Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

porphyrionis commentarium in horatium flaccum


INITIOCARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. I • SERM. II • EPIST. IEPIST. IIA. P.
  1. 'sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra...
  2. quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo...
  3. 'sic raro scribis, ut toto non quater anno...
  4. 'unde et quo catius?' 'non est mihi tempus, aventi...
  5. 'hoc quoque, tiresia, praeter narrata petenti...
  6. hoc erat in votis: modus agri non ita magnus...
  7. 'iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos...
  8. 'ut nasidieni iuvit te cena beati...

serm. ii i · 'sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra...


1. svnt qvibvs in satyra videar nimis [v.] acer. [Quoniam] hos duos libros cum Sermonum inscripserit, tamen de his sic loquitur quasi de satyra, Lucilium sequens.

1. svnt qvibvs in satyra videar nimis acer et vltra. Ad Trebatium scribit equitem Romanum. Hic est Trebatius iuris peritus, qui locum obtinuit, et aliquot libros de ciuili iure conposuit et de religionibus nouem.

6. omnino versvs aio. ..

8. transnanto tiberim. Hoc fuisse in consuetudine[m] ueteribus alio loco significat dicens: // Te per gramina Martii // Campi, te per aquas, dure, uolubiles. Vide ut derectis uerbis utitur propter iuris peritos.

13. neqve enim qvivis horrentia pilis. Eleganter in ipsa excusatione posse se scribere ostendit.

14. nec fracta perevntis cvspide gallos. [Fracta] dixit, ut Vergilius: // Ibique frangitur. Aut de historia est; nam Marius aduersus Santonas talia tela commentus est, ut fracta mitterentur, ne remitti ab hostibus possent.

16. attamen et ivstvm poteras et scribere fortem // scipiadam: si non potes gesta[s] Caesaris scribere, at potes iustitiam et fortitudinem, ut Lucilius Scipionis fecit, qui uitam illius priuatam descripsit, Ennius uero bella. [Fecit qui uitam illius pro bella.] [Scipiadam] adnotandum, quod non Scipionem ait.

16. et scribere fortem. ῾Υποστιγμὴ ponenda, ut sit sensus: fortem animo et iustum, quatenus res gestas bello exponere non potes[t].

19. per attentam non ibvnt caesaris avrem. [Attentam]: maioribus expeditionibus intentam.

20. cvi male si palpere. Metaforicos: cui si adularis, offenditur. Palpari proprie: manu mulcere.

20. vndiqve tvtvs. [Tutus]: inaccessibilis, ut Vergilius: // Tuta lacu nigro. Et est sensus: non audit adulantem, quia sapientia undique munitur, id est in omni rerum studio, hoc est, omnia nouit.

22. nomentanvmve nepotem. Hunc Nomentanum quasi luxuriosum angit. Sensus: Nomentanum quotiens luxuriosum compellas, necesse est, qui eodem uitio laborant, sub persona admoniti, timeant et oderint compellatorem huius modi.

24. saltat millonivs. Millonius scurra illorum temporum, qui simul ebrius fuisset, statim saltare incipiebat. Sensus: ita scribendo me abstinere non possum, ut Millonius ebrius a saltando.

25. nvmervsqve lvcernis. Lucretius: // Lucernarum florentia lumina flammis. Ebrii enim duplicia uident.

26. ovo prognatvs eodem. Dicit, quot homines, tot esse sententias. Nam Castor et Pollux diuersa secuti utique communi omnium uarietate ducti sunt.

29. nostrvm melioris vtroqve: mei et tui. Soloecon erit; debebat enim dicere ‘nobis’, scilicet censu et ingenio melioris.

30. velvt fidis arcana sodalibvs. Aristoxeni[s] sententia est. Ille enim in suis scriptis ostendit Saphphonem et Alcaeum uolumina sua loco sodalium habuisse.

33. votiva pateat velvti descripta tabella. Ita fit, ut Lucili uita tam clara sit per libros, quam si in tabula uotiua ostendatur.

34. anceps

35. nam venvsinvs arat finem svb vtrvmqve c. Non ego dubius sum, sed incertum est. Nam Venusini Lucanis sunt adfines et Apulis.

39. sed hic stilvs hav petet vltro. Dicit sua scripta, quod nulli nisi merito detrahant.

42. o pater et rex ivppiter, vt pereat positvm. Tractum ex Graeco [hoc:] ὡσ ἀπόλ[λ]οιτο. Id enim significat hic ‘ut’, quod illic ὡς, id est: utinam.

47. cervivs iratvs. Hunc Ceruium uult uideri accusatorem, quia de[m] malo iudice postea loquitur.

48. canidia albvci. Amfibolice posuit. Scilicet aut Canidia Albuci filia uenenum minitatur aut Albuci uenenum. Hic enim Albucius ueneno uxorem suam dicitur peremisse.

49. tvrivs, siqvid [de] se ivdice certes. Gaius Turius hic praetor fuit, quem apud accusatus est a Cicerone Varro Hortensio defendente. Hic dicitur centumuiris dedisse tabulas aliis nigrae, aliis rubrae cerae, et adnotasse quas cuique dedisset, ut sciret, a quibus postea pecuniam peteret uel linqueret. Nam omnes corruperat.

51. sic collige mecvm: sic, quem ad modum haec res naturaliter hominibus data sit, audi.

53. scaevae vivacem crede nepoti. Hironicos dictum totum hoc.

56. sed mala tollet anvm vitiato melle cicvta. Hoc παρὰ προσδοκίαν dixit. Scaeu[ol]a autem matrem suam ueneno extinxit. Et est sensus Ciceronis pro Scauro: // Libertus patronam non occidit, sed duobus // digitulis gylam oblisit.

62. frigore te feriat, id est horrore mortis.

68. famosisqve lvpo cooperto versibvs. Rutilium Lupum dicit.

69. popvlvmqve tribvtim. Singulas tribus, quia de tribubus tractat.

75. infra lvcilii censvm. Hoc ait: etsi non sum eorum natalium, quorum Lucilius. Constat enim Lucilium maiorem auunculum Pompei fuisse. Etenim auia Pompei Lucilii soror fuerat.

79. eqvidem nihil hinc diffidere possvm. Hoc Trebatius. [Diffingere]: legitur et [diffidere].

81. incvtiat tibi. Quia lege cautum erat, nequis in quemquam maledic[t]um carmen scriberet. Eleganter iuris peritus de lege loquitur.

81. sanctarvm: sacratarum, ut foedus sanciri dicitur.

83. siqvis mala. Aliter Horatius accepit ‘mala’ pro ‘non bona’, cum ille famosa uellet intellegi.

86. solventvr risv tabvlae. Pro: subsellia.

serm. ii ii · quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo...


1. qvae virtvs et qvanta, boni[s], sit. In hac egloga sub persona Ofelli luxuriosos carpit.

4. discite non inter lances: haec omnia discite, sed alio tempore, non cum fulgore argenti auocati fueritis.

9. corrvptvs ivdex. Sicut iudex pr[a]etio corruptus falsum iudicat, ita animus corruptus uera non peruidet.

11. milita adsvetvm [e]graecari. Aut luxuriari aut Graeco more ludere.

12. molliter. Ait studium ipsum efficere, ne labor sentiatur.

15. sperne cibvm vilem. [Volo] uidere, si potes spernere.

18. latrantem stomachvm. Mire [latrantem] pro ‘esurientem’, ut in sequentibus [iratum uentrem].

20. tv pvlmentaria qvaere svdando. Per laborem cibum exquire. Hoc autem Socrates primus ait, qui, cum in noctem usque spatiaretur, interrogatus a quodam, cur hoc faceret, respondit ῎Οψον συνάγω significans se ideo deambulare, ut cibum libenti animo adpeteret.

21. albvmqve neqve ostrea. [Album]: pallidum, ut Persius: // Albus // Sede legens [celsa], [liquido cum plasmate].

22. peregrina ivvare lago[n]is. Auis leporini coloris.

25. vanis rervm, qvia veneat. Pro: uanis rebus.

25. qvia veneat avro, id est pro magno pr[a]etio.

28. cocto nvm adest honor idem? Plumarum scilicet.

29. carne tamen qvamvis Τὸ ἑξῆς. Carne tamen hanc magis illam petere deceptum inparibus formis, quamuis nihil distet, esto.

30. inparibvs formis. Inpari[a] magnitudine.

32. pontisne inter iactatvs. Quidam pro ‘Pontias insulas’ acceperunt, male. Pontes enim Tiberini dicti.

35. video, qvo pertinet ergo. Si magnitudinem laudas, cur inmensos lupos non adpetis?

37. maiorem natvra[m] modvm in tantum adpetis mullum, ut lupos prolixos in conparationem eius oderis, quia promisce grandes nascuntur.

37. his. Mullis scilicet.

38. ieivnvs raris stomachvs. Sensus: rare ieiunus inuenitur, qui contemnat res uulgares.

40. at vos, praesentes avstri. Bene ‘praesentes’, sicut deos praesentes qui inuocare dicitur.

44. atqve acidas mavvlt invlas. Inula dicitur herba, quae incocta aceto cruditatis fastidium decutit.

47. galloni praeconis erat acipensere mensa. Gallonius hic est, qui primus accipiensem conuiuis adposuit.

48. infamis. qvid? tvm. Figura nota apud Horatium transeundi ad aliam rem ita tamen, ut intellegatur ab accipiense ire ad rombum. Vt: // Caecubum et pr[o]elo domitam Caleno // Tum bibes uuam: mea nec Falernae // Temperant uites.

50. donec vos victor docvit. Plotius Plancus praetorius [Victor]: legitur et [auctor].

50. donec vos a. d. p. // ergo siqvis nvnc mergos svavis edixerit assos. Sempronius Rufus praetorius instituisse traditur, ut ciconiarum pulli manducarentur. Isque cum repulsam praeturae tulisset, tale epigramma meruit: Ciconiarum Rufus iste conditor, [L][ice][t] [duobus elegantior Plancis] Suffragiorum puncta non tulit septem. Ciconiarum populus ultus est mortem.

53. [sordidvs a tenvi. In sordidos incipit haec egloga].

55. avidienvs. Hic nimium parcus, sed diues fuit. Et est sensus: [uano luxuriam, ex altera auaritiam inminere.]

60. ille repotia. Repo[r]tia dicebatur dies post nuptias.

62. non parcvs aceti. Παρὰ προσδοκίαν.

64. hac canis, aivnt, hac lvpvs vrget. Per lupum et canem significat ex una parte luxuriam, ex alia auaritiam inminere.

65. qva non offendat sordibvs. Sensus: uita beata erit, quae sordes excesserit.

66. in nevtram partem cvltvs miser. Cultus τῶν μέσων est, unde et alibi: // Qui feros cultus hominum. Vergilius: // Cultus, [agricolae], [fructusque] [feros mollite colendo] ; G. Sallustius: // Atque ipse cultu rei.

67. albvci senis. Hic est Albucius, qui et auarus et elegans conuiuiorum apparator est habitus in seruos saeuos, qui ob cupiditatem nimiam habendi alienam uxorem suam ueneno necauit.

70. accipe nvnc, victvs tenvis qvae. Dicit, quae bona conferat tenuis uictus, quae mala copiosus.

77. cena desvrgat dvbia? Lauta, sicut Terentius in Formione: Cena dubia apponitur.

79. divinae particvlam avrae. Aetheris, e[s]t animum dicit. Sic et Vergilius: Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.

80. alter, vbi dicto citivs. Ait: is uero, qui citius conquiescit nec diu uigilat ob longam caenam.

80. cvrata sopori membra dedit. Cibo modeste fota.

81. vegetvs praescripta ad mvnia svrgit. Is, qui dic[i]to citius membra quieti dedit, ualens ad sua officia surgit.

82. hic tamen ad melivs. [Melius] lautius significat.

82. qvondam de futuro, ut Vergilius: // Nec Romula quondam // Vllo se tantum tellus iactabit alumno. [Et alibi: // Ast ubi digressum Siculae te admouerint u.].

86. tibi qvidnam accedet ad istam? Hoc ait: licet uelis ad istas tuas delicias aliquid adicere, profecto non possis; tantae sunt enim, ut addi eis nihil possit.

89. rancidvm aprvm antiqvi lavdabant. ᾿Αντὶ τοῦ: dum seruatur rancidum factum.

94. qvae carmine gratior avrem occvpat. Hoc Antisthenes dixisse traditur. Is enim cum uidisset adulescentem luxuriosum acroamatibus deditum, ait: miserum te, adulescens, qui numquam audisti summum acroama, id est laudem tuam.

97. te tibi iniqvvm. Ineptum.

99. as, laqvei pretivm. Plautus in Pseudulo: // Sed quid ea drachma facere uis? — Restim // Mi emere. Qui me faciam pendulum.

99. ivre — inqvit — travivs istis’. Trauius pauper et luxuriosus fuit. Verum in sequenti [uectigalia] quod ait, reditus priuatos significat, cum tamen publicos tantum alii posuerint.

103. cvr eget indignvs? Sensus: cur te diuite aliquis pauper est?

106. vni nimirvm recte tibi semper ervnt [t]res. Sensus: parcendo prospicis, ne umquam tibi desit, quod nisi egente rep(ublica) contingere tibi non possit.

108. ad casvs dvbios fidet sibi certivs? Hoc ait: quis magis uidetur tutus aduersum fortunae incommoda, utrum qui lautis epulis semper usus est, an qui simplici uictu?

109. plvribvs adsverit, pro: adsuefecerit.

112. qvo magis his credas. Bene quasi persuaserit iam.

116. edi lvce profesta. Id est: non sacra.

123. post hoc lvdvs erat. Si quando libere potare uolebant antiqui, id est sine archiposia, dicebant se magistram facere culpam.

124. ac venerata ceres. Rogata deinde Ceres, ut perseueraret in fructibus ita, ut se ostenderat, tristitiam explicuit uino. Et [uenerata] passiua significatione posuit, ut Vergilius: Cursusque dabit uenerata secundos.

127. vos, // o pveri, institvistis vt hvc novvs incola. Vmbrenus.

128. novvs, mora. Deinde

128. incola venit. Non enim dominus talis est. In superioribus: // Quid tu? // Nullane habes uitia? Immo alia et fortasse minora.

131. avt vafri inscitia ivris. [Vafri]: astuti iuris.

136. fortiaqve adversis. Pro: fortes estote aduersum fortunae incommoda.

serm. ii iii · 'sic raro scribis, ut toto non quater anno...


1. sic raro scribes, vt toto non qvater anno. In hac introducit Damasippum corripientem se tamquam desidiosum.

3. iratvs tibi, qvod vini somniqve benignvs. Ipse sibi iratus, quod uino somnoque indulgeat.

7. cvlpantvr frvstra. Frustra, quia non mereantur.

8. iratis natvs paries. Incerare parietes soliti erant poetae et ibi scribere, siquid noctu in mentem uenisset.

13. invidiam placare paras? Sensus: si uirtutem reliqueris propter inuidiam, incipies contemni. Nam ita est natura hominum, ut potentioribus inuideant, humiliores spernant.

17. vervm ob consilivm donent tonsore s. Iocatur in barbatum.

18. postqvam omnis res mea ianvm. Hoc ideo, quia omnes ad Ianum in basilica consistebant faeneratores.

19. ad medivm fracta est. [Fracta est]: minuta est.

21. qvo vafer ille. [Vafer]: astutus.

21. lavisset sisyphvs aere. Per hoc significat Corinthiorum uasorum se amatorem fuisse.

25. vnde freqventia mercvriale inposvere mihi. Mercuriale[m] quasi lucrosum, quia Cocio appellabatur. Omnes enim cociones lucro student. Item compita sunt loca, in quae multae uiae competunt.

29. traiecto lateris. Proprie. Ita enim medici dicunt μεταλαμβάνει θώρακα.

30. hic cvm fit pvgil. Pugilem posuit pro frenetico.

31. dvm neqvid simile hvic. Sensus: Dum ne et tu tundere me incipias.

32. frvstrere: insanis. Quia Stoici omnes homines insanos et stultos esse dicunt excepto sapiente. Stertinius autem unus e Stoicis fuit.

35. ivssit sapientem pascere barbam. Sapientem non quasi ipsum sapientem, sed barbam sapientem iussit me pascere, id est nutrire.

36. atqve a fabricio n. t. p. r. Pons dicitur, qui est insulae illius, quae in medio Tiberi[m] posita est, ideo Fabricius, quia a Fabricio factus.

38. in flvmen, dexter stetit. [Dexter], aut dextera parte aut bono [h]omine. Et Vergilius sic: // Et sidera caelo // Dextra feras. Et Persius: // Dextro Hercule pro: bono.

41. primvm nam inqviram. Ostendit, quid sit furor, ut Lucilius

53. qvi te deridet, cavdam trahat. Vt pecus, id est stultus; aut ex consuetudine puerorum sumptum est pro: derideatur. Solent enim pueri deridentes nescientibus stuppas suspendere, ut uelut pecus caudam trahant.

56. altervm et hvic varvm. Varum [diuersum ac] distortum, ac per hoc a re diuersum.

57. amica // mater, honesta soror. Melius est sic accipi: ‘amica mater’, ut sit ex Graeco tractum: Φίλη μήτηρ, quam per se ‘amica’, per se deinde ‘mater’, quia mentionem uxoris facit in sequentibus.

60. non magis avdierit, qvam fvfivs ebrivs olim. Hic Fufius Focaeus tragoediarum actor fuit. Qui cum uellet Ilionam dormientem exprimere, ut ad filii Polydori exsurgeret uocem, in scaena[m] obdormiit. Et [edormit] pro praeterito accipi, non praesenti debet.

60. non magis avdierit

62. ‘mater, te appello’. Hoc uersu clamitabant, qui est Pacuuii: // Mater, te appello; tu, quae curam somno suspensam leuas.

61. catienis mille dvcentis. [Catienis]: cantoribus a Catieno nobili cantatore dictis.

69. scribe decem a nerio. Quidam [Anerio] ὑφ᾿ ἓν legunt Verum et hic et Cicuta iuris studiosi fuerunt, quos quasi auaros tangit. Sensus: pecunia[m] a faeneratore accepta[m] lege decem tabularum, quas Nerio instituit, et aliis centum, quas Perellius Cicuta auarissimus, consignatores frustrabitur.

69. scribe decem a nerio. Iuris uerbo ‘scribere’ est mutuum sumere, ‘rescribere’ restituere.

72. cvm rapies in ivs malis ridentem alienis. Graecus est, sensus // Οἱ δ᾿ ἤδη γνάθοισι γελώων ἀλλοτρίοισι quod significat: si in ius rapere coeperis, non ex animo ridebit.

73. fiet aper, modo avis, modo saxvm. Et Vergilius: // Fiet enim subito sus horridus.

75. mihi crede, parelli. Parellius faenerator fuit et iuris peritus. Et [ait] [putidius], magis, inquit, insanus est. Et [dictantis] pro: dantis; est enim sensus: id credentis, quod recepturus non est.

76. rescribere. Reddere.

77. atqve togam ivbeo componere, qvisqvis ambitione. Sensus: Iubeo audire et ad praecepta nostra auaros intentos esse bene tectos. [Nam qui dissoluto pallio audiunt, neglegentes iudicantur, et minime ad uirtutis honorem accensi.] Ideo ait [togam iubeo componere], quia hii diligentius audiunt, qui cultu concinni sunt. Allegoricos totum.

83. nescio an anticyram. Anticyra oppidum et insula hoc nomine, sicut Claranus testatur, in qua elleborum plurimum nascitur. Et alibi // Nauiget Anticyram. Et est Propontidis insula.

84. heredes staberi svmmam incidere. Staberius homo auarissimus fuit et eo usque magnitudine pecuniae delectatus est, ut, cum finem uitae intellexisset, [et] testamento ita inscriberet, ut heredes sui sepulchro eius insculperent, quis quantum in partem sumpserit. Quod si in aliquo mentiti essent, damnationis nomine paria centum gladiatorum populo exhiberent, et epulum ad Arri uoluntatem, qui luxuriosus fuit.

86. damnati pro addicti.

94. ipse videretvr sibi neqvior. Pro luxuriosior, ut et supra: // Illum aut nequities.

97. clarvs erit, ivstvs, fortis, sapiens. Haec hironicos dixit.

100. graecvs aristippvs. Vult et hunc Aristippum insanum uideri, qui pecuniam, cu[m]ius usus esset necessarius, abiecerit.

103. nihil agit exemplvm, litem qvod lite resolvit. Sensus est: id exemplum, quod in se quaestionem et litem habet, non est uerum. Intellego, inquit, me contraria exempla posuisse. Quoniam argumentatus non erat, uter ex his insanus esset, nunc ait se probaturum.

141. qvod splendida vilis. Κατὰ ἀντίφρασιν ‘atra’ uel ‘flaua’.

142. pavper opimivs. Sic dicitur: // Magnas inter opes inops. Et hac figura dictum est qu[i]a [diues opum] pro ‘opibus’.

143. qvi veientanvm. Pessimum uinum in Veiento nascitur. Et Persius: // Veientanumque rubellum.

153. deficient inopem. Sic ait, ut inopia aliquem defecisse dicimus. Et Vergilius: // Tuque o dubiis ne defice rebus.

158. qvisnam igitvr sanvs? Incipit de Stoicis disputare.

161. cratervm dixisse pvtato. Craterus nobilis medicus Augusti temporibus fuit. De hoc Persius: // Quid opus Cratero magnos promittere montes?

163. morbo temptentvr acvto. Graece ὀξὺ πάθος.

166. qvid enim differt barathroni. Barathro luxuriosus. Verum quidam legunt [barathro], ut ueniat a nominatiuo barathrus.

168. servivs oppidivs canvsi dvo praedia dives // antiqvo censv. Hoc est: paruo censu diues.

181. tv ne seqverere cicvtam. Ne aut luxuriosus aut auarus euaderes. Nomentanus enim luxuriosus, Cicuta auarus. IS INTESTABILIS ET SACER ESTO. Antiqui eos, quos in testamento nolebant admitti intestabiles uocabant, scilicet quorum testimonium malum et exsecrandum esset.

182. in cicere atqve faba. Antiqui aediles huius modi res populo Floralibus spargebant. Inde et Persius: // Vigila et cicer ingere [lar][g][e] // Rixanti populo. [Pauperes enim fuerunt.]

187. neqvis hvmasse velit. Adnotandum, quod dialogicon fecit. Introduxit enim quendam altercantem cum Agamemnone, ut doceret saniores esse eos, qui insani uidentur, his, quos sanos putamus. Dogma autem Stoicorum quoddam πραγματικόν, quo contine[n]tur omnes homines insanos esse.

188. rex svm. — nihil vltra. Per hoc illud prouerbium uult interpretari μωρῶι καὶ βασιλεῖ νόμος ἄγραφος.

191. di tibi dent capta classem dedvcere troia. Homericum est: // ῾Υμεῖν μὲν θεοὶ Δοῖεν ᾿Ολύμπια δώματ᾿ ἔχοντες // ἐκπέρσαι Πριάμοιο πόλιν, εὖ δ᾿ οἴκαδ᾿ ἱκέσθαι.

196. per qvem tot ivvenes patrio. Troiani scilicet.

197. mille ovivm insanvs. Vt duo milia hominum dicimus.

201. qvorvm insanvs, qvid enim. Inter quos, inquit, insanus est? Vtrum inter luxuriosos et auaros, an inter ambitiosos?

204. avt ipsvm violavit vlixen. [Ipsum] subaudimus: inimicum suum.

208. qvi species alias veri scelerisqve. Qui concipit animo suspiciones falsas et uera non uidet, is demens est.

212. ob titvlos committit inanis. Subaudiendum: non est insanus?

217. interdicto hvic omne adimat ivs. Insani solent accipere a praetore curatores bonorum suorum, ita ut illis uti non liceat nisi ad arbitrium alienum, scilicet ne perdant.

222. qvem cepit vitrea fama. Aut fragilis, aut splendida.

224. nvnc age, lvxvriam et nomentanvm. Nunc luxuriosos insanos probat, supra auaros et ambitiosos.

228. ac tvsci tvrba inpia vici. Lenones dicit. Ibi enim commanent. [Tuscus dicitur uicus, qua itur ad Velabrum, ubi harum rerum mercatores, id est unguentarii consistunt. [Turba impia], quia in patriam Tusci redire noluerunt.]

229. cvm scvrris fartor. Nunc auium, alias nomenclator.

233. responderit aeqvos. Hironicos.

238. nocte citata. Legitur et [uocata].

239. filivs aesopi detractam ex avre metellae. Aesopus tragicus magnas opes M. Aesopo filio luxurioso reliquit. Hic cum uellet patrimonium animo euincere, dicitur decies sestertium concupisse una hora absumere atque ita bacas detractas uxori Metellae in aceto deluisse. De hoc Maeuius poeta scribit[, de quo Vergilius: // Amet tua carmina Maeui].

240. scilicet vt deciens solidvm absorberet, aceto. [Solidum]: integrum.

244. et amore gemellvm, pro: gemellorum.

245. inpenso prandere coemptas. [Inpenso] pro magno posuit. [De amatoribus.]

246. qvorsvm abeant, [in]sani. [Quorsum]: in quam partem discedant.

247. aedificare casas. Haec omnia infantes faciunt.

248. lvdere par inpar. Vni dui.

249. amentia verset. Alio nomine amentiam suam appellet.

250. si pverilivs his ratio esse[t]. Si optinere potuerit puerilius esse amare quam ludere puerili ratione, nec ita cesset, id est amentiam suam tum excuset.

254. mvtatvs polemon. Polemon fuit Atheniensis iuuenis luxuriosus et perditus. Qui cum comisabundus incederet per urbem, audisse fertur e proximo Xenocratis uocem disputantis. Deinde introisse ad deridendum, ut erat coronatus unguentatusque. Quo uiso senex perseuerauit, et inuectus in luxuriam coegit Polemonem paenitere sui et coronas abicere sumptoque philosophi habitu tantus uir postea fuit, ut dignus existimatus sit, qui Xenocrati succederet.

255. fasciolas, cvbital, focalia. Aut allegoricos tamquam de aegro haec, aut quia solent amantes talia insignia gestare, ut mulierculis placeant.

262. nec nvnc, cvm me vocet vltro. Totus hic locus de Eunocho Terentii est.

272. qvi cvm picenis excerpens. Solent amantes semina ex malis [s]orbiculatis duobus primis compressa[re] digitis mittere in cameram, uelut augurantes, si cameram contigerint, posse sperari ad effectum duci, quod animo conceperunt.

274. qvid? cvm balba feris annoso verba palato. Qui, cum per delicias balbuttire adfectas senex et puerilia imitaris?

276. atqve ignem gladio. // Πυθαγορικὸν est Πῦρ μαχέρηι μὴ σκαλεύειν.

277. cvm praecipitat se, cerritvs fvit. [Cerritus]. Furiosus.

278. commotae mentis, id est insanus.

281. libertinvs erat, qvi circvm compita. Hic incipit de superstitiosis et religiosis loqui.

281. qvi circvm compita siccvs. Ab Augusto enim lares [id est dii domestici] in compitis positi sunt, et libertini sacerdotes dati qui Augustales appellati.

284. sanvs vtrisqve // avribvs atqve ocvlis: mentem, nisi litigiosvs. Quia hi, qui uendunt mancipia, solent hoc adicere: [sanum corpore et animo] [putes]. Hunc superstitiosum negat sanae mentis fuisse, et dicit allegorice sanum esse omni corpore [putes].

285. nisi litigiosvs, dominvs exciperet. Id est: interposita fide adseueraret.

287. chrysippvs ponit. Hoc ait: eius modi stultorum copiam et multitudinem Chrysippus philosophus, inter M[a]enenios haberi dicit. M[a]enenius autem fuit illis temporibus insanus. Vel certe plebeios uult uideri a Menenio, qui senatum et populum in gratiam reduxit. Sed Menenium melius furiosum accipimus, uel potius stultum, unde Meneniae stultitiae uel ineptiae. Et mire fecundam gentem stultorum ait, id est multiplicem. Chrysippus Stoicus fuit.

290. illo mane die, qvo tv indicis. Die Iouis.

296. sapientvm octavos, amico, quia Graeci septem sapientes dicunt, quibus hunc addit: // ῾Επτὰ Σοφοὶ χαίροιτε, τὸν ὄγδοον ὥστε Κόρυβον // Οὐ συναριθμέομεν.

299. discet pendentia tergo. Hoc ideo, quia Aesopus tradit homines duas manticas habere, unam ante se, aliam retro. In priorem aliena uitia mittimus, ideo et uidemus facile; in posteriorem nostra, quae abscondimus et uidere nolumus. Hoc Catull[i]us meminit: // Videmus manticae quod in tergo est. Ait et Persius: // Spectatur mantica tergo.

300. post damnvm sic vendas omnia plvris. Bene, quia ille bonis suis uenditis philosophari coepit; et dicit hoc Damasippo.

302. insanire pvtas? Interrogatiue dicit.

308. hoc est, longos imitaris. [Longos] diuites significat.

310. rides tvrbonis in armis. Turbo gladiator fuit paruo corpore, sed animosus in pugna[t]. Quid rides, si Turbo cum longioribus certat, cum tu te diuitibus compar[ar]es? Et fuit Threx Turbo.

312. te qvoqve vervm est. [Verum est] pro: aequum est. Et Vergilius: // Me uerius unum // Pro uobis foedus l. e. d. f.

316. belva cognatos [d]eliserit. Adnotandum, quod hoc loco cognatos pro fratribus posuit[, id est, secum natos, id est congeneratos].

317. nvm tantvm, svfflans. Adnotandum [tan][tu][m] pro ‘tam’ positum, id est: tam magna.

321. adde poemata nvnc. Sensus: adde illud, quod poeta es, id est: praeter reliquum errorem poetarum more insanis. Et est usus uulgari prouerbio: // Oleum in incendium.

322. sanvs facis et tv. [Non dico inquit sanus.]

323. non dico horrendam rabiem. Vt tibi parcam, non dico poeticam rabiem esse.

326. o maior tandem parcas, insane, minori. Vehementer furiose ne te tuis uitiis redde, quibus te liberatum dicis. Cum superior insanus sis, parce minori insano. [Catium interrogat cenarum auctorem cenae praecepta.]

serm. ii iv · 'unde et quo catius?' 'non est mihi tempus, aventi...


1. vnde et qvo cativs? Catius Epicureus fuit, qui scripsit quattuor libros de rerum natura, et de summo bono. Sub eius nomine quo modo in proxima Stoicos, ita in hac Epicureos inrisurus est, qui dicunt summum bonum ἡδονήν, sed rerum honestarum; unde Stoici hanc gu[i]lae et corporis libidinem criminantur τὴν ἀταραξίαν τῆς ψυχῆς, hoc est nihil timere nec cupere summum bonum esse. Vnde Varro dicit λογομαχίαν inter illos esse. [Ergo Catium interrogat philosophum Epicureum de cenarum ordinatione et uoluptate, quia Epicurei summum bonum uoluptatem dicunt.]

2. ponere signa novis. [Ponere]: conscribere, consignare noua praecepta.

3. anyti revm. Socratem significat, quem Anytus accusauit et Meletus, quod iuraret μὰ τὸν κύνα καὶ μὰ τὸν χῆνα, quo ostendebat deum omnibus animalibus iunctum. Huic quoque obiecerant et stupra puerorum, et quod noua prodigia pro diis haberet, quae nulla maiorum religio meminisset.

6. qvodsi interciderit tibi nvnc aliqvid. [Interciderit], pro: exciderit.

7. sive est natvrae hoc sive artis. Siue morali[s] siue naturali[s] philosophia descendit, uel siue doctrina siue ingenio. ᾿Ιρωνία.

10. ede hominis nomen. Praeceptoris tui.

12. longa qvibvs facies ovis erit. Bene ab ouis coepit. i. ab initio cenae. Alibi ideo ait: // Ab ouo // Vsque ad mala.

14. ponere, namqve marem: apponere [aut existimare].

14. cohibent callosa vitellvm. [a] [Vitellus] oui pars media. Et nota, quod, cum hic masculino genere dicat, alibi feminino sic: // Quatenus ima petit uoluens aliena uitellus Et est anafora ad pullum.

20. pratensibvs optima fvngis // natvra est; aliis male creditvr. Propter uenenum. Dulces sunt enim de prato.

28. mitvlvs et viles pellent. Mitulus piscis, uel concha maris.

29. non sine coo. Vinum a Coo insula.

29. brevis [svpra]. Significat ‘non diu uigens’, ut [Vergilius] supra: [Breue lilium].

