. Cohors poetarum metaphoricos dictum.

21. Idest quas lectiones modo sequeris, quid legis? Comparat autem apibus scriptorem bonorum carminum. Per hoc dulcia eius carmina significat.

26. frigida. Oratoriam dicit et iuris scientiam; quia non ualent ita amputare uitia quemadmodum philosophia, ideo frigida fomenta dixit. Aliter: frigida fomenta dixit haec studia litterarum, quia non ualent curas amputare sicut philosophia.

30. ‘Mire cetiam’, quasi aliae causae scribendae sint quam reconciliationis.

33. <inscitia>. Idest inperitia, quia expertes estis philosophiae.

36. <ivvenca>. Aut carmen pro uestro reditu scribetur aut immolabo pro uobis iuuencam. Nam lyrici iuuencam immolant, tragici hircum, poetae taurum.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII