Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iv iii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Quem tu, Melpomene, semel

nascentem placido lumine videris,

illum non labor Isthmius

clarabit pugilem, non equos inpiger

5 curru ducet Achaico

victorem, neque res bellica Deliis

ornatum foliis ducem,

quod regum tumidas contuderit minas,

ostendet Capitolio:

10 sed quae Tibur aquae fertile praefluunt

et spissae nemorum comae

fingent Aeolio carmine nobilem.

Romae, principis urbium,

dignatur suboles inter amabilis

15 vatum ponere me choros,

et iam dente minus mordeor invido.

o testudinis aureae

dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,

o mutis quoque piscibus

20 donatura cycni, si libeat, sonum,

totum muneris hoc tui est,

quod monstror digito praetereuntium

Romanae fidicen lyrae;

quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.


Composuit: 737 A.U.C. (17 ÂÑ) ?. Systema: asclepiadeum quartum. Appellatur: Melpomene. Nomenclatura: 1 Melpomene; 3 Isthmius; 5 Achaicus; 6 Delius; 9 Capitolium; 10 Tibur; 12 Aeolius; 13 Roma; 23 Romanus; 48 Pieris



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. qvem tv melpomene semel nascentem placido lvmine videris. Hac ὠιδῆι adfirmat studio poeticae deditum nulli posse alii rei uacare. Deinde deorum subiungit laudes.

5. cvrrv dvcet achaico, id est: quadrigali certamine.

6. deliis foliis, id est: laurea corona.

10. sed qvae tibvr aqvae fertile praeflvvnt. Proprie hoc ad secessum suum referens dicit Horatius. Tiburi enim fere otium suum conterebat, ibique carmina conscribebat.

12. aeolio carmine autem ita dictum accipe, ut si diceret ‘lyrico carmine’, quia quidam lyrici, ut Alcaeus, Aeolid[a]e magis dialecto usi sunt.

13. romae principis vrbivm // dignatvr svboles inter amabiles // vatvm ponere me choros. Subolem principis urbium Nerones uult intellegi, quos Augustus priuignos [alioqui ut suos] loco filiorum diligebat.

16. et iam dente minvs mordeor invido. Hoc intellegi uult de se, quod ait Sallustius: // Gloria inuidiam uicisti.

17. o testvdinis avreae // dvlcem qvae strepitvm pieri temperas: O Pieri, quae dulcem strepitum testudinis temperas.

23. romanae fidicen lyrae. Id est: lyricus poeta.

24. si placeo. ᾿Επιεικῶς [si placeo] intulit, et subaudiendum extrinsecus ‘tamen’, ut sit ‘si tamen placeo’.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[YMNVS IN PAE<A>NIS SPECIEM] METRVM PRIMO VERSV GLICONIVM, SECVNDVS ASCLEPIADEVS.


1. quem tu melp[h]omene[n]] semel. Hac ode adfirmat, qui Musarum gratiam in ipsis ortus sui initiis meruerit, nulli alii aptiorem rei fore quam studio poetico; subiungit laudes deorum.

3. Isthmos locus est Corinthi, ubi celebrabantur agones in honorem Neptuni.

4. clarauit pugilem. Notum omnibus fecit; pugiles uero athletae dicuntur eo, quod pugnis ualeant. non eqvvs impiger. Idest nec equestri certamine enitescet.

5. curru achaico. Graeco; unde aurigae famosi.

6. neque res bellica. Non futurum militem, sed poetam lauro Apollinis coronandum.

8. contuderit minas. Qui uictos reges in triumphi pompa ad Capitolium ducat; nam et uictores duces lauro coronabantur.

10. Proprie hoc ad secessum suum Horatius refert. Nam Tibur<i> fere otium suum degebat, ibique carmina conscribebat.

20. sed <quae> ttbur aqu<a>e fertile profluunt. Ac si diceret: non his omnibus fortibus factis claruerit, sed descriptionibus locorum uel fluminum per poeticam nobilitatem.

12. <a>eolico. Alcaico. fingent. Conponent.

13. romae principis urbium. Augustum uel [(ut Porph.)] priuignos eius significat siue posteritatem Romanam, a qua se inter poetas numerandum promittit.

16. et iam dente minus. Virtute se et laude ait maleloquia et inuidiam superasse; Sallustius (Iug. 10, 2): Gloria inuidiam uicisti.

17. testudinis aureae. Lyrae pulchrae et dulcisonae.

18. <dulcem str.> pieri. Fontis Musici. temperas. Conponis, aptas.

19. o mutis quoque piscibus. Aut: o Musa, quae potentia tui et muta animalia [tu] oblectare facis, aut propter Arionem, quem cithara in mari canentem secuti delphines dicuntur.

20. sonum. Dulcedinem cantus.

21. muneris. Beneficii.

22. monstror digito p. Hoc est: qui cunctis innotui.

23. fidicen lirae. Lyricus Latinae linguae; fidicen a fidibus idest a cordis.

24. et placeo. Ac si diceret: si tamen placeo.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII