Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

epistulae i vi


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Nil admirari prope res est una, Numici,

solaque quae possit facere et servare beatum.

Hunc solem, et stellas, et decedentia certis

tempora momentis sunt qui formidine nulla

5 imbuti spectent – quid censes munera terrae?

Quid maris extremos Arabas ditantis et Indos;

ludicra, quid plausus, et amici dona Quiritis, –

quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?

Qui timet his adversa fere miratur eodem

10 quo cupiens pacto; pavor est utrubique molestus,

improvisa simul species exterret utrumque.

Gaudeat an doleat, cupiat, metuatne – quid ad rem,

si quidquid vidit melius peiusve sua spe

defixis oculis animoque et corpore torpet?

15 Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui –

ultra quam satis est virtutem si petat ipsam.

I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artis

suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;

gaude quod spectant oculi te mille loquentem;

20 navus mane Forum, et vespertinus pete tectum –

ne plus frumenti dotalibus emetat agris

Mutus, et – indignum quod sit peioribus ortus –

hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.

Quidquid sub terra est in apricum proferet aetas,

25 defodiet condetque nitentia. Cum bene notum

26 porticus Agrippae, via te conspexerit Appi,

ire tamen restat Numa quo devenit et Ancus.

Si latus aut renes morbo temptantur acuto,

quaere fugam morbi. Vis recte vivere? (Quis non?)

30 Si virtus hoc una potest dare, fortis omissis

hoc age deliciis. Virtutem verba putas, et

lucum ligna? Cave ne portus occupet alter,

ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;

mille talenta rotundentur, totidem altera porro, et

35 tertia succedant, et quae pars quadret acervum.

Scilicet uxorem cum dote fidemque, et amicos,

et genus, et formam regina Pecunia donat;

ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.

Mancupiis locuples, eget aeris Cappadocum rex;

40 ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt,

si posset centum scaenae praebere rogatus,

“Qui possum totait; “Tamen et quaeram, et quot habebo

mittam”; post paulo scribit sibi milia quinque

esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnes.

45 Exilis domus est ubi non et multa supersunt,

et dominum fallunt, et prosunt furibus. Ergo

si res sola potest facere et servare beatum,

hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.

Si fortunatum species et gratia praestat,

50 mercemur servum qui dictet nomina, laevum

qui fodicet latus, et cogat trans pondera dextram

porrigere: “Hic multum in Fabia valet, ille Velina;

cui libet hic fascis dabit, eripietque curule

cui volet, importunus, ebur”; “frater”, “pater” adde,

55 ut cuique est aetas ita quemque facetus adopta.

Si “bene qui cenat – bene vivit”, lucet – eamus

quo ducit gula, piscemur, venemur (ut olim

Gargilius, qui mane plagas, venabula servos

differtum transire Forum populumque iubebat,

60 unus ut e multis populo spectante referret

emptum mulus aprum); crudi tumidique lavemur,

quid deceat, quid non obliti, Caerite cera

digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei,

cui potior patria fuit interdicta voluptas.

65 Si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque

nil est iucundum, vivas in amore iocisque.

Vive, vale. Siquid novisti rectius istis

candidus, imperti; si nil, his utere mecum.


Systema: versus heroi. Appellatur: Numicius. Nomenclatura: 1 Numicius; 6 Arabes; 6 Indi; 7 Quiris; 18 Tyrius; 22 Mutus; 26 Agrippa (M. Vipsanius); 26 Appius; 26 Butra; 27 Ancus Marcius; 27 Numa; 33 Bithynicus, Bithynius, Bithynus; 33 Cibyrata, Cibyraticus, Cibyreius; 37 Pecunia; 38 Suadela; 38 Venus; 39 Cappadox; 40 Lucullus; 52 Fabia Tribus; 52 Velina Tribus; 58 Gargilius; 62 Caere; 63 Ithacensis; 63 Ulixes; 65 Mimnermus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


Scribit non amare se unam sectam plus alia. In qua iam egloga Hieronymi sectam commendat, qui summum bonum indolentiam ait, quam Graeci ἀπονίαν nominant.


1. nihil admirari prope res. Nullae sectae obligatum se ait, ideo quia nulla maiorem res perturbationem animis parat, quam siquis alia tamquam bona concupiscit, alia tamquam mala timet. Eum ergo, qui se in rebus omnibus gratiae odioque exemerit, securum uiuere posse significat.

15. insani sapiens. Perinde pronuntiandum, ac si per se dixisset.

17. et artes svspice. Potest et [sus][p][i][c][e] subdistingui.

19. gavde[s] qvod spectant ocvli. Hoc in gloriae cupiditatem dicit.

24. in apricvm proferet aetas. [In apricum]: in apertum significat, hoc est: in lumen, in solem.

26. porticvs agrippae. In Agrippae enim porticu et Appia uia maxime conspicui uidebantur. In his ergo conspicuo ait ad mortem eundum esse, quo peruenerunt etiam reges Romani.

28. si latvs avt renes morbo temptantvr acvto. Ad recte uiuendum uirtutem solam proficere ait. Alias deinde res sic optat, quo modo consequatur: dicit diuitias primum, deinde honorem et gratiam, deinde cenas, non inuenuste usus ad omnia despicienda rerum contumelia inlata mentione cenarum.

31. hoc age deliciis. Si ita contemnis uirtutem, ut non summum bonum eam, sed uerba existimes, si religione non mouearis, ut lucos sacros in hoc putes stare, ut ligna hominibus praestent, relinque haec et quae miraris sequere.

38. decorat svadela venvsqve. Ordo: Et Venus Suadela. Suadela autem epitheton est Veneris, quae a Graecis Πιθὼ [a nobis Venus] accipitur.

39. eget aeris cappadocvm rex. Hoc ait: noli committere, ut egeas quod optimum ducis.

62. caerite cera. Hoc ideo, quia uictis Caeritibus Romani in percutiendo foedere non dederunt suffragii ferendi ius, quod ignominiosum fuit.

63. remigivm vitiosvm. Remigium uitiosum Vlixis συνεκδοχικῶς socios eius dicit. Quos uitiosos ideo ait, quia nec apud Circen poculis eius, nec apud Syrenas cantibus sibi temperare potuerunt.

65. si, mimnermvs vti censet. Mimnermus elegiarum scriptor fuit. [In quadam egloga Hieronymi sectam commendans, qui summum bonum indolentiam, quam Graeci ἀπονίαν nominant, molestias] amores plus incommodi quam gaudii habere demonstrat.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


In hac epistola docet uicturum feliciter eum, qui infra admirationem omnia habiturus sit; ut enim omnem sollicitudinem ex cupiditatibus nasci dubium non est, ita 15 beatam uitam in contemptu deliciarum constitutam esse ait.


1. <vna>. Vnica et praecipua, ut ([Verg. Aen.] V 704. 705): Vnum Tritonia Pallas Q. d.

5. <mvnera terrae>. Metalla dicit, non fructus.

6. Indici maris munera: arbores, hoc est hebenum, et uniones in conchis.

7. Populi dona, qui scilicet non iudicio faueat, sed studio. ‘Quiritis’ autem, quia ait Maro (quorg. II 508. 509): Hunc plausus biantem Per cuneos.

5. <lvdicra>. Inania.

8. Sensus: in quantum ista contempnenda sunt, si inueniri possunt, qui caelum ipsum non mirentur?

10. Vtrobique: et in timore amittendi et in spe consequendi, ex quibus aut dolor aut gaudium contingit.

16. <vltra qvam satis est>. Vt ([Terent. Andr.] I 1, 34): Ne quid nimis. Mire ‘ipsam’, cum alioquin petenda sit.

17. <i nvnc>. Per ironiam, cum sit contrarium. <vetvs>. Quoniam ueteres meliores artifices.

20. <navvs>. Industrie, cui contrarium ignauus <tectvm>. Hospitium.

23. Hoc est: tu stupe diuitias eius, qui tuam uirtutem mirari deberet.

24. Sensus: ut inueniuntur diuiciae, ita et pereunt: uirtus sola perpetua est.

26. Mire, quoniam in his locis frequens nobilium deambulatio est. In Agrippae enim porticu et Appia uia maxime conspicui uidebantur. In his ergo conspicuo ait ad mortem eundum esse, qua peruenerunt etiam Romani reges.

28. Sensus: si uis carere uitiis, fuge illecebras, sequere uirtutem.

31. Si tu contempnens uirtutem ais mania uerba esse philosophiam, ut sacrilegi dicunt lucum ligna esse, occupa te in eis, quae tibi uideantur utilia, hoc est: ne portus occupet alter; sed uidetur de his dicere, qui laudant philosophiam nec secuntur.

32. alter. Scilicet negotiator. Per ironiam ad pecuniam hortatur, ut magis facientes incuset.

33. Cybira uicus maritimus in Pamphilia, alter in Lycia.

34. Notandum ‘rotundentur’, idest compleantur. Omne enim, quod rotundum est, ab omni parte perfectum est.

36. <qvadrat>. Quadruplum facit.

36. Per ironiam, quoniam hoc putant, qui nolunt philosophari.

38. <svadela>. Dea suasionis uel suadendi.

39. Sensus: nolo ergo sis talis, qualis Cappadocum rex, qui una re habundat, eget ceteris; sed philosophiam sequere, cui nihil deesse potest. Cappadoces habundare mancipiis dicuntur, egere pecunia. Ostendit multis opus esse, ut quis diues uideatur.

40. Trahitur exemplum de Lucullo diuite Romanorum. Quem cum quidam praefectus callide rogaret, ut, si posset, centum clamides sequenti die ostenderet in scena, uolens experiri, si tot haberet, respondit: quomodo possum tot praebere? Post paululum scripsit ei se habere domi quinque milia clamidum, ex quibus, si uellet, poterat tollere partem uel omnes. Luculli exemplo ostendit pecuniae appetendas non esse, quoniam multa habent superuacua, ut ille clamides, ac per hoc philosophiam sequendam esse, cui nihil deest.

45. Irridentis animo hoc dicit, dum deprehendit superuacua auaritiae. Isto, inquit, tempore pauper dicitur, ubi non super habundat aliquid et ubi non fallunt dominum ipsae diuitiae sua quantitate; scilicet si ipse non ignorat, quantum habeat, et si satis fores inde eripere non possunt.

49. Sic pronuntia, ut irridendo horteris magis.

50. <qvi dictet n.>. Qui sit nomenclator uel consiliarius.

51. ‘Pondera’ lapides, qui in opera ducuntur per uias, uel qui per latera expositi altiores sunt; et est sensus: qui manum porrig<ere cog>at transituro.

52. <hic mvltvm>. Serui uerba admonentis. Persius (5, 73. 74): Libertate opus est, non hac, qua quisque Velina // Publius.

55. <lvcet>. Prima luce.

58. ‘Gargilius’ luxuriosus ac perditus, qui se uenari simulabat, dum emeret apros.

59. <differtvm>. Plenum. <Iubebat> hoc consulto per loca frequentiora transire, ut a pluribus uideretur.

61. <tvmidiqve lavemvr>. Persius (3, 98): Turgidus hic epulis atque albo uentre lauatur.

62. Ceritibus ciuitas Romana sic data, ut non liceret eis suffragium ferre, quia post datam ausi sunt rebellare, ideoque census eorum in tabulas relati a ceterorum censibus remoti erant. Sic factum est, ut, qui aliquid flagitiosum admiserat, in tabulas Ceritum referretur. Aliter: Cere oppidum in Italia, quo capta a Gallis urbe sacra translata sunt, pro quo beneficio postea ciuitatem Romanam meruit, ita tamen, ne suffragium ferret. Hic autem Cerite cera dixit pro nota et infamia, qui propter ignominiam suffragium ferre non possent.

63. Vlixes delatus ad insulas, in quibus boues Solis erant, responsum accepit, ut, si uellet ad patriam uel socii remeare, non contingerent boues; illi praesentem uoluptatem [potius quam patriam] elegerunt.

64. Qui se nec a sacris pecudibus nec a Circeo poculo abstinere potuerunt.

65. <minmermvs>. Poeta Epicureus, qui multa elegiaco metro de eadem secta conscripsit.

68. <candidvs>. Benignus, sine inuidia.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII