Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones ii iii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

D. Sic raro scribis, ut toto non quater anno

membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,

iratus tibi, quod vini somnique benignus

nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis

5 Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo

dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.

culpantur frustra calami inmeritusque laborat

iratis natus paries dis atque poetis.

atqui voltus erat multa et praeclara minantis,

10 si vacuum tepido cepisset villula tecto.

quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?

Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?

invidiam placare paras virtute relicta?

contemnere miser. vitanda est inproba Siren

15 desidia, aut quidquid vita meliore parasti

ponendum aequo animo. H. di te, Damasippe, deaeque

verum ob consilium donent tonsore. sed unde

tam bene me nosti? D. postquam omnis res mea Ianum

ad medium fracta est, aliena negotia curo

20 excussus propriis. olim nam quaerere amabam,

quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,

quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.

callidus huic signo ponebam milia centum;

hortos egregiasque domos mercarier unus

25 cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale

inposuere mihi cognomen compita. H. novi

et miror morbi purgatum te illius. D. atqui

emovit veterem mire novus, ut solet, in cor

traiecto lateris miseri capitisve dolore,

30 ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.

H. dum nequid simile huic, esto ut libet. D. o bone, ne te

frustrere: insanis et tu stultique prope omnes,

siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira

descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me

35 solatus iussit sapientem pascere barbam

atque a Fabricio non tristem ponte reverti.

nam male re gesta cum vellem mittere operto

me capite in flumen, dexter stetit etcave faxis

te quicquam indignum. pudorinquitte malus angit,

40 insanos qui inter vereare insanus haberi.’

primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te

solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.

quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri

caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex

45 autumat. haec populos, haec magnos formula reges,

excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare

desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen

insano posuere. velut silvis, ubi passim

palantis error certo de tramite pellit,

50 ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique

error, sed variis inludit partibus: hoc te

crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille

qui te deridet caudam trahat.’ ‘est genus unum

stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis,

55 ut rupes fluviosque in campo obstare queratur;

alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis

per medios fluviosque ruentis: clamet amica

mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor:

hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!’

60 non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,

cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis

mater, te appello’ clamantibus. huic ego volgus

errori similem cunctum insanire docebo.

insanit veteres statuas Damasippus emendo:

65 integer est mentis Damasippi creditor? esto.

accipe quod numquam reddas mihisi tibi dicam:

tune insanus eris, si acceperis, an magis excors

reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?

scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae

70 nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:

effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.

cum rapies in ius malis ridentem alienis,

fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor

si male rem gerere insani est, contra bene sani:

75 putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli

dictantis, quod tu numquam rescribere possis.

audire atque togam iubeo conponere, quisquis

ambitione mala aut argenti pallet amore,

quisquis luxuria tristive superstitione

80 aut alio mentis morbo calet: huc propius me,

dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.

danda est ellebori multo pars maxima avaris:

nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.

heredes Staberi summam incidere sepulcro,

85 ni sic fecissent, gladiatorum dare centum

damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,

frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave

seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi,’ credo,

hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo

90 sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo

heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens

pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si

forte minus locuples uno quadrante perisset,

ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res,

95 virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris

divitiis parent; quas qui construxerit, ille

clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex

et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum

speravit magnae laudi fore. quid simile isti

100 Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum

in media iussit Libya, quia tardius irent

propter onus segnes. uter est insanior horum?

nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.

siquis emat citharas, emptas conportet in unum,

105 nec studio citharae nec Musae deditus ulli,

si scalpra et formas non sutor, nautica vela

aversus mercaturis: delirus et amens

undique dicatur merito. qui discrepat istis,

qui nummos aurumque recondit, nescius uti

110 conpositis metuensque velut contingere sacrum?

siquis ad ingentem frumenti semper acervum

porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc

audeat esuriens dominus contingere granum

ac potius foliis parcus vescatur amaris;

115 si positis intus Chii veterisque Falerni

mille cadisnihil est: tercentum milibus, acre

potet acetum; age si et stramentis incubet unde

octoginta annos natus, cui stragula vestis,

blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:

120 nimirum insanus paucis videatur, eo quod

maxima pars hominum morbo iactatur eodem.

filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,

dis inimice senex custodis? ne tibi desit?

quantulum enim summae curtabit quisque dierum,

125 unguere si caules oleo meliore caputque

coeperis inpexa foedum porrigine? quare,

si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers

undique? tun sanus? populum si caedere saxis

incipias servosve tuos, quos aere pararis,

130 insanum te omnes pueri clamentque puellae;

cum laqueo uxorem interimis matremque veneno,

incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis

nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.

an tu reris eum occisa insanisse parente

135 ac non ante malis dementem actum Furiis quam

in matris iugulo ferrum tepefecit acutum?

quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,

nil sane fecit quod tu reprehendere possis:

non Pyladen ferro violare aususve sororem

140 Electran, tantum maledicit utrique vocando

hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.

pauper Opimius argenti positi intus et auri,

qui Veientanum festis potare diebus

Campana solitus trulla vappamque profestis,

145 quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres

iam circum loculos et clavis laetus ovansque

curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis

excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque

effundi saccos nummorum, accedere pluris

150 ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:

ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.’

men vivo?’ ‘ut vivas igitur, vigila. hoc age.’ ‘quid vis?’

‘deficient inopem venae te, ni cibus atque

ingens accedit stomacho fultura ruenti.

155 tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.’

quanti emptae?’ ‘parvo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu,

quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’

quisnam igitur sanus?’ ‘qui non stultus.’ ‘quid avarus?’

stultus et insanus.’ ‘quid, siquis non sit avarus,

160 continuo sanus?’ ‘minime.’ ‘cur, Stoice?’ dicam.

non est cardiacus’ – Craterum dixisse putato

hic aeger.’ ‘recte est igitur surgetque?’ negabit.

[quod latus aut renes morbo temptentur acuto]

non est periurus neque sordidus: inmolet aequis

165 hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:

naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone

dones quidquid habes an numquam utare paratis?

Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives

antiquo censu, gnatis divisse duobus

170 fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis

ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque

ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,

te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,

extimui, ne vos ageret vesania discors,

175 tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.

quare per divos oratus uterque Penatis

tu cave ne minuas, tu ne maius facias id

quod satis esse putat pater et natura coercet.

praeterea ne vos titillet gloria, iure

180 iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve

vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’

in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,

latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,

nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;

185 scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,

astuta ingenuum volpes imitata leonem?

nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?

rex sum.’ nil ultra quaero plebeius. ‘et aequam

rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto

190 dicere quod sentit permitto.’ maxime regum,

di tibi dent capta classem redducere Troia.

ergo consulere et mox respondere licebit?

consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus,

putescit, totiens servatis clarus Achivis,

195 gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,

per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?

mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen

et Menelaum una mecum se occidere clamans.’

tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam

200 ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,

rectum animi servas? ‘quorsum?’ insanus quid enim Aiax

fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim

uxore et gnato; mala multa precatus Atridis

non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.

205 verum ego, ut haerentis adverso litore navis

eriperem, prudens placavi sanguine divos.’

nempe tuo, furiose? ‘meo, sed non furiosus.’

qui species alias veris scelerisque tumultu

permixtas capiet, commotus habebitur atque

210 stultitiane erret nihilum distabit an ira.

Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:

cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,

stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor?

siquis lectica nitidam gestare amet agnam,

215 huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,

Rufam aut Pusillam appellet fortique marito

destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius

praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.

quid, siquis gnatam pro muta devovet agna,

220 integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava

stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,

et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,

hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.

nunc age luxuriam et luxuriam arripe mecum.

225 vincet enim stultos ratio insanire nepotes.

hic simul accepit patrimoni mille talenta,

edicit, piscator uti, pomarius, auceps,

unguentarius ac Tusci turba inpia vici,

cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum

230 mane domum veniant. quid tum? venere frequentes,

verba facit leno: ‘quidquid mihi, quidquid et horum

cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.’

accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus.

in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum

235 cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris.

segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer,

sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex,

unde uxor media currit de nocte vocata.’

filius Aesopi detractam ex aure Metellae,

240 scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto

diluit insignem bacam: qui sanior ac si

illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam?

Quinti progenies Arri, par nobile fratrum

nequitia et nugis pravorum et amore gemellum

245 luscinias soliti inpenso prandere coemptas,

quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati?

aedificare casas, plostello adiungere muris,

ludere par inpar, equitare in harundine longa

siquem delectet barbatum, amentia verset.

250 si puerilius his ratio esse evincet amare

nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus

quale prius, ludas opus, an meretricis amore

sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim

mutatus Polemon? ponas insignia morbi,

255 fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille

dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,

postquam est inpransi correptus voce magistri?

porrigis irato puero cum poma, recusat;

sume, catelle!’ negat; si non des, optet. amator

260 exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,

quo rediturus erat non arcessitus, et haeret

invisis foribus? ‘nec nunc, cum me vocet ultro,

accedam? an potius mediter finire dolores?

exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.’ ecce

265 servos, non paulo sapientioro ere, quae res

nec modum habet neque consilium, ratione modoque

tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,

pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu

mobilia et caeca fluitantia sorte laboret

270 reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si

insanire paret certa ratione modoque.’

quid? cum Picenis excerpens semina pomis

gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?

quid? cum balba feris annoso verba palato,

275 aedificante casas qui sanior? adde cruorem

stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.

Hellade percussa Marius cum praecipitat se,

cerritus fuit? an commotae crimine mentis

absolves hominem et sceleris damnabis eundem

280 ex more inponens cognata vocabula rebus?

libertinus erat, qui circum compita siccus

lautis mane senex manibus currebat etunum,’ –

quid tam magnum?’ addens – ‘unum me surpite morti!

dis etenim facile estorabat, sanus utrisque

285 auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,

exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus

Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.

Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’

mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,

290 frigida si puerum quartana reliquerit, illo

mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus

in Tiberi stabit.’ casus medicusve levarit

aegrum ex praecipiti: mater delira necabit

in gelida fixum ripa febrimque reducet,

295 quone malo mentem concussa? timore deorum.’

haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico

arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.

dixerit insanum qui me, totidem audiet atque

respicere ignoto discet pendentia tergo.

300 H. Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,

qua me stultitia, quoniam non est genus unum,

insanire putas? ego nam videor mihi sanus.

D. quid, caput abscissum manibus cum portat Agave

gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?

305 H. stultum me fateor – liceat concedere veris

atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me

aegrotare putes animi vitio. D. accipe: primum

aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo

ad summum totus moduli bipedalis, et idem

310 corpore maiorem rides Turbonis in armis

spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?

an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,

tanto dissimilem et tanto certare minorem?

absentis ranae pullis vituli pede pressis

315 unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens

belua cognatos eliserit: illa rogare,

quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?

maior dimidio.’ ‘num tanto?’ cum magis atque

se magis inflaret, ‘non, si te ruperis,’ inquit,

320 par eris.’ haec a te non multum abludit imago.

adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,

quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.

non dico horrendam rabiem. H. iam desine. D. cultum

maiorem censu. H. teneas, Damasippe, tuis te.

325 D. mille puellarum, puerorum mille furores.

H. o maior tandem parcas, insane, minori.


Composuit: 722 A.U.C. (32 ÂŃ). Systema: versus heroi. Nomenclatura: 11 Menander; 11 Plato; 12 Archilochus; 12 Eupolis; 14 Sirenes; 16 Damasippus; 18 Ianus; 21 Sisyphus; 25 Mercurialis; 33 Stertinius; 44 Chrysippus; 55 Campus Martius; 60 Fufius; 61 Catienus; 61 Iliona; 68 Mercurius; 69 Nerius; 69 Perillius Cicuta; 71 Proteus; 83 Anticyra; 84 Staberius; 86 Arrius (Q.); 87 Africa; 100 Aristippus; 100 Graecus; 101 Libya; 105 Musae; 115 Chium; 115 Falernus; 132 Argi; 133 Orestes; 135 Furiae; 139 Pylades; 142 Opimius; 143 Veientanus; 144 Campanus; 160 Stoicus; 161 Craterus; 165 Lares; 168 Canusium; 168 Oppidius Servius; 171 Aulus; 171 Oppidius (A.); 173 Oppidius Tiberius; 175 Nomentanus; 176 Penates; 183 Circus Maior; 185 Agrippa (M. Vipsanius); 187 Aiax; 187 Atrides Et Atridae; 191 Troia; 193 Achilles; 194 Achivi; 195 Priamus; 197 Ulixes; 198 Menelaus; 199 Aulis; 199 Iphigenia; 204 Teucer Salaminius; 216 Pusilla; 216 Rufa; 223 Bellona; 228 Tuscus; 229 Velabrum; 239 Aesopus; 239 Metella Caecilia; 254 Polemon; 262 Terentius; 272 Picenus; 277 Hellas; 277 Marius; 287 Menenius; 288 Iuppiter; 292 Tiberis; 303 Agave; 304 Pentheus; 312 Maecenas (C. Cilnius)



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. sic raro scribes, vt toto non qvater anno. In hac introducit Damasippum corripientem se tamquam desidiosum.

3. iratvs tibi, qvod vini somniqve benignvs. Ipse sibi iratus, quod uino somnoque indulgeat.

7. cvlpantvr frvstra. Frustra, quia non mereantur.

8. iratis natvs paries. Incerare parietes soliti erant poetae et ibi scribere, siquid noctu in mentem uenisset.

13. invidiam placare paras? Sensus: si uirtutem reliqueris propter inuidiam, incipies contemni. Nam ita est natura hominum, ut potentioribus inuideant, humiliores spernant.

17. vervm ob consilivm donent tonsore s. Iocatur in barbatum.

18. postqvam omnis res mea ianvm. Hoc ideo, quia omnes ad Ianum in basilica consistebant faeneratores.

19. ad medivm fracta est. [Fracta est]: minuta est.

21. qvo vafer ille. [Vafer]: astutus.

21. lavisset sisyphvs aere. Per hoc significat Corinthiorum uasorum se amatorem fuisse.

25. vnde freqventia mercvriale inposvere mihi. Mercuriale[m] quasi lucrosum, quia Cocio appellabatur. Omnes enim cociones lucro student. Item compita sunt loca, in quae multae uiae competunt.

29. traiecto lateris. Proprie. Ita enim medici dicunt μεταλαμβάνει θώρακα.

30. hic cvm fit pvgil. Pugilem posuit pro frenetico.

31. dvm neqvid simile hvic. Sensus: Dum ne et tu tundere me incipias.

32. frvstrere: insanis. Quia Stoici omnes homines insanos et stultos esse dicunt excepto sapiente. Stertinius autem unus e Stoicis fuit.

35. ivssit sapientem pascere barbam. Sapientem non quasi ipsum sapientem, sed barbam sapientem iussit me pascere, id est nutrire.

36. atqve a fabricio n. t. p. r. Pons dicitur, qui est insulae illius, quae in medio Tiberi[m] posita est, ideo Fabricius, quia a Fabricio factus.

38. in flvmen, dexter stetit. [Dexter], aut dextera parte aut bono [h]omine. Et Vergilius sic: // Et sidera caelo // Dextra feras. Et Persius: // Dextro Hercule pro: bono.

41. primvm nam inqviram. Ostendit, quid sit furor, ut Lucilius

53. qvi te deridet, cavdam trahat. Vt pecus, id est stultus; aut ex consuetudine puerorum sumptum est pro: derideatur. Solent enim pueri deridentes nescientibus stuppas suspendere, ut uelut pecus caudam trahant.

56. altervm et hvic varvm. Varum [diuersum ac] distortum, ac per hoc a re diuersum.

57. amica // mater, honesta soror. Melius est sic accipi: ‘amica mater’, ut sit ex Graeco tractum: Φίλη μήτηρ, quam per se ‘amica’, per se deinde ‘mater’, quia mentionem uxoris facit in sequentibus.

60. non magis avdierit, qvam fvfivs ebrivs olim. Hic Fufius Focaeus tragoediarum actor fuit. Qui cum uellet Ilionam dormientem exprimere, ut ad filii Polydori exsurgeret uocem, in scaena[m] obdormiit. Et [edormit] pro praeterito accipi, non praesenti debet.

60. non magis avdierit

62. ‘mater, te appello’. Hoc uersu clamitabant, qui est Pacuuii: // Mater, te appello; tu, quae curam somno suspensam leuas.

61. catienis mille dvcentis. [Catienis]: cantoribus a Catieno nobili cantatore dictis.

69. scribe decem a nerio. Quidam [Anerio] ὑφ᾿ ἓν legunt Verum et hic et Cicuta iuris studiosi fuerunt, quos quasi auaros tangit. Sensus: pecunia[m] a faeneratore accepta[m] lege decem tabularum, quas Nerio instituit, et aliis centum, quas Perellius Cicuta auarissimus, consignatores frustrabitur.

69. scribe decem a nerio. Iuris uerbo ‘scribere’ est mutuum sumere, ‘rescribere’ restituere.

72. cvm rapies in ivs malis ridentem alienis. Graecus est, sensus // Οἱ δ᾿ ἤδη γνάθοισι γελώων ἀλλοτρίοισι quod significat: si in ius rapere coeperis, non ex animo ridebit.

73. fiet aper, modo avis, modo saxvm. Et Vergilius: // Fiet enim subito sus horridus.

75. mihi crede, parelli. Parellius faenerator fuit et iuris peritus. Et [ait] [putidius], magis, inquit, insanus est. Et [dictantis] pro: dantis; est enim sensus: id credentis, quod recepturus non est.

76. rescribere. Reddere.

77. atqve togam ivbeo componere, qvisqvis ambitione. Sensus: Iubeo audire et ad praecepta nostra auaros intentos esse bene tectos. [Nam qui dissoluto pallio audiunt, neglegentes iudicantur, et minime ad uirtutis honorem accensi.] Ideo ait [togam iubeo componere], quia hii diligentius audiunt, qui cultu concinni sunt. Allegoricos totum.

83. nescio an anticyram. Anticyra oppidum et insula hoc nomine, sicut Claranus testatur, in qua elleborum plurimum nascitur. Et alibi // Nauiget Anticyram. Et est Propontidis insula.

84. heredes staberi svmmam incidere. Staberius homo auarissimus fuit et eo usque magnitudine pecuniae delectatus est, ut, cum finem uitae intellexisset, [et] testamento ita inscriberet, ut heredes sui sepulchro eius insculperent, quis quantum in partem sumpserit. Quod si in aliquo mentiti essent, damnationis nomine paria centum gladiatorum populo exhiberent, et epulum ad Arri uoluntatem, qui luxuriosus fuit.

86. damnati pro addicti.

94. ipse videretvr sibi neqvior. Pro luxuriosior, ut et supra: // Illum aut nequities.

97. clarvs erit, ivstvs, fortis, sapiens. Haec hironicos dixit.

100. graecvs aristippvs. Vult et hunc Aristippum insanum uideri, qui pecuniam, cu[m]ius usus esset necessarius, abiecerit.

103. nihil agit exemplvm, litem qvod lite resolvit. Sensus est: id exemplum, quod in se quaestionem et litem habet, non est uerum. Intellego, inquit, me contraria exempla posuisse. Quoniam argumentatus non erat, uter ex his insanus esset, nunc ait se probaturum.

141. qvod splendida vilis. Κατὰ ἀντίφρασιν ‘atra’ uel ‘flaua’.

142. pavper opimivs. Sic dicitur: // Magnas inter opes inops. Et hac figura dictum est qu[i]a [diues opum] pro ‘opibus’.

143. qvi veientanvm. Pessimum uinum in Veiento nascitur. Et Persius: // Veientanumque rubellum.

153. deficient inopem. Sic ait, ut inopia aliquem defecisse dicimus. Et Vergilius: // Tuque o dubiis ne defice rebus.

158. qvisnam igitvr sanvs? Incipit de Stoicis disputare.

161. cratervm dixisse pvtato. Craterus nobilis medicus Augusti temporibus fuit. De hoc Persius: // Quid opus Cratero magnos promittere montes?

163. morbo temptentvr acvto. Graece ὀξὺ πάθος.

166. qvid enim differt barathroni. Barathro luxuriosus. Verum quidam legunt [barathro], ut ueniat a nominatiuo barathrus.

168. servivs oppidivs canvsi dvo praedia dives // antiqvo censv. Hoc est: paruo censu diues.

181. tv ne seqverere cicvtam. Ne aut luxuriosus aut auarus euaderes. Nomentanus enim luxuriosus, Cicuta auarus. IS INTESTABILIS ET SACER ESTO. Antiqui eos, quos in testamento nolebant admitti intestabiles uocabant, scilicet quorum testimonium malum et exsecrandum esset.

182. in cicere atqve faba. Antiqui aediles huius modi res populo Floralibus spargebant. Inde et Persius: // Vigila et cicer ingere [lar][g][e] // Rixanti populo. [Pauperes enim fuerunt.]

187. neqvis hvmasse velit. Adnotandum, quod dialogicon fecit. Introduxit enim quendam altercantem cum Agamemnone, ut doceret saniores esse eos, qui insani uidentur, his, quos sanos putamus. Dogma autem Stoicorum quoddam πραγματικόν, quo contine[n]tur omnes homines insanos esse.

188. rex svm. — nihil vltra. Per hoc illud prouerbium uult interpretari μωρῶι καὶ βασιλεῖ νόμος ἄγραφος.

191. di tibi dent capta classem dedvcere troia. Homericum est: // ῾Υμεῖν μὲν θεοὶ Δοῖεν ᾿Ολύμπια δώματ᾿ ἔχοντες // ἐκπέρσαι Πριάμοιο πόλιν, εὖ δ᾿ οἴκαδ᾿ ἱκέσθαι.

196. per qvem tot ivvenes patrio. Troiani scilicet.

197. mille ovivm insanvs. Vt duo milia hominum dicimus.

201. qvorvm insanvs, qvid enim. Inter quos, inquit, insanus est? Vtrum inter luxuriosos et auaros, an inter ambitiosos?

204. avt ipsvm violavit vlixen. [Ipsum] subaudimus: inimicum suum.

208. qvi species alias veri scelerisqve. Qui concipit animo suspiciones falsas et uera non uidet, is demens est.

212. ob titvlos committit inanis. Subaudiendum: non est insanus?

217. interdicto hvic omne adimat ivs. Insani solent accipere a praetore curatores bonorum suorum, ita ut illis uti non liceat nisi ad arbitrium alienum, scilicet ne perdant.

222. qvem cepit vitrea fama. Aut fragilis, aut splendida.

224. nvnc age, lvxvriam et nomentanvm. Nunc luxuriosos insanos probat, supra auaros et ambitiosos.

228. ac tvsci tvrba inpia vici. Lenones dicit. Ibi enim commanent. [Tuscus dicitur uicus, qua itur ad Velabrum, ubi harum rerum mercatores, id est unguentarii consistunt. [Turba impia], quia in patriam Tusci redire noluerunt.]

229. cvm scvrris fartor. Nunc auium, alias nomenclator.

233. responderit aeqvos. Hironicos.

238. nocte citata. Legitur et [uocata].

239. filivs aesopi detractam ex avre metellae. Aesopus tragicus magnas opes M. Aesopo filio luxurioso reliquit. Hic cum uellet patrimonium animo euincere, dicitur decies sestertium concupisse una hora absumere atque ita bacas detractas uxori Metellae in aceto deluisse. De hoc Maeuius poeta scribit[, de quo Vergilius: // Amet tua carmina Maeui].

240. scilicet vt deciens solidvm absorberet, aceto. [Solidum]: integrum.

244. et amore gemellvm, pro: gemellorum.

245. inpenso prandere coemptas. [Inpenso] pro magno posuit. [De amatoribus.]

246. qvorsvm abeant, [in]sani. [Quorsum]: in quam partem discedant.

247. aedificare casas. Haec omnia infantes faciunt.

248. lvdere par inpar. Vni dui.

249. amentia verset. Alio nomine amentiam suam appellet.

250. si pverilivs his ratio esse[t]. Si optinere potuerit puerilius esse amare quam ludere puerili ratione, nec ita cesset, id est amentiam suam tum excuset.

254. mvtatvs polemon. Polemon fuit Atheniensis iuuenis luxuriosus et perditus. Qui cum comisabundus incederet per urbem, audisse fertur e proximo Xenocratis uocem disputantis. Deinde introisse ad deridendum, ut erat coronatus unguentatusque. Quo uiso senex perseuerauit, et inuectus in luxuriam coegit Polemonem paenitere sui et coronas abicere sumptoque philosophi habitu tantus uir postea fuit, ut dignus existimatus sit, qui Xenocrati succederet.

255. fasciolas, cvbital, focalia. Aut allegoricos tamquam de aegro haec, aut quia solent amantes talia insignia gestare, ut mulierculis placeant.

262. nec nvnc, cvm me vocet vltro. Totus hic locus de Eunocho Terentii est.

272. qvi cvm picenis excerpens. Solent amantes semina ex malis [s]orbiculatis duobus primis compressa[re] digitis mittere in cameram, uelut augurantes, si cameram contigerint, posse sperari ad effectum duci, quod animo conceperunt.

274. qvid? cvm balba feris annoso verba palato. Qui, cum per delicias balbuttire adfectas senex et puerilia imitaris?

276. atqve ignem gladio. // Πυθαγορικὸν est Πῦρ μαχέρηι μὴ σκαλεύειν.

277. cvm praecipitat se, cerritvs fvit. [Cerritus]. Furiosus.

278. commotae mentis, id est insanus.

281. libertinvs erat, qvi circvm compita. Hic incipit de superstitiosis et religiosis loqui.

281. qvi circvm compita siccvs. Ab Augusto enim lares [id est dii domestici] in compitis positi sunt, et libertini sacerdotes dati qui Augustales appellati.

284. sanvs vtrisqve // avribvs atqve ocvlis: mentem, nisi litigiosvs. Quia hi, qui uendunt mancipia, solent hoc adicere: [sanum corpore et animo] [putes]. Hunc superstitiosum negat sanae mentis fuisse, et dicit allegorice sanum esse omni corpore [putes].

285. nisi litigiosvs, dominvs exciperet. Id est: interposita fide adseueraret.

287. chrysippvs ponit. Hoc ait: eius modi stultorum copiam et multitudinem Chrysippus philosophus, inter M[a]enenios haberi dicit. M[a]enenius autem fuit illis temporibus insanus. Vel certe plebeios uult uideri a Menenio, qui senatum et populum in gratiam reduxit. Sed Menenium melius furiosum accipimus, uel potius stultum, unde Meneniae stultitiae uel ineptiae. Et mire fecundam gentem stultorum ait, id est multiplicem. Chrysippus Stoicus fuit.

290. illo mane die, qvo tv indicis. Die Iouis.

296. sapientvm octavos, amico, quia Graeci septem sapientes dicunt, quibus hunc addit: // ῾Επτὰ Σοφοὶ χαίροιτε, τὸν ὄγδοον ὥστε Κόρυβον // Οὐ συναριθμέομεν.

299. discet pendentia tergo. Hoc ideo, quia Aesopus tradit homines duas manticas habere, unam ante se, aliam retro. In priorem aliena uitia mittimus, ideo et uidemus facile; in posteriorem nostra, quae abscondimus et uidere nolumus. Hoc Catull[i]us meminit: // Videmus manticae quod in tergo est. Ait et Persius: // Spectatur mantica tergo.

300. post damnvm sic vendas omnia plvris. Bene, quia ille bonis suis uenditis philosophari coepit; et dicit hoc Damasippo.

302. insanire pvtas? Interrogatiue dicit.

308. hoc est, longos imitaris. [Longos] diuites significat.

310. rides tvrbonis in armis. Turbo gladiator fuit paruo corpore, sed animosus in pugna[t]. Quid rides, si Turbo cum longioribus certat, cum tu te diuitibus compar[ar]es? Et fuit Threx Turbo.

312. te qvoqve vervm est. [Verum est] pro: aequum est. Et Vergilius: // Me uerius unum // Pro uobis foedus l. e. d. f.

316. belva cognatos [d]eliserit. Adnotandum, quod hoc loco cognatos pro fratribus posuit[, id est, secum natos, id est congeneratos].

317. nvm tantvm, svfflans. Adnotandum [tan][tu][m] pro ‘tam’ positum, id est: tam magna.

321. adde poemata nvnc. Sensus: adde illud, quod poeta es, id est: praeter reliquum errorem poetarum more insanis. Et est usus uulgari prouerbio: // Oleum in incendium.

322. sanvs facis et tv. [Non dico inquit sanus.]

323. non dico horrendam rabiem. Vt tibi parcam, non dico poeticam rabiem esse.

326. o maior tandem parcas, insane, minori. Vehementer furiose ne te tuis uitiis redde, quibus te liberatum dicis. Cum superior insanus sis, parce minori insano. [Catium interrogat cenarum auctorem cenae praecepta.]



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. § si raro scribes. Damasippum quendam inducit secum loquentem, qui consumpto patrimonio suo [per luxuriam] contulit se ad Stoicam sectam. Dicit etiam de his, qui aliena peccata notant obliti suorum. Iste autem Damasippus quodam Stertinio Stoico hortante coepit philosophari. [Aliter] Iunius Damasippus consumpto patrimonio philosophari coeperat; ab hoc Horatius desidiam suam castigari inducit, cum ad uillam secessisset et nihil scriberet. Haec ergo satyra habet quasi dialogi genus. [Item] aliter: saepe Horatius querebatur, quod scribere in urbe constitutus non permitteretur modo conuiuiis, modo diuersis occupationibus praepeditus. Et ideo confortatis auctoribus Graecis ad uillam secessit, quasi ut aliquid uacans dignum scriberet. Arguitur ergo a Damasippo quasi reprehendente desidiam Horati, qui ne in uilla quidem constitutus aliquid laborauerit.

2. membrana dicta, quod membra tegat. Qu<a>eque retexens. More cogitantum, qui antiqua dicta in suis cogitationibus ponunt.

4. § quid fiet? Yperbaton a superioribus: ‘Si raro scribes, quid fiet?’ Ac per hoc quid expedit, ut neglegas et te incuses, nec tamen emendes?

6. § saturnalibus. Algiosus fuit Horatius, et constat illo tempore Saturnaliorum uillam calidiorem foci<s> fieri; et ipse sese inpatientem frigoris probat in libris epistolarum (I 7, 10): Si bruma niues Albanis illinet agris. <XVI>I die mensis Decembris celebrantur Saturnalia.

8. § Solebant enim antiqui poetae parietes lectis suis proximos cera linire et habere graphia iuxta, ut, si forte noctu aliquid occurrisset, id ante obliuionem litteris notarent.

9. § minantis. Hic promittentis, unde poeta ([Verg. Aen.] II 96) per contrarium: Promisi ultorem pro minatus sum.

11. § stipare platona. Idest supra Platonem Menandrum ponere, hoc est istos tecum auctores portare ad agrum.

14. § vitanda est i. s. Sireni comparat desidiam, quia, quemadmodum Siren cum pernicie delectat, ita et desidia non absque damno delectat. Definitio desidiae: quid est desidia? Improba Siren.

16. § di te damasippe. Permittant tibi philosophi, quos sequeris, barbam tondere; quasi ad eum loquitur, qui barba demissa sit, scilicet ritu Stoicorum.

18. § ianum ad medium. Iani statuae tres erant; ad unam illarum solebant conuenire creditores et feneratores, alii ad reddendum, alii ad locandum fenus. Ianum ad medium ideo, quoniam in Rostris simulacrum Iani erat, ubi res pecuniariae agebantur per feneratores. Aliter: Ianus medius locus dictus est prope basilicam Pauli, ubi uasa aenea uenundabantur.

20. olim nam qu<a>erere. Consumpsit [inquit] patrimonium suum; quaerebam, inquit, antiqua uasa comparare.

21. § quo uafer. Idest uasa antiquitus facta. Sisiphus enim artifex fuit, qui uasa aere formabat et primus temperaturam aeris inuenit. Aliter: Sisiphus rex Corinthiorum, filius <A>eoli. § Negotiator erat Stoicus, qui uasa, quae emerat, meliore pretio uenundabat.

22. infabre. Inperite, cui contrarium est affabre.

24. unus. Solus, et est poeticum.

25. <mercuriale>. Cerdonem quem dicunt Graeci a lucro.

26. Nam auctiones fere in competis fiunt, ex quibus quaedam se emere solitum et uendere significat.

28. § ut solet. Interdum studio medicorum dolor capitis transit ad aliam partem, ut melius est lethargicum fieri quam melancolicum. Nam solent medici ab alia parte corporis in aliam deriuare morbum.

29. Exemplum earum, hoc est humana natura, quippe in qua morbus morbo succedit; nec est inminutio, sed mutatio.

30. § ut <le>thargicus. Quia nonnumquam medici studentes lethargicos excitare faciunt freneticos. § hic cvm fit. Contrarii sibi sunt hii morbi: cardiacus et lethargicus; ille somno caret, hic deditus est.

31. § dum nequid. Damasippe, dum ne freneticus fias et me c<a>edas, quouis labores somno. o bone. Yronia.

32. § insanis. Secundum opinionem Stoicorum, qui dicunt omnes insanire praeter sapientes, cum se tantummodo sapientes appellent.

33. § Stertinius Damasippum a pontis praecipitio reuocauit et ad philosophiam hortatus est, cum ille bonis omnibus perditis cuperet interire. § Fuit autem Stertinius de Stoicis, qui omnes stultos insanos aiunt et in singulis insaniae uaria genera.

36. a fabricio. Qui modo lapideus dicitur. Pons Fabricius habet a conditore uocabulum, qui iungitur insulae Tiberinae; a Fabricio consule nominatus.

38. dexter. Propitius. cave faxis. Notandum ‘ue’ syllabam breuem, cum secundae sit coniugationis. Et Persius ‘uide’ breuem posuit (1, 108. l09): Vide sis, ne maiorum tibi forte Limina frigescant.

40. Insanos qui inter uereare insanus haberi. Stulta uerecundia est uereri in his uitiis, quae uidentur esse communia. 41 Ἀναστρφή: nam primum.

42. Ordo: nihil uerbi addam, quin pereas fortiter, ut coepisti.

43. quem mala stultitia. Vt in primo ([serm.] I 2, 71): Velataque stola.. et ([serm.] I 5, 35): Insani ridentes praemia scribae.. et in Virgilio ([Aen.] XI 309): Ponite: spes sibi quisque.. ita et hic communem syllabam facit.

44. crisippi p. Stoici philosophi, unde et Stoici a stoa.

45. autumat. Adfirmat, [dicit,] conprobat.

46. nunc accipe. Stertinius Damasippo.

53. § caudam trahit. Prouerbium est: caudam trahit, idest risu dignus est; et nunc diuidit ([leg.] dicit), quod superius dicturum se esse promiserat. § Item: pecus sit cauda pendente.

56. ‘Varum’, diuersum, unde pedes in diuersum flexos uaros dicimus et distortas [(cf. Porph.)] uenas uarices.

60. § Hic Rufius actor fuit tragoediarum, qui cum Ilionam tragoediam ageret ebrius et uellet eam simulare dormientem, grauitate uini ad uerum somnum ductus est. Ita ergo non audiuit matrem uel uxorem seu patrem stultum inplorantem auxilium sibi, quemadmodum nec Ilione, cum ageretur [ab] ebrio Rufio, potuit audire mille. Catienos filii partem agentes. Aliter: Rufius tragoediarum a[u]ctor fuit [(Porph.).] Iliona, Priami filia Polimestoris est sortita coniugium; cum in belli desperatione positus Priamus Polidorum tutandum Polimestori commisisset et eum uellet Polimestor occidere, Ilione loco fratris filium mutauit. Ita Polimestor deceptus filium trucidauit [at alii dicunt, tamen manifestum est Polidorum]. Hic necatus sorori noctu uenit in somniis rogans, ut sepeliretur, hoc dicens: ‘Mater, te appello, exurge et sepeli me!’ Cum igitur Rufius, a[u]ctor partium, Ilionen dormire simulasset, casu uino confectus obdormiit; cum ab alio a[u]ctore partium filii, idest Catieno, assidue bis uerbis excitaretur in scena uix potuit uigilare. Hunc igitur tangit.

65. § esto. Concedamus interim creditorem sapere, dum probamus magis tunc ipsum insanire quam Damasippum.

68. § reiecta. Repudiata, et est figura productio, quia reT cum sit breuis nature, hic pro loco producitur.

69. § scribe d. Sensus: scribe tabulae a Nerio iuris studioso, quibus alliget Damasippum, adde Cicutae centum alteras, non tamen ilium ita alligabis, ut ille se non auferat. Cicuta [autem] fenerator fuit, qui propter asperitatem et amaritudinem morum Cicuta cognominatus.

70. § nodosi. Scrupulosi, diligentis in accipiendis cautionibus.

71. § Proteus saeuus debitor et ingeniosus. § Proteus Damasippus accipiendus aut quicumque durus debitor et perfidus. Aliter Protea dicit debitorem, quia saepe sese mutat ut Proteus.

72. Malis alienis rident hi, qui irati uel m<a>erentes ungunt se ridere, quos non delectat risus.

73. § Elabitur enim mille praescriptionibus et dilationibus.

74. § si male rem. Si insani est male gerere rem, multo putidius est cerebrum Perelli Cicutae, qui id dicat ita se dictare, quod debitor numquam soluturus sit; rescribere est enim debitum soluere, hoc est scriptum debiti liberare. Terentius ([Phorm.] V 8, 28. 29 — 921. 922): Sed transi sodes ad forum atque illud mihi // Argentum rursum iube rescribi, Phormio, hoc est reddi per scripturam.

75. § Mihi crede, Damasippe. Adhuc uerba sunt Stertinii. Quidam [(cons. Porph.)] dicunt istum esse Nerium Perellium; alii dicunt alium esse creditorem. § Perellius famosus illius temporis fenerator.

77. audire. Hic ostendit etiam feneratores insanos [esse]. Adtentos esse et paratos ad audiendum, et est πρὸ τοῦ ῦστερον; nam prius adtentos fieri mos, ut sic audiatur.

80. aut alio. Diligenter me audiri uolo ab his, qui dissoluto pallio sedent nondum intenti et accensi ad uirtutis amorem.

82. § danda est. Multum cicutae ([leg.] ellebori [cum edit. uet.]) dandum est auaris, quasi maiore aegritudine laborantibus. § Videtur quibusdam Horatius non plene persecutus esse, quod promiserit, cum, utrum insaniant, docere praetergressus dixit de cura ipsorum, sane inconsiderate in uituperationem ruentibus. Quis enim ignoret his uidelicet adhibendam esse medicinam, qui minus sani sunt?

83. nescio an a. Metonomia per id quod continet id quod continetur. Anticira enim nomen est insul<a>e, in qua multa conficitur medicina. Posuit autem Anticiram pro medicamine, idest nescio si omnia medicata danda est auaris: magnitudinem uitia expressit. nescio an. Figura λιτότης, idest sńio. Antińyra insula Propontidis, in qua multum elleborum nascitur, quod quidem depellere dicit mantis insaniam. Tanta est igitur auaritiae dementia, ut totius insulae elleboro sanari non possit.

84. § heredes s. Staberius quidam auarissimus, cum moreretur, iussit heredibus scribere in suo monumento, quantum quisque a se relictum accepisset.

87. siue ego p. Hoc dicebat Staberius, et est ἀντιποφορά ([leg.] ἀνϑυποφορά) ex persona ipsius Staberii.

97. § sapiensne. Aut interrogate audientis aut dicentis dubitatio.

98. § hoc ueluti. Quasi uirtute paratas diuitias putauit ad uirtutem pertinere.

99. quid simile isti. Modo docet insanum esse eum, qui pecuniam spernit, cuius usus est necessarius.

100. Hic Aristippus Graecus Cyrenaicus dictus est, eum serui eius auro onusti grauius ambularent, quod a rege acceperat, iussit, ut abicerent quasi impedimentum.

103. § nil agit exemplum. Ad rem dubiam aperiendam nemo utitur dubio argumento; incertum est, utrum insaniat, qui despicit pecuniae et nullo moderamine utitur ad eas dispertiendas. Et ait: quemadmodum insanit contemptor pecuniae, ita et auaras. Sed et hoc incertum est, utrum nimium contemptor pecuniae uideatur insanus. § Quasi dicat Damasippus Stertinio: non opus est exemplo ad dirimendam litem, quia et de eo disputari potest. [Ipse uidetur sibi subicere.] Aliter: nolo corrigas uitium uitio; dum culpas auaritiam, exemplum sumis insaniae, quia non potest exemplum laudari, cum ipsum uitiosum est.

106. formas. Calopodias (kalapodias). <scalpra>. Ferramentum est quo fabricantur calipodiae idest formae sutorum dictae a ligno et pede, quasi lignei pedes, quia calin lignum, pos pes dicitur.

108. § qui discrepat istis. Qui, quamuis alieni sunt a mercibus, tamen emunt uela; qui, quamuis alieni sunt a Musis, tamen emunt citharas.

116. tercentum m. Per interpositionem, quasi parum dixerit, amplius dicit.

117. Stramenta dicuntur uilia quaeque, quae substernuntur, ut dormiatur. vnde octog. Pro ‘uno minus octoginta’ LXXVIIII apud ueteres sic dicebatur.

119. <blattarum>. Genua uermiculi uestem rodens.

121. maxima pars hominum. Idest paucis hominibus insanus uidebitur, quia multi sunt.

126. <porrigine>. Porrigo est quidam morbus capitis cariem faciens. Oritur autem ex sordibus et incuria. In aliis ‘inpexum’; inpexum autem non ornatum. Quae porrigo nascitur ex neglegentia et [ex] inpexo capillo.

126. § quare si quiduis satis est periuras. Si contentus es paruo, quare periuras, ut habeas maximum patrimonium? si qvidvis. Si exiguum tibi sufficit, quare periuras? ut habeas maximum patrimonium, non contingis patrimonium, quasi contentus paruo.

127. § aufers undique. Si es mediocritate contentus, cur fraudibus et sacrilegio mercaris opulentiam?

132. § quid enim? Sed fortasse dicturus es: quare ego insanus appellor, cum ego hoc non faciam, idest non occidam patrem ueneno?

141. § splendida b. Quae omnia in lucem profert. Persius (3, 8): Vitrea bilis.. [quia numquam stat]. Aliter: ‘splendida’ lucida, quia nemo potest irasci ita, ut non appareat eius iracundia.

142. <pauper>. Animo, non fortuna. Sic ‘pauper argenti’ ut ([Verg. Aen.] II 22) ‘diues opum’, cum non tangeret aurum et argentum multum repositum. § pavper o. Opimius quidam ditissimus et auarus, cum lethargico morbo laboraret, a peritissimo medico ita est sanatus: aurum multum posuit in mensa et fecit a multis numerari et dicebat illi: ecce, rapiunt multi aurum tuum! Ille audiebat rapi et excitabatur: hoc modo sanatus est.

143. qui ueientanum. Veientana civitas Campaniae (apuliae), in qua nascitur pessimum uinum ut Persius (5, 147): Veientanumque rubellum.

144. § campana s. trulla. Trullam dicit deformem calicem et rusticanum [aut uas fictile]. Vappa dicitur uinum, quod sine sapore est. Vappa uinum, cui miscetur aqua. Vappa, quod fit ex perfusa uinatia. Et hoc uinatium lectum est et haec uinatia.

145. letargo. Morbo, qui facit inmemores nimio somno.

145. Vt aperiret apothecas.

147. celer atque f. Vtrumque illi concessit, quod est medico necessarium: scientia cum diligentia copulata.

155. tu cessas. Hoc <a>egrotus. Cur, inquit, mihi tuae neglegentiae crimen inponis? tisanarivm. Vas est fictile, in quo coquitur oriza uel tisana.

159. siquis non sit auarus. Non sufficit ad sanitatem auarum non esse.

161. § Si tibi dixerit medicus de aegro, quod non cardiacus, tu ais, quod surget de lecto. Iterum medicus adicit, quod non surget, quod alio morbo laborat. Sic ergo dicis: Ille non est periurus, neque sordibus inmolet diis porcam, sed est anibitiosus et audax, alio ratio laborat et debet ire ad Anticyras, ut curetur. Cardiacus genus morbi uigiliis laborantis, contrarium letargico. Craterus fuisse dicitur illis temporibus opinatissimus

168. acuto. Penetrabili, pernicioso, graui, ut alibi ([epist.] I 10, 17): Com semel accepit solem furibundus scutum. Rien, rienis, quomodo lien lienis, idest ([leg.] uel) splen, splenis.

166. nauiget anticyram. Ad Anticyram, ubi elleborum nascitur, quo perturbatas mentes medici sanare consuerunt. § balatroni. Scurrae et triuiali. Nam balatrones dicuntur rustici homines inepti et triuiale. § Publius Seruilius Balatro multa in Augustum amare [et] non sine ioco dixit. Fuit autem tantus deuorator, ut simili uitio laborantes balatrones dicti sint. Et est in ipso uersu sensus: quid interest utrum non uteris an in baratrum mittas? quid enim prodest carere uitio hoc, si alio tenearis?

168. § seruius oppidius. Hoc exemplum ad illud pertinet ([u.] 158): Quisnam igitur sanus? Ergo quis sanus est? talis est, qualis Oppidius de facultatibus suis circa liberos fuit, qui iuxta antiquum censum diues inuentus est.

171. § Postquam, inquit, aut luxuriam in te aut tenacitatem in illo cognoui.

172. <ludere>. Talis.

178. § Bene uetat; nam et minui uetat natura et augeri et monet, quod sufficit, appetendum, et est patemus affectus iunctus naturae.

180. <ambo>. Pro ambos.

181. § intestabilis. Periuri sic dicebantur tamquam sacri, hoc est obnoxii ei numini, per quod iurauerant. § Intestabiles appellabantur, quorum testimonium non ualebat. sacer. Execrabilis uel execrandus κατά ἀντίφρασιν et hoc secundum duodecim tabulas.

182. in cicere a. f. Antiquis temporibus haec dabantur ab his, qui ludos exhibebant. § Haec enim populo a magistratibus ludis Floralibus iactabantur. § Antiqui <a>ediles haec in Circo populis iactabant.

183. <aeneus> ut stes. Vt habeas aeneam statuam.

187. § nequis humasse u. Per hanc historiam docet, quod non tantum saeue, sed etiam impie faciebant homines ambitione inflati, a qua non minus quam auaritia et luxuria commonet recedendum. § Inuenta occasione carpit ambitionem et dat exemplum hoc ad insaniam. Dialectice inter plebeium et regem Agamemnonem.

188. § rex sum. Ordo: rex sum et aequa imperito, idest iubeo, qui potui uel iniqua. Aliter: [idest] rex sum et aequa praecipio; potestas non inpedit aequitatem. nil vltra. Si hoc dixeris, nihil ultra quaero a te.

190. maxime regum. Plebeius respondit.

193. § consule cur a<i>ax. Hoc sensu Socraticos dialecticos imitatur et callide ambitiosos obtrectat et carpit. Interrogat et cauillatur ad singula, ut illi faciunt.

195. ut populus. Vt ([Verg. Aen. II] 104): Hoc Ithacus uelit et magno mercentur Atridae. § priamvsqve. Idest ideo non iubes eum sepelire, ut gaudeat Priamus?

200. Molam salsam dicunt far et salem.

201. § <quorum>. Quia multa sunt genera insaniae, de quibus insanis fuit Aiax? In ali<is>: quor<s>um insanus, hoc est: quam ob causam uel in quam partem?

206. § Quasi hoc dicat Agamemno.

206. § placaui sanguine diuos. Virgilianum illud ([Aen.] II 116): Sanguine placastis uentos et uirgine caesa.

207. § nempe tuo. Idest certe tuo sanguine placasti. sed. Hoc aut Ille dixit qui insanos asserit aut plebeius.

208. § qui species. Qui facit scelus etiam propter aliquam commoditatem, tamen iste necessario habeatur insanus. Cum dicit insanum, qui scelus innocentiae confuderit, dum iactantiae suae plus detrahit. § <alias veris>. Idest ueritati contrarias. § tvmvltv. Perturbatione. Sensus: qui sub specie iustitiae scelus admittit, idest tumultum sceleris miscet ueritati, habendus est motae mentis. § Idest qui res facit modo iustas modo iniustas mentis exagitatione, is non sanus habebitur.

210. § stultitia. Furore et insania; ad illud, quod ait supra ([u.] 103): Nil agit exemplum, litem quod lite resoluit. § nihilvm distabit. Nihil interest, utrum per stultitiam peccet aliquis an per iracundiam; eodem enim modo uterque appellabitur insanus.

216. rufam. Nomen nobilis uirginis.

217. destinet. Constituat, spondeat. § hvic omne a. i. p. Insanis etenim interdicto praetoris bonorum possessio tollebatur [(cons. Porph.)] et propinquis tuenda tradebatur. § Item aliter: aput ueteres insanis a praetoribus ius dominii auferebatur; ergo docet eum esse insanum, qui hoc fecerit.

222. § uitrea fama. Idest fragilis. § Sensus: eum, qui famae seruiat, insanire dicit, sicuti Bellonarii, cum lacertos umerosque concidunt.

224. § nunc age. Dixit in auaros, deinde in ambitiosos, nunc in luxuriosos; uult enim etiam bos insanos docere. § Aut uerba Stertinii refert Damasippus, aut ex persona eras cum Horatio Damasippus loquitur. nvnc a. l. Nunc uideamus, utrum luxuria non habeat stultitiam. § arripe. Aut ad iracundiam aut ad desideria honorum pertinet.

226. hic. Idest Nomentanus [luxuriosus]. simvl accepit. Quoniam heres successit aut a tutoribus recepit.

228. § tusci t. i. u. Tusci [uici] ideo, quia, ubi nunc uicus Turarius dicitur, Tusci acceptum uicum habitarunt; inde nomen est uico. § Impia autem turba ideo, quia locum suum dereliquerunt; nam ab Aricinis pulsi sunt. § ‘Turbam impiam’ aut negotiatores accipimus aut lenones, sed melius [(cum Porph.)] lenones intellegimus, quia inhumanissimi sunt et neque misericordia neque precibus flectuntur; deinde quod in uico Turario antea meretrices prostabant [nomen uico dederunt]. § [Aliter:] in hoc uico meretrices esse consueuerant. § Impia ergo turba periura aut quia omnes ibi habitabant negotiatores [quibus studium est peierandi].

229. uelabro. Locus Romae, ubi uictualia distrahentes frequentabant.

234. Luxuriosi uerba ad cupidinarios. § in nive lvcana dormis. Ineptiam notat luxuriosi, quia, cum leno loquitur, uenatori et piscatori respondit.

235. <uellis>. Alii ‘uerris’, idest trahis. Sed si ‘uellis’, cum difficultate trahis.

239. § filius <a>esopi. <A>esopus quidam actor tragoediarum fuit ditissimus, qui hunc luxuriosum filium reliquit. Hic [ex aure] Metellae, quae eum deperibat, ablato unione ([leg.] ablatum unionem) et aceto dilutum sorbuit, ut nominate. res esset decies aliquem semel hausisse. Ideo dixit ‘solidum’ idest uno ictu, non diuisum. § [Aliter.] Caecilia Metella, Metelli filia, Aesopum adamauit: eius [nominis uxoris Aesopi ac] filius diues et luxuriosus fuit, qui gemmam triuit et misit in poculum, ut uideretur decem milia deuorare, quo suas posset superare diuitias.

240. <decies solidum>. Decies solidorum.

246. quorsum ab. In quem numerum isti discedant, in bonorum an in malorum? Creta notandi sunt, ut boni uideantur, an carbone, ut mali? Aliter: quorsum abeant, idest in quam partem abeant, carbone ut notentur, sicut insani, an creta, ut sani? Bona enim albo signabantur, aduersa nigro. Quorsum abeant, hoc est: cui parti eos aggregabimus, bonis an malis? Persius (5, 108): Ilia prius creta, mox haec carbone notasti?

247. plostello. Puerili de luto et surculis.

248. <ludere par impar>. Ludus est micantium puerorum. lvdere par impar. De illo dicit, cum quo pueri soliti sunt ludere inter se, quando premunt copiam nucum uel castanearum manibus, tunc, quando simul ueniunt ad ludendum, laxo sinu ueniunt et girum inter se faciunt et proponunt sibi problema. Tunc cooperta manu quisque ostendit suo compari et infit: (quot insunt?) Si alius augurari potuerit, aufert illi. Sic tam diu hoc certant, ut uter deoneret alium.

250. § sic p. h. r. Sic ratio comprobat magis puerile esse amare meretricem, quam ludere ut pueri.

254. § mutatus polemon. Polemon Atheniensis perditae luxuriae fuit; qui ad scolam Xenocratis philosophi ebrius uenisse narratur, sertis ac floribus redimitus; cum ab auditoribus perturbaretur, prohibuit magister et luxuriae crimina accusare coepit in tantum, ut Polemon relicta luxuria praecipuus auditor extiterit, atque ita in amorem uenit philosophicae disciplinae, ut post magistrum ipse docuerit. § Aliter: Polemon adulescens ad scolas Xenocratis ebrius uenit, quando ille disputabat de continentia, pudicitia, iustitia, temperantia et sobrietate, diciturque insignia luxuriae deposuisse, cum fuisset philosophi oratione commotus. § Fuit autem Xenocrates philosophus continentissimus et sobrius, de quo Lais meretrix sponsionem fecerat, quod eum ad suos sollicitare posset concubitus. Nocte quadam terrorem finxit et confugit ad eum et quasi necessitate nocte hac cum eo mansit. Ille inmobilis iacuit; post dum soluere cogeretur sponsionem, respondit: ego de nomine, non de statua sponsionem feci.

255. <fasciolas>. Quibus ligabant pedes siue bracchia siue articulos. focalia. Coronas, quas habebant in collo.

256. § <furtam>. Pudore deterritus, nequis intellegat aliquando [eum] fuisse luxuriosum.

258. § porrigis irato. Vt ostendat non esse sanum amatorem, ostendit paribus esse moribus amatorem et puerum.

259. sume catelle. Verbum blandientis est.

261. § <et> h<a>eret. Et stat ante molestas sibi fores [aut] en quibus fuit [ante] exclusus. Stupet defixus.

269. fluitantia. Incerto casu currentia.

272. § Quod solent facere, inquit, ingemo leves, ut expresso digitis semine pomorum cameram ferire conentur. § qvid cvm p. Inter Picenum et Picentem hoc interest: Picenum uas dicimus, Picentem uero hominem.

274. Iuuenes enim frequenter in amore blandientes balbutiunt. Ypallage. Non uerba balbo palate feris, sed uerbis balbis palatum feris. Pereius (l, 35): Subplantat uerba palato.

275. <cruorem>. Crudelitatem. Ille scrutatur ignem gladio, qui est crudelis ignem, quo incendat aduersos.

277. § hellade p. Marius quidam ob amorem Helladen quamdam puellam occidit, cum ab ea contempneretur, et se postea praecipitauit. Quid ergo? dicis ilium non fuisse insanum, quem sceleratum fuisse non negas? § Aliud enim putas esse insaniam, aliud scelus facere, cum omnes, qui aliter faciunt, quam debent insani habendi sunt.

278. Cerriti dicuntur quasi a Cerere icti, qui Cereris ira percutiuntur. § Aliter: ‘cerritus’ insanus. Cerriti proprie dicuntur, qui a Cerere percussi sunt. § Vult probare crudelitatem insaniam esse. § absolves b. Sensus: ex duobus si alterutrum negas, uideris ex una parte eum absoluere, sed aliud crimen necesse est confitearis et uerum ei nomen imponas. [Vt aut cerritum dicas, aut motae mentis propter c<a>edem]. An pronuntiabis non esse insanum, sed pronuntiabis crudelem? Idest insanus naturae uitio, an instinctu numinis?

280. § ex more. Ex consuetudine uulgari, quia uulgares putant alium esse insanum, alium crudelem. § Ego autem stultos et insanos utrosque appello. <cognata vocabvla>. Apta quae dicunt grammatici epitheta.

281. Compita dicuntur αἱ τετραόδιαι. Iusserat enim Augustus in compitis deos Penates constitui, ut studiosius colerentur. Erant autem libertini sacerdotes, qui Augustales dicebantur. siccvs. Senectute aridus, non abstinens aut sobrius.

282. <lautis>. Quia solent oraturi manus lauare.

285. § mentem n. l. Ostendit etiam superstitiosos non esse sanos. § mentem nisi litigiosvs. Idest confiteretur mentem sanam non habere seruum superstitiosum, quem uendebat, nisi forte amat litem, quia licebat emptori agere contra uenditorem, si inueniebatur seruus postea uitiosus. Qui litigare post uellet, cum ad praesens uitium tunc celaret. Aut litigiosus dominus, aut mentem litigiosus, idest captus sanitate.

286. § exciperet d. [Nisi mentem exciperet litigiosus dominus, cum uenderet.] Iuris erat apud ueteres, ut, cum seruum distraheret quis, eius omnia uitia uel animae uel corporis publicaret. Ergo elicit hunc furiosum, cuius mens excipienda esset.

288. iuppiter ingentes. Adhuc probat superstitiosos esse stultos atque insanos.

297. § posthac ne compellarer. Compellare est iniuriose alloqui quemlibet, ut Cicero in Philippicis (III 7): Laudat, an compellat edicto. Septem enim fuere sapientes, et quoniam dixit octauum, allusit sicut Iuuenalis (2, 40): Tertius e caelo cecidit Cato.

298. § dixerit insanum. Siquis me dixerit insanum, discet a me uitia sua, quae pendent a tergo. § ‘Ignoto’ idest retro posito.

299. § Aesopi fabula, quae duas peras elicit habere posse mortales. In illo postremo sua uitia, in primo aliena cognoscimus facilius; nostra enim uidere nix possumus. A tergo, ex dorso pendere dicuntur uitia eorum, qui, cum aliorum notent, sua non uident. Persius (4, 24): Sed praecedenti spectatur mantica tergo.

300. § longos imitaris. Erectus ambulas et proceres imitaris ac nobiles propter M<a>ecenatem, qui tunc hortos aedificabat magnos. Aliter: diuites imitaris ac te in altum erigis, cum sis pauper et pusio.

309. <bipedalis>. Duum pedum. § ad summum. Idest a pedibus usque ad caput totus duorum pedum es. Ita studio aedificas altiorum domum, tamquam non te capiat haec, in qua manes.

310. § turbonis. Turbo quidam dicitur fuisse gladiator [(ex Porph.),] siue miles exiguae staturae, sed magni animi et in praelio fortis, cum asset armatus.

311. § qui ridiculus. Quare minus tu ridearis, quam rides gladiatorem illum, qui fiat breuis staturae? § Aliter: quomodo potes minus ridiculus esse quam gladiator Turbo, cum sis eadem statura? Et tamen eum derides.

314. § absentie r. p. Exemplo siue fabula uult ostendere insanos esse eos, qui imitantur eos, quibus sunt longe inferiores. § Notatur hoc, quod dixit pullos filios ruisse. Debuit, inquit, dicere minores ranas.

318. maior d. Vt unum et semis haberet magnitudinis modum.

320. <abludit imago>. Idest non a te discrepat parabola.

321. § adde poemata nunc. Ad insaniam illam, quam pateris aedificando, adde et istam insaniam faciendi poemata.

323. § non dico horrendam. Et hanc poeticae insaniam leuiore nomine appello, quasi uitio tuo parco. § iam desine. Idest comprime te tandem, î Damasippe, cum scias etiam te insanum esse.

324. § maiorem. Idest non dico, quia, cum non multum possideas, uteris pretiosa ueste.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII