Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

carmina ii xviii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

1 Non ebur, neque aureum

2 mea renidet in domo lacunar,

3 non trabes Hymettiae

4 premunt columnas ultima recisas

5 Africa, neque Attali

6 ignotus heres regiam occupavi,

7 nec Laconicas mihi

8 trahunt honestae purpuras clientae.

9 at fides et ingeni

10 benigna vena est pauperemque dives

11 me petit. nihil supra

12 deos lacesso, nec potentem amicum

13 largiora flagito,

14 satis beatus unicis Sabinis.

15 truditur dies die,

16 novaeque pergunt interire lunae.

17 tu secanda marmora

18 locas sub ipsum funus, et, sepulcri

19 inmemor, struis domos,

20 marisque Bais obstrepentis urges

21 submovere litora —

22 parum locuples continente ripa.

23 quid quod usque proximos

24 revellis agri terminos, et ultra

25 limites clientium

26 salis avarus? pellitur paternos

27 in sinu ferens deos,

28 et uxor et vir sordidosque natos.

29 nulla certior tamen

30 rapacis Orci fine destinata

31 aula divitem manet

32 erum. quid ultra tendis? aequa tellus

33 pauperi recluditur

34 regumque pueris, nec satelles Orci

35 callidum Promethea

36 revexit auro captus. hic superbum

37 Tantalum atque Tantali

38 genus coercet, hic levare functum

39 pauperem laboribus

40 vocatus atque non vocatus audit.


Composuit: 720 A.U.C. (34 ΒΡ), non pr.. Systema: hipponacteum. Nomenclatura: 3 Hymettius; 5 Africa; 5 Attalus; 7 Laconicus; 14 Sabinus; 16 Luna; 20 Baiae; 30 Orcus; 34 Charon; 35 Prometheus; 37 Tantalus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. non ebvr neqve avrevm mea reni. in d. la. Haec ὠιδὴ in continentiam scribitur, per quam paupertatem suam omnibus diuitiis praefert.

2. renidet [renidet] ‘fulget’ significat.

3. non trabes hymettiae. [Trabes Hymettiae] [r.] Marmor Achaicum dicit, quod caeditur in Hymetto monte Atticae regionis.

4. colvmnas v. r. a. Id est: Numidicas columnas; Numidia autem Africae pars est interior.

5. neqve attali ignotvs heres regiam occvpavi. Attalus rex Asiae regnauit, cuius hereditatem populus Romanus cepit. Dicendo autem [heres] et [occupaui], suspicionem dat, qua existimemus falso testamento Romanos hanc sibi hereditatem uindicasse.

7. nec laconicas mihi trahvnt honestae p. c. Hoc illo pertinet, quod, praetextas togas cum sibi nobiles conficiunt ad spem magistratuum gerendorum, uotum sit uxoribus clientum ad matronam conficientis conuenire et purpuram cum ipsa carpere.

9. at fides et ingenii benigna vena est. Hic locus similis est illi Vergiliano: // Si non ingentem foribus domus alta superbis // Mane salutantum totis [u][o][m][it aedibus], et cetera.

10. pavperemqve dives me petit. Hoc est: gratiam mei petit.

11. nihil svpra deos lacesso. Nihil, inquit, amplius a diis peto.

12. nec potentem amicvm l. f. s. b. v. s. Hoc est: nec amplius a Maecenate opto, qui me satis beatum fecit donando me uno fundo Sabino, qua possessione contentus satis beatum me iudico.

15. trvditvr dies die. Inuehitur in eos, qui cum intellegant tempus uitae suae uelociter currere, nihilo minus tamen destinent aedificia domorum ingentia et pr[a]etiosa construere, cum potius deberent, si memores mortalitatis essent, sepulchra sibi struere.

20. marisqve bais obstrepentis vrges. Ordo est: litora maris obstrepentis Bais, id est, Baianis litoribus perstrepentis. Hic autem corripit eos, qui in Campania affectent mo[bi]libus in mare iactis praetoria superaedificare.

23. qvid qvod vsqve proximos r. a. t. Accedit nunc, inquit, ad hanc ambitionem tuam et auaritiae scelus, quo uicinos tuos per inpotentiam agris suis expellis.

26. pellitvr paternos // in sinv ferens deos // et vxor et vir sordidosqve natos. Hic ipsa rei acerbitas descripta est, homines pauperes ac religiosos sedibus suis pulsos etiam sacra deorum P[a]enatium secum ferre, cum discedant, nec aliud amplius quam filios suos; quos sordidos dicendo grauiorem inuidiam expellentibus facit.

29. nvlla certior tamen // rapacis orci fine destinata // avla divitem manet // ervm. Habes licet, inquit, o diues, quidquid putas, scito tamen nihil proprium ac tuum tibi magis esse quam mortem; illa enim, quae possidentur, temporalia sunt, at mors perpetua est.

34. regvmqve pveris nec satelles orci. [Pueris] pro filiis positum. [Regum] autem significat, omnes et diuites et pauperes pari mortalitatis condicioni subiectos esse, et idcirco non magnopere adpetendos esse honores nec diuitias.

38. hic levare fvnctvm pavperem laboribvs vocatvs atqve non v. avdit. Belle, quia mors necessitas est; ita tamen perpetua requies laborum.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD AVRVM PROTREPTICE TETRACOLOS.] PRIOR VERSVS TROC<H>AICVM METRVM HABET ET EST EP[I]TMIMERES, IDEST TROC<H>AICVM DIMETRVM CATALECTICVM, ET AP<P>ELLATVR EVRIPIDIVM, NON QVOD IPSE SIT EIVS INVENTOR, SED QVOD FREQVENTER SIT ILLO VSVS. TROC<H>AICVM AVTEM METRVM RECIPIT PEDES IN INPARIBVS LOCIS TROCHEVM, TRIBRACHIM ET INTERDVM DACTILVM, IN PARIBVS AVTEM TROCHEVM, TRIBRACHIM, DACTILVM, SPONDEVM, ANAP<A>ESTVM; HABET PENTEMIMEREN ET EPTIMIMEREN. SEQVENS VERSVS IAMBICVS EIVS ([LEG.] EST) DETRACTA NOVISSIMA SILLABA, ITA: NON E • BVRNE • QVE AVRE • VM • MEA • RENI • DET IN • DOMO • LACV • NAR.


METRVM YPONACTIVM, ET EST PRIMVS VERSVS TROCHAICVS DIMETER CATALECTICVS: VNA ENIM SYLLABA DEEST, VT SIT PLENVS DIMETER. SCANDITVR ITA: NON E • BVRNE • QVE AVRE • VM. SECVNDVS IAMBICVS TRIMETER CATALECTICVS. SCANDITVR ITA: MEA • RENI • DET IN • DOMO • LACV • NAR. APPELLATVR AVTEM HOC METRVM ALITER EVRIPIDIVM, NON QVOD IPSE SIT EIVS INVENTOR, SED QVOD FREQVENTER SIT ILLO VSVS. TROCHAICVM AVTEM METRVM RECIPIT PEDES IN INPARIBVS LOCIS TROCHEVM, TRIBRACHIM, ET INTERDVM DACTILVM; IN PARIBVS AVTEM TROCHEVM, TRIBRACHIM, DACTILVM, SPONDEVM, ANAP<A>ESTVM; HABET PENTEMIMEREN ET EPTIMIMEREN.


1. non ebur n. a. De continentia scribit et paupertatem suam diuitiis omnibus praefert, culpans eos, qui obliti breuis uitae cupiditatibus et diuitiis student. non ebvr. Pro deriuatiuo, ut sit eburneum. Ordo est: non renidet in mea domo ebur neque aureum lacunar.

3. non trabes himettiae. Idest de Hymetto monte marmora excisa, quae Thebaica ([leg.] Achaica) dicuntur.

5. attali ignotus heres. Ostendere uult Roma nos non iure factos Attali heredes.

8. clientae. Familiares, uicinae. trahvnt honest<a>e pvrpvras c. Ostendit uotum clientum, quorum uxores, cum nobilibus togae praetextae fiunt ad spem magistratum gerendorum, carpentes purpuram iuuent matronas. Vnde dicit, dum sibi ista desint, fide se et ingenio diuitem.

10. diues me petit. Idest gratiam meam appetit.

12. potentem amicum. M<a>ecenatem significat, a quo se dicit maiora non quaerere, dum beatum se factum fatetur fundo ab eo in Sabinis accepto.

15. truditur dies die. Tamquam parum esset, quod dixerat diem die excludi, ‘integri menses’, inquit, ‘transiliunt’. Nam per nouas lunas recursus intellegimus mensium.

16. pergunt interire lunae. Non desinunt decrescere uel potius defectus pati.

17. Ordo est: tu parum locuples continente ripa et inmemor sepulchri locas secanda marmora sub ipsum funus et struis domos et urges summouere Bais litora obstrepentis maris. tv. Idest diues.

20. marisque bais obstrepentis u. s. l. Effusionem diuitum culpat, ut Sallustius (Cat 20, 11): Qui diuitias suas profundunt in extruendo mari et montibus co<a>equandis.

22. parum locuples. Minus diues, nisi etiam alienum inuadat elementum.

26. Ordo est: pellitur et uir et uxor ferens in sinu paternos deos et sordidos natos. pellitvr paternos l. s. f. d. Acerbitatem facti euidenter expressit, dum homines pauperes ac religiosos sedibus suis uiolenter pulsos sacra deorum Penatium secum ferre, cum discedant, et nihil amplius quam filios suos demonstrat, quos sordidos ad grauiorem pellentium inuidiam dicit.

29. Ordo est: tamen nulla aula manet diuitem erum certior destinata fine rapacis Orci, idest: nulla domus expectat diuitem dominum, quae certior sit destinata fine rapacis Orci, eaque nulla ui tollitur, ac si diceret: quamuis serius ociusue cunctae <res> fluant, sunt tamen quae semper mansurae referantur, ut Roma [sed nulla domus certior credat se rapiendam et dissipandam fine rapacis Orci, quam quae diuitem continet dominum, domino abstracta proximo].

32. quid ultra tendis? <a>equa tellus p. r. r. q. p. Superuacue dicit minoris fortunae hominibus fines inuadi uel diuitiarum moles congeri, dum par sit omnibus sepulcri mensura; unde et Iuuenalis (10, 172. 173): Mors sola fatetur // <quantula sint> hominum corpuscula.

33. recluditur. Aperitur.

34. regumque pueris. Pro filiis [(P.),] ut (Verg. Aen. 16 VI 832): Ne pueri, ne tanta animis adsuescite bella.

36. auro captus. Ostendit nullis muneribus flectendos Manes, ut remeare quilibet possit ab inferis.

38. hic leuare f. Ordo est: hic uocatus atque non uocatus audit leuare pauperem functum laboribus.

40. uocatus atque non uocatus audit. Bene ‘audit’, quia mors, ut necessitas est, ita perpetua est requies laborum.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII