òåêñò ïåðåâîäû commentarii varialectio prosodia
Non ebur, neque aureum
mea renidet in domo lacunar,
non trabes Hymettiae
premunt columnas ultima recisas
5 Africa, neque Attali
ignotus heres regiam occupavi,
nec Laconicas mihi
trahunt honestae purpuras clientae.
at fides et ingeni
10 benigna vena est pauperemque dives
me petit. nihil supra
deos lacesso, nec potentem amicum
largiora flagito,
satis beatus unicis Sabinis.
15 truditur dies die,
novaeque pergunt interire lunae.
tu secanda marmora
locas sub ipsum funus, et, sepulcri
inmemor, struis domos,
20 marisque Bais obstrepentis urges
submovere litora —
parum locuples continente ripa.
quid quod usque proximos
revellis agri terminos, et ultra
25 limites clientium
salis avarus? pellitur paternos
in sinu ferens deos,
et uxor et vir sordidosque natos.
nulla certior tamen
30 rapacis Orci fine destinata
aula divitem manet
erum. quid ultra tendis? aequa tellus
pauperi recluditur
regumque pueris, nec satelles Orci
35 callidum Promethea
revexit auro captus. hic superbum
Tantalum atque Tantali
genus coercet, hic levare functum
pauperem laboribus
40 vocatus atque non vocatus audit.
Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.