30. implent conchilia lvnae. Dicuntur enim crescente luna inpleri, minui decrescente.

32. lvcrina peloris. Non dicit: ‘melior est Lucrina peloris, quam murex Baianus’, sed dicit: ‘quam murex Baianus melior peloris’, [s]et ita Lucrina peloris est melior muricibus.

34. pectinibvs patvlis. Natura patulis, ut Vergilius: // Patulae sub tegmine fagi.

37. piscis averrere mensa. Mensam piscatoriam dicit. [Auerrere]: abstrahere, auferre.

39. langvidvs in cvbitvm iam se conviva reponit. Id est: qui iam ebrius, iterum eorum sapore inductus cenare uelit. Vt alibi: // Et cubito remane[n]te presso.

41. carnem vitantes inertem. Pinguem.

43. non semper edvlis. [Edulis]: quas edere uelis. [Capreas]. Pro aedis. Et est amphibolia: aut ‘non semper summittit’ aut ‘non semper edulis’.

44. fecvndi leporis sapiens. Fecundum leporem ait, ideo, quia semper praegnans dicitur. [Sapiens] hic a sapore, non a sapientia.

47. crvstvla promit. Opus dulciarii.

51. massica si celo svppones. Quae cras poturus es. Et ostendit apricationis genus.

53. odor nervis inimicvs. Quia si inmaturum fuerit, neruis nocet.

54. lino vitiata saporem. Per saccum colata.

59. lactvca innatat acri. Hinc apparet apud ueteres ultimis mensis lactucam dari solitam.

65. pingvi miscere mero, mvriaqve. [Pingui mero]: musto. [Miscer][e]: temperare.

68. corycioqve croco sparsvm stetit. Aut proprie ‘croco’, aut pro uino crocum posuit, ut Vergilius: // Croceos ut Molos odores.

73. et allec. Nota, quod allec neutro genere dixit. [Faecem]. Condimenti genus sic appellatur.

75. incretvm. Non cretum.

75. vilibvs in scopis, in mappis. Mappas antiqui dicebant, quae nunc mantelia. Lucilius: // Et uelli mappas. Et ait: quanto in his exiguus est sumptus, tanto culpandi facilis offensus.

83. lapides varios. Marmora dicit.

95. qveam vitae praecepta. Hironicos totum.

serm. ii v · 'hoc quoque, tiresia, praeter narrata petenti...


1. hoc qvoqve, teresia. In hac introduxit Vlixem quaerentem apud inferos a Teresia, quem ad modum possit rem familiarem reparare. Hoc fuit apud ueteres moris, ne praesentes suggillarent, aut saeculi praesentis lacerarent mores.

8. et genvs et virtvs. Dicit: tametsi qui sit generosus et fortis, tamen, si rem non habet, uilior est alga.

11. sive alivd privvm. [Priuum]: priuatum.

14. ante larem gvstet. Prius diuiti quam lari ponas primitias. [Consuetudo fuit, ut rerum primitias laribus ponerent.]

15. sine gente crventvs. [Sine gente]: ignobilis aut peregrinus.

22. divitias aerisqv[a]e rvam. [Ruam]: eruam.

36. contemptvm qvassa nvce. Hoc ex consuetudine.

37. neqvid tv perdas. ‘Nequis tibi minimum quid auferat aut te contemnat.

39. canicvla findet. Pro sole ardenti.

40. infantis statvas. Quae fari non possint.

41. fvrivs hibernas cana nive. Hic uersus Furi Bibaculi est. Ille enim cum uellet Alpes niuibus plenas describere, ait: Iuppiter hibernas cana niue conspuit Alpes. Ergo tumidum est et κακόζιλον.

53. qvid prima secvndo. Bene hoc et iuxta ordinem, quia prius testatoris nomen, sic heredis.

55. plervmqve recoctvs. [Recoctus]: iterum scriba factus.

56. corvvm delvdet hiantem, captatorqve dabit. Hoc allegorice posuit ex fabola Aesopi, in qua scriptum est, ut uulpis coruum inluserit, cum eum uidisset caseum ferentem, dicens se esse ab illo meliore uoce, et prouocarit, ut clamaret. Quod cum facere uoluisset, caseum demisit ac perdidit.

82. partita lvcellvm. ῾Υποκοριστικῶς lucrum.

83. vt canis a corio nvmqvam absterrebitvr vncto. Prouerbialiter. ‘Numquam deerit hoc facere.

92. stes capite obstipo. Tristi ac seuero. Scaurus ‘inclinato’ dicit.

95. avrem svbstringe loqvaci. Loquaci aurem intende, cum loquitur.

98. sermonibvs vtrem. Velut utrem.

99. cvm te servitio longo, hoc est: cum decesserit.

108. sive dom[in]vs sit emptor. Quia lege cautum erat, nequis agrum uel domum alicuius in testamento donatum donaret, ut uiderentur emisse, nummum dabant, sicui donabantur.

serm. ii vi · hoc erat in votis: modus agri non ita magnus...


Laudat rus et securitatem eius exponit. Per quod significat rus se habere et amare.


2. ivgis aqvae fons. Qui cum sit iugis, domui sit proximus.

5. nisi vt propria mihi. [Propria]: firma, ut Vergil.: // Propria haec si dona fuissent.

9. denormat agellvm. Extra modum procedens denormem facit, uel: illum designat, et uelut norma posita definit.

12. dives amico hercvle. Ideo, quia thensauris praeest. Et sunt qui eundem incubonem quoque esse uelint. Vnde putant et quod res rustica in tutela sit eius. Nam illi sacrificia reddunt rustici, cum iuuencos domauerint. Praeterea etiam traditur fabula fuisse quendam mercennarium, qui semper Herculem deprecatus sit, ut sibi boni aliquid praestaret. Quem Hercules ad Mercurium duxit et obsecratus thensaurum fecit ostendi. Quo effosso ille eundem agrum, in quo operam mercennariam faciebat, comparauit et labori solito operam dedit; sicque probauit Mercurius, quod de eo praedixerat Herculi, nulla re illum posse beatum uiuere, cum in eadem opera etiam post inuentionem thensauri perseuerauit. Persius: // Dextro // Hercule. Pupillumue utinam, quem proximus heres // Inpello, expungam. [Quia lucri deus est, thensauri dicitur.]

16. et in arcem ex vrbe removi. Belle dixit, uel ut rex in uillula mea uelut in arce positus eram, uel ideo, quia in monte posita est.

18. nec plvmbevs avster, id est: grauis.

30. tv pvlses omne, qvod obstat. Pollo ualeas, caue ualeas et similia dictu.

32. et melivs est, non mentiar. Pro: iucundum est.

36. de re commvni scribae magna. Hoc loco significat se Horatius decuriam habuisse.

46. et qvae rimosa bene deponvntvr in avre. Id est: ea diceba[n]t, quae bene committuntur auribus rimosis, hoc est, quae facile proferantur in medium, nihil scilicet de secreto habendis. Et hoc de Terentiano illo dicto sumptum est: // Plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo.

55. qvid? militibvs promissa triqvetra. [Triquetra praedia]: Sicula, quod in tres partes uel quadras id est promunturia diducta si[n]t et separata[s uel quadras].

62. dvcere sollicitae ivcvnda oblivia vitae. Id est: potare, quia uina sepeliunt omnem sollicitudinem.

63. pythagorae cognata simvlqve. Ideo ait [Pythagorae cognata], quia traditur inflare praecordia. Quo argumento Pythagoras spiritalem adseuerans uelut a cognata abstinebat. Pythagorei enim nullo animali aluntur; quos inridet hic.

72. nec, male necne lepos saltet. Lepos nomen archimimi, qui eo, quod iucunde et molliter et saltaret et eloqueretur, sic appellatus est.

serm. ii vii · 'iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos...


1. iam dvdvm avscvlto. Haec περὶ ἰδίων λόγον habet. Loquitur enim cum seruo Horatius.

4. vt vitale pvtes. Ideo hoc ait, quia ferme citius moriuntur serui, qui frugi sunt.

17. mitteret in fimvm. Fimum: quod nos fritillum dicimus, in quo coniectae tesserae agitataeque mittuntur.

25. qvod clamas rectivs esse. Duas causas inscitiae proposuit, uel quia rectum uides et non intellegis, uel quia in defendendo rectum non es firmus.

28. romae rvs optas. Et in epistularum primo: // Romae Tibur [a][m][em] [uenturus Tibure Romam].

35. magno blateras clamore fvrisqve. [Blateras]: latras uel furiose clamas.

37. dixerit ille. Hoc seruus dicit, sed ex Horati persona.

38. dvci ventre levem, nasvm. [Nasum] pro derisore posuit, nidorem pro risu, a quo uerbum fit ‘renideo’. [Supino]. Fastidio.

58. qvid refert vri virgis. Hoc ius in gladiatorem est constitutum.

64. peccatne svperne. Quasi superior peccat.

72. non svm moechvs — ait. Hic sensus est: non es moechus, non magis quam ego fur, quia ut fur non sim, metu, non uoluntate cogor.

17. vel cvm pavsiaca. Pausias pictor nobilis fuit.

96. fvlvi rvtvbaeqve avt pacideiani contento. Optimi gladiatores fuerunt.

102. nihil ego, si dvcor. Sensus: ego nihil dicor, id est nullius pr[a]etii, si libum adpeto.

103. responsat. Vt supra: // Responsare cupidinibus.

104. obseqvivm ventris mihi. Percontatiue legendum.

serm. ii viii · 'ut nasidieni iuvit te cena beati...


1. vt nasidieni. [Hanc ad Fundanium scribit.]

6. leni fvit avstro. Hoc ideo, quia adfirmant lassam carnem apri, id est, requietam meliorem esse.

8. rapvla, lactvcae. Neutro genere dixit, pro rapa.

13. vt attica virgo. Illas dicit, quas Tullius in Verrinis Canoeforas ait.

14. fvscvs hydaspes. [Fuscus] colore.

15. alcon chivm maris expers. Quia in Chium uinum marina [non] additur. Inde institutum tradit Varro, ut delfini circa Liberum pingerentur.

19. nosse laboro. [Nosse] pro: scire.

22. vibidivs, qvos maecenas addvxerat. [Qu][o][s] potest referri ad superiora, potest et ad Seruilium et Vibidium.

24. absorbere placentas, pro: absorbendo.

26. indice monstraret digito. Hoc ideo, quia certis nominibus singuli digiti appellantur. Et sunt haec nomina: pollex, index, famosus, medicus, minimus.

39. invertvnt allifanis. Genus poculi.

47. vervm citra mare nato. Italicum uinum dicit.

54. interea svspensa gravis. Quia consuetudo apud antiquos fuit, ut aulaea sub cameras tenderent, ut siquid pulueris caderet, ab ipsis exciperetur.

57. nos maivs veriti. Veram ruinam timentes.

60. sapiens tolleret. Perite tolleret.

72. si patinam pede lapsvs frangat agaso. Serui nomen. Ceterum proprie agasones dicuntur, qui equos agunt.

86. mazonomo. Genus lancis est nunc.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII