Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones ii i


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra

legem tendere opus; sine nervis altera quidquid

conposui pars esse putat similisque meorum

mille die versus deduci posse. Trebati,

5 quid faciam? praescribe.’ ‘quiescas.’ ‘ne faciam, inquis,

omnino versus? aio. peream male, si non

optimum erat; verum nequeo dormire. ter uncti

transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,

inriguumque mero sub noctem corpus habento.

10 aut si tantus amor scribendi te rapit, aude

Caesaris invicti res dicere, multa laborum

praemia laturus.’ ‘cupidum, pater optime, vires

deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis

agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos

15 aut labentis equo describit volnera Parthi.’

‘attamen et iustum poteras et scribere fortem,

Scipiadam ut sapiens Lucilius.’ ‘haud mihi dero,

cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci

verba per attentam non ibunt Caesaris aurem:

20 cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.’

quanto rectius hoc quam tristi laedere versu

22 Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,

cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.’

quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto

25 accessit fervor capiti numerusque lucernis;

Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem

pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum

milia: me pedibus delectat claudere verba

Lucili ritu, nostrum melioris utroque.

30 ille velut fidis arcana sodalibus olim

credebat libris neque, si male cesserat, usquam

decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis

votiva pateat veluti descripta tabella

vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps;

35 nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,

missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,

quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,

sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum

incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro

40 quemquam animantem et me veluti custodiet ensis

vagina tectus: quem cur destringere coner

tutus ab infestis latronibus? o pater et rex

Iuppiter, ut pereat positum robigine telum

nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille,

45 qui me conmorit – melius non tangere, clamo

flebit et insignis tota cantabitur urbe.

Cervius iratus leges minitatur et urnam,

Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum,

grande malum Turius, siquid se iudice certes.

50 ut quo quisque valet suspectos terreat utque

imperet hoc natura potens, sic collige mecum:

dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus

monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti

matrem: nil faciet sceleris pia dexteramirum,

55 ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos

sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

ne longum faciam: seu me tranquilla senectus

exspectat seu mors atris circumvolat alis,

dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul,

60 quisquis erit vitae scribam color.’ ‘o puer, ut sis

vitalis metuo et maiorum nequis amicus

frigore te feriat.’ ‘quid? cum est Lucilius ausus

primus in hunc operis conponere carmina morem

detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora

65 cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui

duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen

ingenio offensi aut laeso doluere Metello

famosisque Lupo cooperto versibus? atqui

primores populi arripuit populumque tributim,

70 scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis.

quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant

virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,

nugari cum illo et discincti ludere, donec

decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis

75 infra Lucili censum ingeniumque, tamen me

cum magnis vixisse invita fatebitur usque

invidia et fragili quaerens inlidere dentem

offendet solidonisi quid tu, docte Trebati,

dissentis.’ ‘equidem nihil hinc diffindere possum.

80 sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti

incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:

si mala condiderit in quem quis carmina, ius est

iudiciumque.’ ‘esto, siquis mala; sed bona siquis

iudice condiderit laudatus Caesare? siquis

85 opprobriis dignum latraverit, integer ipse?’

‘solventur risu tabulae, tu missus abibis.’


Composuit: 724—726 A.U.C. (30—28 Â.Ñ.) ?. Systema: versus heroi. Nomenclatura: 4 Testa (C. Trebatius); 8 Tiberis; 11 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 14 Galli; 15 Parthi; 17 Lucilius; 17 Scipio Africanus Minor; 18 Flaccus; 18 Horatius; 22 Nomentanus; 22 Pantolabus; 24 Milonius; 26 Castor Et Pollux; 26 Pollux; 34 Apulus; 34 Lucanus; 35 Venusinus; 36 Sabellus; 37 Romanus; 38 Lucania; 43 Iuppiter; 47 Cervius; 48 Albutius; 48 Canidia; 49 Turius; 53 Scaeva; 58 Mors; 59 Roma; 65 Laelius; 66 Carthago, Karthago; 67 Metellus Macedonicus; 68 Lupus (L. Cornelius Lentulus)



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. svnt qvibvs in satyra videar nimis [v.] acer. [Quoniam] hos duos libros cum Sermonum inscripserit, tamen de his sic loquitur quasi de satyra, Lucilium sequens.

1. svnt qvibvs in satyra videar nimis acer et vltra. Ad Trebatium scribit equitem Romanum. Hic est Trebatius iuris peritus, qui locum obtinuit, et aliquot libros de ciuili iure conposuit et de religionibus nouem.

6. omnino versvs aio. ..

8. transnanto tiberim. Hoc fuisse in consuetudine[m] ueteribus alio loco significat dicens: // Te per gramina Martii // Campi, te per aquas, dure, uolubiles. Vide ut derectis uerbis utitur propter iuris peritos.

13. neqve enim qvivis horrentia pilis. Eleganter in ipsa excusatione posse se scribere ostendit.

14. nec fracta perevntis cvspide gallos. [Fracta] dixit, ut Vergilius: // Ibique frangitur. Aut de historia est; nam Marius aduersus Santonas talia tela commentus est, ut fracta mitterentur, ne remitti ab hostibus possent.

16. attamen et ivstvm poteras et scribere fortem // scipiadam: si non potes gesta[s] Caesaris scribere, at potes iustitiam et fortitudinem, ut Lucilius Scipionis fecit, qui uitam illius priuatam descripsit, Ennius uero bella. [Fecit qui uitam illius pro bella.] [Scipiadam] adnotandum, quod non Scipionem ait.

16. et scribere fortem. ῾Υποστιγμὴ ponenda, ut sit sensus: fortem animo et iustum, quatenus res gestas bello exponere non potes[t].

19. per attentam non ibvnt caesaris avrem. [Attentam]: maioribus expeditionibus intentam.

20. cvi male si palpere. Metaforicos: cui si adularis, offenditur. Palpari proprie: manu mulcere.

20. vndiqve tvtvs. [Tutus]: inaccessibilis, ut Vergilius: // Tuta lacu nigro. Et est sensus: non audit adulantem, quia sapientia undique munitur, id est in omni rerum studio, hoc est, omnia nouit.

22. nomentanvmve nepotem. Hunc Nomentanum quasi luxuriosum angit. Sensus: Nomentanum quotiens luxuriosum compellas, necesse est, qui eodem uitio laborant, sub persona admoniti, timeant et oderint compellatorem huius modi.

24. saltat millonivs. Millonius scurra illorum temporum, qui simul ebrius fuisset, statim saltare incipiebat. Sensus: ita scribendo me abstinere non possum, ut Millonius ebrius a saltando.

25. nvmervsqve lvcernis. Lucretius: // Lucernarum florentia lumina flammis. Ebrii enim duplicia uident.

26. ovo prognatvs eodem. Dicit, quot homines, tot esse sententias. Nam Castor et Pollux diuersa secuti utique communi omnium uarietate ducti sunt.

29. nostrvm melioris vtroqve: mei et tui. Soloecon erit; debebat enim dicere ‘nobis’, scilicet censu et ingenio melioris.

30. velvt fidis arcana sodalibvs. Aristoxeni[s] sententia est. Ille enim in suis scriptis ostendit Saphphonem et Alcaeum uolumina sua loco sodalium habuisse.

33. votiva pateat velvti descripta tabella. Ita fit, ut Lucili uita tam clara sit per libros, quam si in tabula uotiua ostendatur.

34. anceps

35. nam venvsinvs arat finem svb vtrvmqve c. Non ego dubius sum, sed incertum est. Nam Venusini Lucanis sunt adfines et Apulis.

39. sed hic stilvs hav petet vltro. Dicit sua scripta, quod nulli nisi merito detrahant.

42. o pater et rex ivppiter, vt pereat positvm. Tractum ex Graeco [hoc:] ὡσ ἀπόλ[λ]οιτο. Id enim significat hic ‘ut’, quod illic ὡς, id est: utinam.

47. cervivs iratvs. Hunc Ceruium uult uideri accusatorem, quia de[m] malo iudice postea loquitur.

48. canidia albvci. Amfibolice posuit. Scilicet aut Canidia Albuci filia uenenum minitatur aut Albuci uenenum. Hic enim Albucius ueneno uxorem suam dicitur peremisse.

49. tvrivs, siqvid [de] se ivdice certes. Gaius Turius hic praetor fuit, quem apud accusatus est a Cicerone Varro Hortensio defendente. Hic dicitur centumuiris dedisse tabulas aliis nigrae, aliis rubrae cerae, et adnotasse quas cuique dedisset, ut sciret, a quibus postea pecuniam peteret uel linqueret. Nam omnes corruperat.

51. sic collige mecvm: sic, quem ad modum haec res naturaliter hominibus data sit, audi.

53. scaevae vivacem crede nepoti. Hironicos dictum totum hoc.

56. sed mala tollet anvm vitiato melle cicvta. Hoc παρὰ προσδοκίαν dixit. Scaeu[ol]a autem matrem suam ueneno extinxit. Et est sensus Ciceronis pro Scauro: // Libertus patronam non occidit, sed duobus // digitulis gylam oblisit.

62. frigore te feriat, id est horrore mortis.

68. famosisqve lvpo cooperto versibvs. Rutilium Lupum dicit.

69. popvlvmqve tribvtim. Singulas tribus, quia de tribubus tractat.

75. infra lvcilii censvm. Hoc ait: etsi non sum eorum natalium, quorum Lucilius. Constat enim Lucilium maiorem auunculum Pompei fuisse. Etenim auia Pompei Lucilii soror fuerat.

79. eqvidem nihil hinc diffidere possvm. Hoc Trebatius. [Diffingere]: legitur et [diffidere].

81. incvtiat tibi. Quia lege cautum erat, nequis in quemquam maledic[t]um carmen scriberet. Eleganter iuris peritus de lege loquitur.

81. sanctarvm: sacratarum, ut foedus sanciri dicitur.

83. siqvis mala. Aliter Horatius accepit ‘mala’ pro ‘non bona’, cum ille famosa uellet intellegi.

86. solventvr risv tabvlae. Pro: subsellia.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. § Sunt quibus in satyra uidear nimis acer. Eglogae haec nomina habent: si ad Iouem, hymni; si ad Apollinem aut Dianam aut Latonam, peanes; si ad Liberum aut Semelen, dityrambi; si ad ceteros deos, prosodia; si ad homines, laudes aut uituperationes aut luctus aut aliquid tale. Ad Trebatium quendam iuris peritum scribit et consulit, quidnam faciat, quoniam quibusdam acre nimis uidetur opus suum, aliis remissum. nimis acer. Scilicet quam oportet me inuehi. § vltra legem. Idest ultra quam opus est, ultra quam se ratio habet ipsius uocabuli; et mire ‘legem’, quia iuris perito loquebatur.

2. § sine nervis. Alii autem nullius momenti et nimis lenem dicunt satyram meam. Alii dicunt sine neruis esse, quod scripsi, idest sine uiribus ingenii.

5. prescribe. Idest constitue quasi ex lege quid debeo facere, quia quidam me reprehendunt.

7. § ter vncti t. Sensus hic est: qui dor-mire non possunt facile, ter Tiberim transnatent et fatigati multis se potionibus compleant, quo facilius his somnus accedat. Dicit autem uel hoc melius esse, quam quemquam periculo lacessere. Trebatius ait: qui uolunt multum dormire, uncti ter natent Tiberim et multum bibant.

9. § svb noctem. Prope noctem, sero aduentante nocte, idest uespera. <habento>. Iuris uerba inducit loquente Trebatio, sicut Virgilius ([Aen.] IIII 624. VI 153): Sunto. Hoc autem assidue iuris consulti.

10. avde c<a>esaris i r. d. Quasi difficile sit, quasi uix possit impleri.

14. fracta cvspide. Quia uulneratus est hostis; ut ([Verg. Aen.] VIIII 412. 413): Et uenit aduersi in tergum Sulmonis ibique // Frangitur.

16. § attamen et ivstvm. Idest si res bellicas eius non poteras describere, attamen iustitiam et fortitudinem animi laudare poteras, sicut Scipionis a Lucilio uita laudata est.

17. § scipiadam. Qui Hannibalem reuocatum ex Italia uicit et Africanus est dictus. § havd mihi deero. Idest faciam, scribam de eius fortitudine atque iustitia, cum oportunitas et tempus fuerit. Non sibi deest is, qui facit, quod sibi opus est et quod oportet.

18. § cvm res ipsa feret. Inuenta oportunitate. Ordo: non ibunt nisi dextro tempore, idest oportuno Flacci uerba.

19. § non ibvnt. Idest non audient. Dicit de Augusto, qui falsas blanditias non admittat et sit eruditus.

20. § si palpere. Assentari, et hic ‘palpere’ quasi a uerbo deponenti dixit, cum sit actiuum. recalcitrat. Cui si inaniter aduleris, respuit et renuit. Translatio ab equis. § Est autem sensus: siquis Caesarem ficta adulatione adgrediatur, repugnat et respuit nec se decipi patitur; tutus undique, qui ne blanditiis quidem capiatur. § vndiq. tvtvs. Quia ualde tutus est Caesar in omnibus rebus, ideo non delectatur falsis laudibus, idest non potest deludi. Aliter: idest in omnibus rebus cautus est, qui non possit derideri.

21. § qvam t. l. v. Quam satyram uelle scribere; satyrico carmine.

22. pantolabvm s. <nomentanvmqve n.>. Nomina luxuriosorum, quos in priore libro ([Hor. serm.] 18,11), etiam [Lucilius] carpsit.

23. Exemplo nos terreri significat, etiam si non laedamur; nam quae in alios uidemus fieri, in nos futura credimus. Cum unus quisque timet sibi, tamen odit te, etiamsi non fuerit laceratus. § qvamqvam est intactvs. Quamuie nihil de eo dicis, tamen metuit te quasi satyricum et odit quasi maledicum. Idest cum timet aliquis flagitiosus propter conscientiam suam, ne de eo aliquid dicas, etiam si taces, odit te.

24. § qvid faciam saltat m. Quid faciam? Vitium habeo, ut multi habent; nam Milonius scurra, si ebrius fuerit, saltare non desinit [(cons. Porph.).] Similiter et ego hominum commissa tacere non possum. Milonium ait ebrietate dissolui, ut contra decus saltet et plures ex una lucerna ei uideantur.

25. § nvmervsqve l. Idest opinione ebrii accedit numerus lucernarum, quia, qui ebrius fit, non unam putat se uidere lucernam, nec unam lunam arbitratur aspicere. Iuuenalis (6, 305): Et geminis exurgit mensa lucernis.

26. Castor quoque et Pollux ex uno ouo nati diuersa studia habent.

27. § qvot c. v. Terentianum illud ([Phorm.] II 4, 14): Quot homines, tot sententiae: suus cuique mos [(sim. Porph.)] Singuli homines singula studia habent.

29. melioris vtroqve. Hoc est: qui melior fuit et me et te, o Trebati, uita sua, idest censu et natalibus me antecedit; fuit enim ualde nobilis Lucilius, utpote qui esset Magni Pompei auus.

30. § <ille v. f.>. Hoc Lucilius ex Anacreonte Graeco traxit et Alc<a>eo lyricis, quos ait Aristoxenus [(fr. 52 — hist. Gr. fr. uol. II p. 285 C. Müller)] libris propriis uice amicorum usos esse. § Dicitur enim suam uitam scripsisse in opere suo et non sibi pepercisse.

32. § qvo fit. Vnde fit, ut ita lucida sit uita ipsius, quemadmodum ex noto imago aut in templo aut in publico posita indicet quicquid est pictum. § Ordo: fit ut omnis pateat uita senis ueluti [in] uotiua tabella descripta, quoniam solent naufragi se pin-gere et consecrare in aliqua aede. 33 § Votiua dicitur tabula, quae ponitur in publico, in qua scribitur uita boni ciuis decernente ciuitate. § <de>scripta <tabella>. Meet picta in tabella, ut naufragi solent tabulam portare depictam.

34. § lvcanvs an apvlvs anceps. Quia Venusium oppidum confinio Lucaniae et Apuliae positum est [(sim. Porph.),] quae ciuitas habitatur a Romanis colonis, missis eo ob eam rem, ut, siue Apuli sine Lucani bellum mouerent, prohiberentur.

35. svb vtrvmqve. Iuxta utrumque ut ‘sub lucem’ pro ‘iuxta lucem’. § Idest ad hoc oppidum missus erat colonus eo tempore, quo a Romanis Sabini sunt uicti. § anceps. De se ipso ait: utrum sim Lucanus an Apulus. Venusium enim oppidum est, ubi natus est Horatius.

35. Venusinus populus olim Romanus fuit, sed modo nomen trahit a ciuitate uel oppido, ad hoc missus ut rebellem Apuliam uel Lucaniam incurrere Romanis uetaret.

37. § qvo ne p. v. Vt ne per uacantem locum Sabellis expulsis peruium iter esset Lucanis ad Romanos.

39. § sed hic stilvs vltro. Ego neminem ultro lacesso, sed ita utor lingua mea ut gladio, magis ad tutandum me quam alium lacessendum.

40. animantem. Viuum hominem habentem animam.

42. o pater. Optantis est, ut quoque ([Verg. Aen.] X 631. 682): Vt o potius formidine falsa // Ludar.

43. telvm. Stilum suum dixit, idest ut non sit causa, cur utar hoc stilo.

47. Ceruius Ascanius libertus accusauit Lucilium Caluium. <cervivs>. Hic accusator quidam fuit et calumniator uel causidicus. Nam unusquisque hac re minatur, qua ualet. et vrnam. In qua sortiebantur iudicium. § et vrnam. Quia eiciebantur iudices, ex quibus fiebat reiectio. § <vrnam> Idest mortem.

48. canidia albv. Deest filia, ut Virgilius ([Aen.] VI 36): Deiphoebe ([leg.] Deiphobe) Glauci.. alii uxorem dicunt. canidia. Pro Gratidia. Albucius quidam ueneficus, matris extinctor.

49. Turius quidam corruptissimus iudex hic est, cui <H>ortensius propter fratrem Varronem ceratas diuersi coloris tabellas dedit [(ex Porph).] Aliter: Turium Marinum iudicem significat, qui accepta pecunia secundum eos pronuntiare sit solitus, qui fidem suam corruperint. Hic quoque tempore Verris reus erat et ut sciret, qui secundum uoluntatem suam iudicasset, quia nomina sua centumuiri non adiciunt, diuersi coloris tabulae fertur dedisse. Aliter: Turius, qui solebat iudicare, hoc dicit: si me iudicante ad iudicium uenerit inimicus meus, dampnabitur.

50. § vt qvo. Idest quomodo unusquisque hac re terreat inimicos suos, in qua re ualet, et quomodo hoc imperet natura, cognosce.

52. intvs (inter) monstratvm. Est a naturali sensu institutum.

53. § vnde nisi intvs. Ostendit natura unumquemque ea minari inimicis, quae possit perficere. § Scaeua quidam luxuriosus dicebatur fuisse et pronus ad artes magicas. Is habuit matrem anum, quae est aetas luxuriosis molesta. § crede. Committe huic uiuacem matrem et non faciet aliquid ista dextera, sed ueneno utetur pia dextera, idest non eam perimet gladio.

54. § mirvm. Idest miraris, quia dixi: non utitur dextera sua ad occidendum matrem; noli mirari, nam eam occidit ueneno.

56. § vitiato. Corrupto; quia unaquaeque res alterius permixtione corrumpitur. § Idest melle ueneno corrupto eam poterit enecare.

60. § qvisqvis erit vitae color. Idest quicumque me uitae exitus manet, siue diu uiuere liceat, sine cito necesse sit deperire, siue pauper, siue diues, utrum Romae an exul futurus, tamen scribere non desistam. § o pver vt sis. Idest o Horati, ne non sis uitalis metuo, idest ne cito pereas metuo; nam potest te quicumque maiorum a te lacessitus occidere.

62. frigore te feriat. Morte te afficiat, quae frigida est, ut poeta ([Verg. Aen.] IIII 385): Frigida mors. § qvid cvm est l. Idest quid passus est Lucilius, cum in multos dixisset principes ciuitatis?

64. Detrahere pellem, hoc est: unumquemque superficie ipsa nudare, ut uitia detecta elucerent, quamuis aliquo uelamine celarentur. Idest quia pelle ille, qui uitiis latebat, nitidus in-cedebat per conspectum omnium ut bonus ciuis.

65. § qvi dvxit nomen. Africanum Scipionem dixit, qui Africam funditus Numantiamque deleuit, unde postea Numantinus est dictus.

67. ingenio o. Idest laesi uel irati sunt illi duo duces idcirco, quod Lucilius carpsit Metellum et Lupum ceterosque principes uiros Rom<a>e. Lupus princeps senatus fuit. <metello>. Macedonici filio.

70. atqve eivs a. Scipioni et Lelio. § Ostendit non maliuolentia Lucilium persecutum fuisse multos, sed amore uirtutis.

71. remorant. Pro remouerant, sicut Terentius ([Phorm.] I 2, 51): Commorat omnes ibi nos.

72. C<a>ecilius Metellus consularis; hic filios consulares uidit et ab ipsis elatus est; potens fuit temporibus Scipionis Africani, et cum in seditione quaedam aduersum se facta clamaret, Scipio ait: hi sunt, quos Hannibali eripui; patere ergo, inquit, nos liberos esse. Ob quod et alia Lucilius eum in gratiam Scipionis carpsit, quamuis amicum ipsius. Scipio Africanus fertur intra domum tam ciuilis fuisse et carus Lucilio, ut quodam tempore Laelius circa lectos triclinii fugienti superuenerit, cum eum Lucilius obtorta mappa quasi feriturus sequeretur.

74. donec d. h. Donec prandium pararetur.

75. ‘Censum’ ideo, quoniam fertur Lucilius auunculus fuisse Pompei Magni; merito ergo et diues fuit.

76. § cvm magnis. Quia dixi me uixisse cum optimis, idest cum Augusto, cum Pollione, cum M<a>ecenate et aliis.

77. § et fragili qvaerens i. d. o. s. Idest putans fragilem se inuenire, quem mordeat, inueniet durum ac solidum; μεταφορά: non inueniet, quod iuste lacerare possit. qv<a>erens. Idest uolens inuidia fragilem laedere inueniet me solidum. Aliter: inueniet me talem, qui possim resistere mordacibus et maledicis hominibus. offendet. Inpinget in solidum, idest in solidum me atque fortem incurret.

79. diffingere. Infirmare, contradicere, et hoc Trebatius respondit; iuris uerbo usus est Praetor enim solebat dicere: hic dies diffisus esto. Aliter: idest consentio tibi hoc, quod fortis es, sed tamen caue ut monitus, ne ignorans leges uenias in crimen.

81. qvid sanctarvm. Participium est sanctarum idest firmatarum ab eo, quod est sancior. Si autem nomen est: quae non debent uiolari.

82. § si mala cond. Trebatius mala quasi criminosa dixit, Horatius quasi uitiosa.

86. § solventvr. Idest ridebunt legum XII tabulae. Tu ueniam merebere a iudicibus, si quemquam ipse extra noxam positus iure laceraret.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII