Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1      quem tu, melpomene, semel
 
melphomene
 
2       nascentem placido lumine videris,
 
numine
 
3      illum non labor isthmius
 
istmius – ist mius
 
4       clarabit pugilem, non equos inpiger
clarabit pugilem, non equos inpiger
clarabit pugilem, non equos inpiger
clarabit pugilem, non equos inpiger
 
claravit – declarabit
pugillem
equus
impier – impiger
 
5      curru ducet achaico
curru ducet achaico
 
decet
achaio
 
6       victorem, neque res bellica deliis  
7      ornatum foliis ducem,  
8       quod regum tumidas contuderit minas,  
9      ostendet capitolio:  
10       sed quae tibur aquae fertile praefluunt
sed quae tibur aquae fertile praefluunt
sed quae tibur aquae fertile praefluunt
 
set
qua
perfluunt – praefluent – prefluunt – profluunt – proluunt
 
11      et spissae nemorum comae
 
spisse
 
12       fingent aeolio carmine nobilem.
 
eolio
 
13      romae, principis urbium,  
14       dignatur suboles inter amabilis
dignatur suboles inter amabilis
 
soboles
amabiles
 
15      vatum ponere me choros,  
16       et iam dente minus mordeor invido.
 
mordeor
 
17      o testudinis aureae
 
auree
 
18       dulcem quae strepitum, pieri, temperas,
 
piieri
 
19      o mutis quoque piscibus  
20       donatura cycni, si libeat, sonum,
 
cigni – cygni
 
21      totum muneris hoc tui est,
 
hoc tui – hoc tuist
 
22       quod monstror digito praetereuntium  
23      romanae fidicen lyrae;
 
lire
 
24       quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.
quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.
 
spero
tuumst
 

TESTIMONIA


Ln. 1 praem. ‘tertia ode’ Diomed. 526 sq.

Ln. 8. ‘Hor. in IIII carminum: quod — minas’ Prisc. X 25

Ln. 18. Servius ad ecl. 1, 37

Ln. 21 sq. ‘Hor. lib. IIII carminum sic posuit: totum — praetereuntium’ schol. Pers. 1, 28

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII