Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

porphyrionis commentarium in horatium flaccum


INITIOCARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. II • A. P.
  1. humano capiti cervicem pictor equinam...

a. p. i · humano capiti cervicem pictor equinam...


1. hvmano capiti cervicem pictor eqvinam ivngere si vel. Hunc librum, qui inscribitur de arte poetica, ad Lucium Pisonem, qui postea urbis custos fuit, eiusque liberos misit; nam et ipse Piso poeta fuit, et studiorum liberalium antistes. In quem librum congessit praecepta Neoptolemi τοῦ Παριανοῦ de arte poetica, non quidem omnia, sed eminentissima. Primum praeceptum est περὶ τῆς ἀκολουθίας. Nam ut pictor si humano capiti equi dederit ceruicem eamque uoluerit decorare pinnis, et inferiorem partem membrorum exprimere piscis effigie, superiorem uero mulieris exornare specie, ualde ridebitur, quod contra naturam omnia faciat: ita poetice, si ornatus causa plus, quam exigit materia, aliquid institutum ornetur, meretur contemni.

5. risvm teneatis, amici? Percontantis est haec uox et praecipientis utique ride[o]ri oportere.

9. pictoribvs atqve poetis // qvidlibet avd[i]endi semper fvit aeqva potestas. Sequens praeceptum est, omnes quidem poetas potestatem habere fingendi ita, ut aliquid faciant, non ut uelint cum auibus serpentes, uel cum agnis tigres iungere.

14. inceptis gravi[ori]bvs plervmqve et magna professis. [Plerumque] tertium καθολικόν [et magna professis] est, naturam quorundam poetarum esse pessimam, qui incipiant grandia describere, deinde in locos communes exeant, qui licet boni sint, tamen ridentur ac superuacui habentur, nisi loco positi sint.

15. pvrpvrevs, late qvi splendeat, vnvs et alter // adsvitvr pannvs. Per hoc locos communes significat.

18. avt flvmen rhenvm. Non dixit genere masculino ‘Rhenus’, sed neutro ‘hoc Rhenum’, quia est ‘hoc flumen’.

19. et fortasse cvpressvm scis simvlare. Hoc prouerbium est in malum pictorem, qui nesciebat aliud bene pingere quam cupressum. Ab hoc naufragus quidam petit, statum suum exprimeret. Ille interrogauit, num ex cypresso uellet aliquid adici. Quod prouerbium Graecis in usu est // Μή τι καὶ κυπάρισσον θέλεις;

22. anfora coepit institvi: cvrrente rota cvr vrcevs exit? Hoc dicit: quare cum aliam materiam institueris scribere, aliam efficis? quo modo ridendus est figulus, qui cum destinauerit amforam fingere, urceum efficiat.

24. maxima pars vatvm, pater et ivvenes patre digni, // decipimvr. Hoc tale παράγγελμα est: erramus, inquit, et dum conamur ueram uirtutem sequi, uicina uirtuti in uitia incidimus; nam breuiter scribentem sequitur obscuritas, leuia componentem nerui inhibent, diserta profitentem κακόζηλα uitiant, spreta rerum inspectione.

29. qvi variare cvpit rem prodigialiter vnam. Aliud hoc praeceptum est, non esse fabulis indulgendum, nec extenuandam usque in uitia materiam.

32. aemilivm circa lvdvm faver imvs. Aemilii L[a]epidi ludus gladiatorius fuit, quod nunc Polycleti balineum est. Hic demonstrat aerarium fuisse fabrum imum, hoc est: in angulo ludi tabernam habentem; hoc autem praecepto

38. svmite materiam vestris, qvi scribitis, aeqvam praecipit nunc eis, qui sunt poetae, ut eam materiam eligant, in qua possint placere.

40. cvi lecta potenter erit res, id est: qui legerit id, quod praestare possit. [Potenter] figurauit ὡσεὶ δυνατῶς.

42. ordinis haec virtvs erit et venvs, avt ego fallor. Loquitur nunc περὶ τῆς εὐταξίας [quo ordine seruanda a poetis]. Venerem autem decorem carminis significat.

47. dixeris egregie, notvm si callida verbvm. Exponit nunc de uerbis ueteribus ac nouis, quomodo poetica sint. Nam licet aliqua uulgaria sint, ait tamen illa cum aliqua compositione splendescere. Verbi gratia ‘curculio’ sordida uox est, ornatu accedente uulgaritas eius absconditur hoc modo: // Populatque ingentem farris aceruum // Curculio. [Apud Homerum est qui fabam libenter uescitur.]

104. si forte necesse est indiciis monstrare recentibvs. Quod si item, inquit, ad rem aliquam explicandam uerba antiqua non suffecerint, permittitur poetae noua fingere. [Indicia] uerba appellauit. Philosophi enim dicunt indicandarum rerum causa inuentas esse uoces.

50. fingere [c. [fing.] Non seruauerunt eius, qui inter omnes hi Cethegi unum morem seruauerunt.]

50. cinctvtis non exavdita Καὶ τὰ ἑξῆς: Omnes hi Cethegi morem seruauerunt eius, qui Romuli interanea discerpta[m] domum rettulerat. Numquam enim tunica usi sunt. Ideo cinctutis [his] dixit, quoniam cinctum est genus tunicae infra pectus aptatae. Eis ergo non exaudita uerba tamquam insolita et inpermissa nunc dixit. Est autem uerbi gratia intestinum pusillum. Et deinde [uerbi gratia], si[c] alapam dicimus, cum uno digito imam ferimus auriculam.

52. et nova fictaqv[a]e nvper habebvnt verba fidem, si // graeco fonte cadent parce detorta. Magis, inquit, auctoritatem mereri possunt noua uerba, si a Graeco fuerint in Latinum deriuata, ut transtulimus triclinium (antea cenaculum illud uocabamus, quia ibi cenabatur), et ab οἴνωι uinum, et a coelice calicem, et a colocynthe cucurbitam.

55. ego cvr, adqvirere pavca si possvm, invideor? Cum Plauto Caecilioque permissum sit, si uoluerant, uerba fingere, cur mihi minus liceat Latinum ampliare sermonem et nouis uti uerbis? [Inuideor] posuit pro: inuidetur mihi.

63. debemvr morti nos nostraqve. Conprobat nunc uniuersa morti esse destinata; etiam uerba interire cum opera hominum.

65. sterilisqve div palvs. Diuus Caesar duas instituerat res facere, portum Ostiensem munire, et Pomptinam paludem, quae in Campania ad quadragensimum miliarium, emittere[t] in mare. Hanc ergo significat in hoc recidisse, ut iam aretur.

67. sev cvrsvm mvtavit iniqvvm frvgibvs amnis, // doctvs iter melivs. Tiberim intellegamus. Hunc enim Agrippa deriuauit, qua nunc uadit; antea per Velabrum fluebat.

70. cadentqve // qvae nvnc svnt in honore vocabvla, si volet vsvs, hoc est: ratio loquendi. [Vsus] nihil enim aliud est, quam regula sermonis Latini.

73. res gestae regvmqve dvcvmqve. Incipit nunc loqui de omnibus metris, de epico, elegiaco, [ac] iambico.

75. versibvs inpariter ivnctis. Elegiacos uersus dicit. [Inpariter iunctis] inparibus. Nam exametro [enim] priore sequenti pentametro scribuntur clamores.

79. archilochvm proprio rabies armavit iambo. Primus Archilochus iambos scripsit in Lycambam socerum suum.

80. hvnc socci cepere pedem grandesqve cotvrni. Quo modo comoediae et tragoediae ornantur, qui pes iambicus appellatur. Nam hoc distat iambicus a iambo [paribus], id est metro, quod iambus ex iambicis paribus constat et maledictis armatur, iambicus autem metro magis quam ratione similis est iambo.

81. alternis aptvm sermonibvs. Nihil enim poeta in tragoedia dicit, sed plures personae. Itaque heroicum solet [res] referre, quid actum sit, tragoedia agit.

81. et popvlaris vincentem strepitvs: ipsum altius in scaena sonantem, quam populi clamor est.

83. mvsa dedit fidibvs divos pverosqve deorvm. Nunc de lyrico carmine loquitur, quo metro scribuntur aut heroum laudes aut Olimpionicarum. Pueros autem deorum heroas dicit.

85. et ivvenvm cvras. Hoc est: amores; quos lyrici celebrant.

85. libera vina referre. Qualia sunt Anacreontis carmina [descripta].

86. descriptas serva[ve]re vices. Hoc est: ordinem positum per species si ignoro, quare poeta dicor?

88. cvr nescire pvdens prave qvam discere malo? Huius uersus sensus talis est: Cur malo nescire, praue erubescens, ne uidear ignorasse, quam ab alio discere?

90. indignatvr item privatis. Hoc est: humilibus uerbis non uult tragoedia[m] inpleri.

95. et tragicvs plervmqve dolet sermone pedestri. Exigit saepe et tragoedia, ut pedestribus scribatur uerbis, ut cum Peleus uel Telefus regio habitu mutato loquantur. Neque enim debet in habitu mendici auxilium petens regaliter loqui.

97. proicit ampvllas. Hoc a Callimacho sustulit, qui dixit *.

98. si cvrat cor spectantis tetigisse qv[a]erella[s]. Hoc est: si id agit, ut adtente[m] spectantem flere cogat.

99. dvlcia svnto. Nunc quasi legem ponit et praecipit. [Sunto] enim et [agunto] ‘sint’ et ‘agant’ significat. Sed leges antiquae his fere plenae sunt quasi significantibus uerbis.

102. si vis me flere, dolendvm est primvm ipsi tibi. Hoc Demosthenicum est. Nam cum ad illum is, qui uapulauerat, accessisset peteretque summisse, ut causam suam ageret eo, quod caesus esset, negauit se facturum, quia ille non uapulasset. Illo adfirmante cum lacrimis factum esse, aeque superuacuas dixit eius qu[a]erellas. Tunc tertio cum indignari uideret [et tuto adfirmante cum lacrimis adfectu], dixit nunc se illi credere. Capiebat enim dicendi impetum ex irascente.

103. tvnc tva me infortvnia laedent. Id est: tunc tuae me calamitates mouebunt, quod Graeci ἀτυχήματα uocant.

113. romani tollent eqvites peditesqve cachinnvm. Ridebit equester ordo et plebs. Cachinnum autem uerbum secundum ὀνοματοποι[ε]ίαν fictum a sono risus.

114. intererit mvltvm, divvsne loqvatvr an heros. Hoc est: unicuique personae actus aptandus est. [Tamquam] apud Menandrum inducitur seruus [inducitur], tamquam liber loquens et hoc ille indiligenter et inconsulto, ut omnia domino simpliciter fateatur. Itaque quodammodo illum excusat.

119. avt famam seqvere avt sibi convenientia finge. Hoc aliud praeceptum est. Nam poeta scripturus aut secundum consensum debet aliquid describere, aut si historiam tamquam tritam non uult attingere, debet conuenienter noua[m] inducere.

120. scriptor honoratvm si forte reponis achillen. Apud antiquos comoediarum tragoediarumque scriptores cum primum in scaenam prodirent, fauorabiliter excipiebantur, etiam si male agerent, ut illorum ad scribendum iterum allicerentur animi, et praetore cogente totam necesse erat peragi fabulam. Sin uero iterum male egissent, incipiebant derideri. Ideo dixit ‘reponis’, quasi ‘iterum profer[en]s’.

124. perfidvs ixion. Moris erat apud antiquos, ut ducturi uxores nuptialia munera et dotem ultro soceris darent. Ixion ergo cum filiam Eponei accepisset in iniquum coniugium et dotem inuitus daret, scrobem fecit ingentem, quam igne repleuit et in summo leuiter cinere contexit. In hanc Eponea, quem simulans ad cenam inuitauerat, mersit ac sic passus est uiuum exuri. Ob hoc [perfidus Ixion].

128. difficile est proprie commvnia dicere, tvqve. Nunc in aliud catholicum transit quasi interrogans: at enim, inquiunt, difficile est communis res propriis explicare uerbis?

132. si non circa vilem patvlvmqve moraberis orbem. In eos dixit, qui a fine Iliados Homeri scripserunt et κυκλικοὶ appellantur. Ideo et patulum orbem dixit.

133. nec verbo verbvm cvrabis reddere. Hoc est: si non quaesieris, ut ad uerbum commutes, nec exprimere carmen, sed magis sensus. Alioquin siquid transtuleris, et pusillum erit et ineptum

139. partvrient montes, nascetvr ridicvlvs mvs. Graecum hoc prouerbium est: ῎Ωδινεν ὄρος, τὸ[ν] δ᾿ ἔτεκεν μῦν καὶ τίκτεται μῦς. Nec reditvm Diomedis ab interitv Meleagri. Antimachus fuit cyclicus poeta. Hic adgressus est materiam, quam sic extendit, ut uiginti quattuor uolumina implerit, antequam septem duces usque ad Thebas perduceret.

154. si plosoris eges avlaea manentis. Id est: si uis te adsectanter audiri, donec aulaeum leuetur, et donec is, qui agit, dicat [uos ualete et plaudite], quae consummatio et comoediae et tragoediae est, haec intuenda sunt, quae omnia subicit.

179. avt agitvr res in scaenis avt acta refertvr. In tale transit καθολικόν: Duo sunt genera nuntiorum. Alter est, qui extra scaenam acta nuntiat; puta si filios Medea occidit, nuntia[n]tur statim Iasoni; neque enim decet hoc in ipsa scaena fieri; alioquin incipit actus uerus fieri, non fabula. Alter est, qui in scaena commissa perfert extra scaenam, si puta adulterium Clytemestra conmiserit, ἐξάγγελοσ, ut hic quidem appellatur.

189. nev sit qvinto prodvctior actv fabvla: neue incipiat tragoedia plus quam quinque partibus impleri.

190. qvae posci volet et spectanda reponi. Sicut illud dixit: // Si forte reponis Achillen, hoc est: quae placere uult et iterum proferri.

191. nec devs intersit, nisi dignvs vindice nodvs // inciderit. Tunc demum, inquit, inferri debet deus, cum digna res interuentu eius exprimitur. Alioquin male pone[e]tur, ut in eo[s] siquis seruum suum uoluerit occidere; sed magis, cum aut filius patrem, aut pater filium occidit.

192. nec qvarta loqvi persona laboret. Tres enim personae tragoediam itemque comoediam peragunt; si tamen quarta interponitur, non loqui debet, sed adnuere statimque dimitti.

193. actoris partes chorvs officivmqve virile defendat. Id est: ne uiris agentibus feminarum inducatur chorus, neue feminis uirilis; sed agentes sexus su[h]as partes custodiant.

202. tibia non, vt nvnc, orichalco vincta tvbaeqve // aemvla. Colligit priore tempore certiore lege scriptas esse fabulas, quam hoc saeculo. Nam et tibia, qua intercinitur, non erat ante tam pr[a]etiosa aut tam magna, quam nunc est, quae orichalco ornatur, quod aes simillimum bratteae aureae est.

203. simplexqve foramine pavco. Terna enim tantum modo foramina habuit antiqua tibia.

214. sic priscae motvmqve et lvxvriam addidit arti. [Motum] nunc gestum dicit.

216. sic etiam fidibvs voces crevere severis. Ante enim lyra septem chordas habebat. Excogitata postea cithara est.

217. et tvlit eloqvivm insolitvm facvndia praeceps. Id est: ausus est dicere, quae praecipit eloquentia[m].

218. vtilivmqve sagax rervm et divina fvtvri // sortilegis non discrepvit sententia delphis. Ante, inquit, sapientes loquebantur, et illorum praeceptum pro responso erat, ut Θεῶι ἕπου, θεῶι νοῦς, et multa, quae in templo Delfici Apollinis scripta sunt, septem sapientium praecepta. Sententiam dixit, ut apud Graecos γνώμη.

220. carmine qvi tragico vilem certavit ob hircvm. Circa hunc enim tragoediarum scriptores apud antiquos contendebant, et tragoedia inde appellata est.

221. mox etiam agrestis satyros nvdavit, hoc est: satyrica coeperunt scribere, ut Pomponius Atalanten uel Sisyfon uel Ariadnen.

234. non ego inornata et dominantia nomina solvm. [Inornata] propria significa[ui]t. [Dominantia nomina] sunt, quae [ueris] propriis uocabulis nuncupantur, ut: libri capsa pagina. Haec autem non adeo propria sunt, ut: // Virtus me fregit Aeneae, quod est: Aeneas.

248. offendvntvr enim, qvibvs est [a]eqvvs et pater et res. Id est: equites Romani, quibus honestus census est, proteruitatem uerborum detestantur.

251. syllaba longa brevi svbiecta vocatvr iambvs. His enim pes syllabis constat.

252. vnde etiam trimetris accedere ivssit nomen iam // beis. Omnes uersus tragici iambei trimetri appellantur. Quaeri autem sole[n]t, cur trimetri appellentur, cum senos accipiant pedes. Quoniam scilicet tanta breuitas est pedum, ut iuncturae binos complectantur pedes.

254. non ita pridem, // tardior [a]vt pavlo graviorqve veniret ad avres [<v>. v. a.] Apud omnes enim antiquos uelox est et raro spondeum recipit. Nunc [hoc tempore] inseritur.

257. non vt de sede secvnda cederet avt qvarta. Potest sine dubio uel primo loco uel tertio aut quinto interseri spondius, sed utique secundo et quarto excluditur. His enim locis iambus integer ponitur.

261. avt operae celeris nimivm cvraqve carentis. Eos significat, qui tragoedias actitant.

273. scimvs invrbanvm lepido seponere dicto, hoc est: discernere, quid inurbane dictum sit, quid lepide. L[a]epidum est uenustum et suaue.

274. legitimvmqve sonvm digitis callemvs et avre. Id est: Cum metra digitis ob aures ferimus probantes, an consonent.

275. ignotvm tragicae genvs invenisse camenae. Thespis primum tragoedias scripsit genere Atheniensis, ad quas agendas plaustro circa ciuitates [egregie] Graeciae uehebatur.

277. qvae canerent agerentqve pervncti faecibvs ora. Ex hoc etiam putant [quidam] tragoediam appellatam quasi trygadiam, quia faecem τρύγα Graeci appellant.

278. post hvnc personae pa[e]llaeqve repertor honestae. Aeschylus primus tragoedi[i]s coturnos et syrma et personam dedit. Horum enim trium auctor est. [Pallae hon][e][stae]: pr[a]etiosae.

281. svccessit vetvs his comedia, quae appellatur ἀρχαία Est autem genus maledicacissimum et multum distans ab hac noua.

291. vos, o pompilivs sangvis. Quia Cal[y]pys filius est Numae, a quo Calpurnii Pisones traxerunt nomen.

295. ingenivm misera qvia fortvnativs arte. Ait enim Democritus poeticen natura magis quam arte constare, et eos solos poetas esse ueros, qui insaniant; in qua persuasione et Plato est.

300. si tribvs anticyris capvt insanabile. Locus est in Achaia Anticyra, ubi elleborum nascitur, quo sumpto dementes sanantur. [Hoc etiam sumpto et dolor capitis sanatur.]

302. qvi pvrgor bilem svb verni temporis horam. Omnes enim uerno tempore purgationem sumunt, quod uocatur καθαρτικόν.

309. scribendi recte sapere est et principivm et fons. Id est: scire quid scribas, hoc enim sapere est.

310. rem tibi socraticae potervnt ostendere chartae. Poema constat ex re et oratione. Res ex philosophia originem trahit, id est, ut praecepta contineat; has dicit Socraticas chartas esse. Deinde comitabuntur uerba.

311. verbaqve provisam rem non invita seqventvr. Hoc tale est: dicere, inquit, tunc poteris, cum habueris, quod dicas. Et Asinius Pollio item dixit: // Male Hercule eueniat uerbis, nisi rem sequuntur.

319. interdvm speciosa locis morataqve recte fabvla. Colligit saepe magis placuisse fabulam, quae nudis narraretur uerbis, quoniam res spectatorem delectarent, quam quae locis communibus explicaretur. Si uerbi gratia circumlator referat de Regulo, quomodo captus sit aut punitus, uerba sordida si non delectant, attamen res auocat auditu digna.

319. morataqve recte fabvla: bene instituta. Vnde in consuetudine dicere solemus bene moratum eum, qui rectos mores ediderit.

320. nvllivs veneris: nullius uoluptatis nec decoris.

323. grais dedit ore rotvndo // mvsa loqvi, praeter lavdem nvllivs avaris. In hac sola cupiditate promerebantur laudem tamquam Protogenes ille, qui Ialysum finxit decem annis, uel Apelles, qui totidem pinxit annis Anadyomenen. Non enim, ut acciperent, festinabant, sed, ut placerent, morabantur.

332. et levi servanda cvpresso. Libri enim, qui aut cedro inlinuntur, aut arca cupressea inclusi sunt, a tineis non uexantur.

340. nev pransae lamiae vivvm pvervm extrahat alvo. Haec ad infantes terrendos solet nominari. [Est ergo peccatum poetae, quod tantum fingat, ut etiam deuoratum Lamiae puerum utero educat.]

341. centyriae seniorvm agitant expertia frvgis. Id est: ea, quae nugatori[a]e dicuntur, exagitant senes. [[Expertia]: quae experti non sunt exagitant.]

343. omne tvlit pvnctvm, qvi miscvit vtile dvlci. Solus suffragia iudicum tulit, qui et utile et dulce scripsit, quo et prodesset et delectaret. [Punctum] autem ideo, quod antiqui suffragia non scribebant, sed puncto notabant.

345. hic meret aera[e] liber sosiis. Hunc bene uendent bibliopolae. Antea Sosii erant notissimi, qui commercium librorum faciebant.

352. qvas avt incvria fvdit. [Incuria] est neglegentia, quae curam non habet.

357. sic mihi, qvi mvltvm cessat, fit choerilvs ille. Poeta pessimus fuit Choerilus, qui Alexandrum secutus opera eius descripsit. Huius omnino septem uersus laudabantur. Et hinc Alexander dixisse fertur, multum malle se Thersit[h]en iam Homeri esse quam Choerili Achillen.

360. vervm operi longo fas est obrepere somnvm. Sed excusationem, inquit, Homerus mereri potest, si aliquid in tanto opere non respondet magnitudini carminis sui.

361. vt pictvra, poesis erit. Non erit dissimilis poetice picturae. Nam quo modo in hac propius quaedam spectanda sunt, quaedam longius, ita poetices quaedam postea, quaedam statim aspicienda sunt. Quae lucida[e] erunt, prop[i]e cognoscentur, quae uero obscura, longius remotis.

367. hoc tibi dictvm tolle memor. Id est: hoc uerbum in mente habe.

368. certis medivm et tolerabile rebvs recte concedi. Quarundam rerum esse medietatem. Consultus iuris aliquis si nescit, quantum Cascellius iuris consultus tunc optimus, at tamen potest esse mediocris; nec siquis orator idem potest, quod Messala, scias tamen non esse contemnendum.

375. et sardo cvm melle papaver. Corsicum et Sardum mel pessimi saporis est.

387. maeci ivdicis. Maecius perdiligens carminum fuit aestimator.

388. nonvmqve prematvr in annvm. Exemplo Cinnae poterit uti, ut carmen suum, si malum est, nouem annis dissimulet.

391. silvestres homines sacer interpresqve deorvm // caedibvs et victv foedo deterrvit orphevs. Orpheus primus poeticen inlustrauit et ob hoc dicitur lenisse tigres et leones, quia efferatos hominum animos placauerat carmine.

399. leges incidere ligno. Aereis enim tabulis antiqui non sunt usi, sed roboreis. In has incidebant leges. Vnde adhuc Athenis legum tabulae axones uocantur.

402. tyrtaevsqve. Fuit hic genere Atheniensis poeta, omni parte membrorum deformis. Primus hic tubae modulationes dedit ex hac causa. Nam cum Lacedaemonii bellum aduersum Messenios gererent diuque traherent dubium Martis euentum, responsum acceperunt ab Apolline, si uellent uincere, Atheniensi duce uterentur. A quibus rogati Athenienses miserunt Tyrtaeum clodum et luscum, quem deformem [c]riderent. Vsi sunt auxilio. Quibus ille cantum monstrauit tubarum, quarum inaudito territi sono Messenii fugerunt, adeptique sunt Lacones uictoriam.

403. dictae per carmina sortes. Per uersus exametros reddidit responsa Phemonoe ad Pyrrum Epirotam, tamquam [Purphoeri] poetae: // Aio te Aeacida Romanos uincere posse.

404. et vitae monstrata via est. Praeceptis sapientium, quibus instructa uita est.

417. occvpet extremvm scabies. Hoc ex lusu puerorum sustulit, qui ludentes solent dicere: // Quisquis ad me nouissimus uenerit, habeat // scabiem.

422. si vero est, [p]vnctvm qvi recte ponere possit, hoc est: si habeas eum, qui cenam praeparet.

431. vt, qvi condvcti plorant in fvnere, dicvnt. Alexandriae sitobolis conducuntur, qui mortuos fleant, et hoc tam ualde faciunt, ut ab ignorantibus illorum fuisse credantur, qui efferuntur. Hi ergo uocantur θρηνωιδοί.

434. reges dicvntvr mvltis vrgvere cvlillis. Reges enim, quos uolunt recipere in amicitiam, multo mero inebriant, temptantes, an per potionem, quae habeant secreta, prodant.

435. et torqvere mero, hoc est: protrahere ad confessionem.

437. animi svb vvlpe latentes. Simiatores eos et mydronas appellamus, qui benigne inrident.

438. qvintilio siqvid recitares. Hic erat Quintilius Varus Cremonensis, amicus Vergilii, eques Romanus.

441. et male tornatos incvdi reddere versvs, hoc est: denuo uersus scribere, quo modo ferramentum male productum redditur in incudem, ut ibi formetur.

444. qvin sine rivali. Aemulum riualem dixit.

446. incomptis adlinet atrvm transverso calamo signvm. Significat ac notat uersum male formatum.

450. fiet aristarchvs. Hic Homeri carmina adnotauit. Ille ergo iudex etiam optimi poetae Aristarchus fiet.

454. avt fanaticvs error, id est: qui lymfatico agitantur.

456. agitant pveri incavtiqve seqvvntvr. Nam pueri praetereuntibus inludere soliti eos, quos insectantur, in dementiam conpellunt.

457. hic dvm svblimis versvs rvctatvr. Pro ‘ructat’. Antiqui enim et ‘ructo’ et ‘ructor’ dixerunt. Hic genere patiendi extulit ‘ructatur’, ut ‘uenatur, lauatur’.

463. sicvliqve poetae narrabo interitvm. Empedocles fuit Agrigentinus fysicus, qui se in craterem praecipitem dedit Aetnae immortalitatem adfectans.

465. ardentem frigidvs aetnam insilvit. Dum se credit ex opinione hominum collecturum diuinitatem, si nusquam comparuisset.

471. an triste vidental. Id quod Iouis fulmine percussum est, bidental appellatur. Hoc expiari non potest. Errant autem qui putant ab agna dictum bidental.

476. hirvdo. Haec et sanguisuga appellatur.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII