òåêñò ïåðåâîäû commentarii varialectio prosodia
Si bene te novi, metues, liberrime Lolli,
scurrantis speciem praebere, professus amicum.
Ut matrona meretrici dispar erit atque
discolor, infido scurrae distabit amicus.
5 Est huic diversum vitio vitium prope maius,
asperitas agrestis et inconcinna gravisque,
quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,
dum vult libertas dici mera veraque virtus.
Virtus est medium vitiorum et utrimque reductum.
10 Alter in obsequium plus aequo pronus, et imi,
derisor, lecti sic nutum divitis horret,
sic iterat voces et verba cadentia tollit,
ut puerum saevo credas dictata magistro
reddere, vel partis mimum tractare secundas;
15 Alter rixatur de lana saepe caprina,
propugnat nugis armatus: “Scilicet ut non
sit mihi prima fides?” et “Vere quod placet ut non
acriter elatrem? Pretium aetas altera sordet.”
Ambigitur quid enim? Castor sciat an Dolichos plus;
20 Brundisium Minuci melius via ducat an Appi?
Quem damnosa venus, quem praeceps alea nudat,
gloria quem supra vires et vestit, et unguit,
quem tenet argenti sitis importuna famesque,
quem paupertatis pudor et fuga – dives amicus,
25 saepe decem vitiis instructior, odit et horret,
aut, si non odit, regit, ac veluti pia mater
plus quam se sapere et virtutibus esse priorem
vult, et ait prope vera: “Meae – contendere noli –
stultitiam patiuntur opes, tibi parvula res est.
30 Arta decet sanum comitem toga, desine mecum
certare.” Eutrapelus cuicumque nocere volebat
vestimenta dabat pretiosa; beatus enim iam
cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes,
dormiet in lucem, scorto postponet honestum
35 officium, nummos alienos pascet, ad imum
Thraex erit, aut olitoris aget mercede caballum.
Arcanum neque tu scrutaberis illius unquam,
commissumque teges et vino tortus, et ira.
Nec tua laudabis studia, aut aliena reprendes,
40 nec, cum venari volet ille, poemata panges
(gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque
Zethi, dissiluit, donec suspecta severo
conticuit lyra). Fraternis cessisse putatur
moribus Amphion; tu cede potentis amici
45 lenibus imperiis, quotiensque educet in agros
Aetolis onerata plagis iumenta canesque,
surge et inhumanae senium depone Camenae,
cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:
Romanis sollemne viris opus, utile famae
50 vitaeque et membris, praesertim cum valeas et
vel cursu superare canem vel viribus aprum
possis. Adde, virilia quod speciosius arma
non est qui tractet; scis, quo clamore coronae
proelia sustineas campestria. Denique saevam
55 militiam puer et Cantabrica bella tulisti,
sub duce qui templis Parthorum signa refigit
nunc, et, si quid abest, Italis adiudicat armis.
Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis;
quamvis nil extra numerum fecisse modumque
60 curas, interdum nugaris rure paterno
(partitur lintres exercitus, Actia pugna
te duce per pueros hostili more refertur;
adversarius est frater, lacus Hadria, donec
alterutrum velox Victoria fronde coronet) –
65 ñonsentire suis studiis qui crediderit te
fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
Protinus ut moneam (siquid monitoris eges) tu
quid de quoque viro et cui dicas saepe videto.
Percontatorem fugito; nam garrulus idem est,
70 nec retinent patulae commissa fideliter aures,
et semel emissum volat irrevocabile verbum.
Non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve
intra marmoreum venerandi limen amici,
ne dominus pueri pulchri caraeve puellae
75 munere te parvo beet aut incommodus angat.
Qualem commendes etiam atque etiam aspice, ne mox
incutiant aliena tibi peccata pudorem;
fallimur et quondam non dignum tradimus, ergo
quem sua culpa premet deceptus omitte tueri,
80 ut penitus notum, si temptent crimina, serves
tuterisque tuo fidentem praesidio – qui
dente Theonino cum circumroditur, ecquid
ad te post paulo ventura pericula sentis?
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
85 et neglecta solent incendia sumere vires.
Dulcis inexpertis cultura potentis amici;
expertus metuet. Tu, dum tua navis in alto est,
hoc age ne mutata retrorsum te ferat aura.
Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
90 sedatum celeres, agilem navumque remissi;
[potores liquidi media de luce Falerni]
oderunt porrecta negantem pocula, quamvis
nocturnos iures te formidare tepores.
Deme supercilio nubem; plerumque modestus
95 occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
Inter cuncta leges et percontabere doctos –
qua ratione queas traducere leniter aevum,
num te semper inops agitet vexetque cupido,
num pavor et rerum mediocriter utilium spes;
100 virtutem doctrina paret naturane donet;
quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,
quid pure tranquille – honos, an dulce lucellum,
an secretum iter, et fallentis semita vitae.
Me quotiens reficit gelidus Digentia rivus,
105 quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,
quid sentire putas, quid credis, amice, precari?
Sit mihi quod nunc est, etiam minus, ut mihi vivam
quod superest aevi, siquid superesse volunt di;
sit bona librorum et provisae frugis in annum,
110 copia neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
Sed satis est orare Iovem quae ponit et aufert;
det vitam, det opes – aequum mi animum ipse parabo.
Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.