Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,
quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
5 famosus, multa cum libertate notabant.
hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
emunctae naris, durus conponere versus.
nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
10 ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;
cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,
Crispinus minimo me provocat ‘accipe, si vis,
15 accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
custodes; videamus, uter plus scribere possit.’
di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
at tu conclusas hircinis follibus auras
20 usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,
ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro
delatis capsis et imagine, cum mea nemo
scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,
quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris
25 culpari dignos. quemvis media elige turba:
aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:
hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo
30 vespertina tepet regio, quin per mala praeceps
fertur uti pulvis collectus turbine, nequid
summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
omnes hi metuunt versus, odere poetas.
‘faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum
35 excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico
et quodcumque semel chartis inleverit, omnis
gestiet a furno redeuntis scire lacuque
et pueros et anus.’ agedum pauca accipe contra.
primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
40 excerpam numero: neque enim concludere versum
dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
magna sonaturum, des nominis huius honorem.
45 idcirco quidam comoedia necne poema
esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens
saevit, quod meretrice nepos insanus amica
50 filius uxorem grandi cum dote recuset,
ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis
audiret leviora, pater si viveret? ergo
non satis est puris versum perscribere verbis,
55 quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
olim quae scripsit Lucilius, eripias si
tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est
posterius facias praeponens ultima primis,
60 non, ut si solvas postquam Discordia taetra
belli ferratos postis portasque refregit,
invenias etiam disiecti membra poetae.
hactenus haec: alias, iustum sit necne poema.
nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
65 suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer
ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis,
magnus uterque timor latronibus; at bene siquis
et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
69 ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,
70 non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas me?
nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli,
nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus,
non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui
75 scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes:
suave locus voci resonat conclusus. inanis
hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu,
tempore num faciant alieno. ‘laedere gaudes’
inquit ‘et hoc studio pravus facis.’ unde petitum
80 hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum,
vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum
qui non defendit alio culpante, solutos
qui captat risus hominum famamque dicacis,
fingere qui non visa potest, conmissa tacere
85 qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
saepe tribus lectis videas cenare quaternos,
e quibus unus amet quavis aspergere cunctos
praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
condita cum verax aperit praecordia Liber:
90 hic tibi comis et urbanus liberque videtur
infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,
lividus et mordax videor tibi? mentio siquae
de Capitolini furtis iniecta Petilli
95 te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
‘me Capitolinus convictore usus amicoque
a puero est causaque mea permulta rogatus
fecit et incolumis laetor quod vivit in urbe;
sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
100 fugerit:’ hic nigrae sucus lolliginis, haec est
aerugo mera; quod vitium procul afore chartis,
atque animo prius, ut siquid promittere de me
possum aliud vere, promitto. liberius si
dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris
105 cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,
ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.
cum me hortaretur, parce frugaliter atque
viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:
‘nonne vides, Albi ut male vivat filius utque
110 Baius inops? magnum documentum, ne patriam rem
perdere quis velit.’ a turpi meretricis amore
cum deterreret: ‘Scetani dissimilis sis.’
ne sequerer moechas, concessa cum venere uti
possem: ‘deprensi non bella est fama Treboni’
115 aiebat. ‘sapiens, vitatu quidque petitu
sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si
traditum ab antiquis morem servare tuamque,
dum custodis eges, vitam famamque tueri
incolumem possum; simul ac duraverit aetas
120 membra animumque tuum, nabis sine cortice.’ sic me
formabat puerum dictis et, sive iubebat
ut facerem quid, ‘habes auctorem, quo facias hoc’
unum ex iudicibus selectis obiciebat,
sive vetabat, ‘an hoc inhonestum et inutile factu
125 necne sit, addubites, flagret rumore malo cum
hic atque ille?’ avidos vicinum funus ut aegros
exanimat mortisque metu sibi parcere cogit,
sic teneros animos aliena opprobria saepe
absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis
130 perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis
ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc
largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me
porticus excepit, desum mihi. ‘rectius hoc est;
135 hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis
occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi
inprudens olim faciam simile?’ haec ego mecum
conpressis agito labris; ubi quid datur oti,
inludo chartis. hoc est mediocribus illis
140 ex vitiis unum; cui si concedere nolis,
multa poetarum veniat manus, auxilio quae
Systema: versus heroi. Nomenclatura: 1 Aristophanes; 1 Cratinus; 1 Eupolis; 6 Lucilius; 14 Crispinus; 21 Fannius Quadratus; 27 Epidaurius; 52 Pomponius; 60 Discordia; 65 Sulcius; 69 Birrius; 69 Caelius; 72 Hermogenes Tigellius; 85 Romanus; 89 Liber; 92 Gargonius; 92 Rufillus; 94 Petillius Capitolinus; 110 Barrus; 112 SeñTanius; 114 Trebonius; 143 Iudaeus
PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM
1. evpolis atqve cratinvs aristofanesqve poetae, atqve alii. Hi archaeas comoedias scripserunt, in quibus ciuium uitia amaritudine scilicet prodiderunt. Mire autem per haec origo satyrae ostenditur.
7. mvtatis tantvm pedibvs nvmerisqve facetvs. Quia scilicet alio metro usi sunt qui ἀρχαίας comedias scripserunt, alio Lucilius satyras composuit.
8. [h]emvnctae naris, id est: tersus atque eleganter dicens et ridens.
9. in hora saepe dvcentos, // vt magnvm, versvs dictabat stans pede in vno, hoc est: magnam rem se facere putans, si multos uersus minimo tempusculo dictaret.
11. cvm flveret lvtvlentvs erat qvod tollere velles [possessa]. Allegoricos a flumine, quo significat multa eum, sed inordinate dixisse, ex quibus tamen sint nonnulla, quae uelis inde excerpere et pro tuis habere.
13. scribendi recte: nam vt mvltvm, nihil moror. Non, inquit, laborabat, ut recte scriberet, sed ut multum; sed ego hoc nolo.
13. ecce // crispinvs minimo me provocat. Sensus ex prouerbiali consuetudine ductus. Solemus namque dicere: ‘minimo [me] digito prouocat’, cum uolumus quem intellegi tantum ualere minimo digito, quantum alium totis uiribus. Crispinus autem non tam bonos quam multos uersus faciebat; cuius et supra meminit dicens: // Ne me Crispini scrinia lippi // Compilasse putes.
14. accipe, si vis, accipiam: ‘tabulas accipiamus’ ait. Mimetico autem charactere prouocantem ad scribendum Crispinum ostendit.
19. at tv conclvsas hircinis follibvs avras et reliqua. Per haec significat Crispinum inflata et turgida scribere. Hinc autem Persius illud transtulit: Tu neque[an][helanti], [coquitur dum massa camino], Folle premis uentos.
21. beatvs fannivs vltro delatis capsis et imagine. Vrbanissima amaritudine hoc dicitur. Sensus autem est: o beatum Fannium, cuius imago et capsae cum libris in bibliothecas ultro receptae sint, cum mea e contrario scripta nemo nori[n]t nec ueli[n]t nosse, primum quod non publice recitentur, deinde quod conscii sibi peccatorum non delectentur hoc poematis genere, quo uitia eorum carpuntur.
28. stvpet albivs aere. Albium, quem infra quoque male uiuentem ostendit, cupiditate uasorum et signorum Corinthiorum teneri ait.
34. faenvm habet in cornv: longe fvge. Imitatiuo charactere hoc fingit dicere eum, qui ob conscientiam peccatorum timeat maledicum poetam. Romae autem uidemus hodieque faenum uelut ansulam factum in cornulo boui poni, quo signum datur transeuntibus, ut eum uitent. Hinc ergo translatio ad poetam.
36. omnes gestiet a fvrno redevntes scire. Id est: etiam uulgares uult scire, cum maledice de uno quoque dixerit.
39. primvm ego me illorvm et reliqua. Ordo est: primum ego me illorum excipiam numero, quibus dederim poetas esse. Sensus est autem: primum omnium ego me non pono in numero eorum, quos consentio poetas esse, [sensus est autem] quippe sermoni cotidiano prop[r]iora scribens.
43. atqve os magna sonat. Id est: magnas res loquens os et sublimia canens.
47. nisi qvod pede certo differt. [Sermoni], qui in comoedia uel in uersibus nostris continetur, hoc solo differt ametros sermo, quod ille metro concludatur.
49. qvod meretrice nepos insanvs amica filivs. Bellam obscuritatem adfectauit ‘nepos filius’ dicendo, sed ‘nepos’ hic ‘uorax atque prodigus’ intellegendus.
51. ebrivs et, magnvm qvod dedecvs, ambvlat ante // noctem cvm facibvs. Ordo est: quod ebrius ambulet ante noctem cum facibus, quod magni dedecoris res est.
52. nvmqvid pomponivs istis avdiret leviora. Mira urbanitate et amaritudine Pomponi persona abusus est quasi argumenti loco, ut eum carperet.
55. qvem si dissolvas, qvivis stomachetvr eodem // qvo personatvs pacto pater. Quem uersum si dissoluas, inquit, ea uerba ibi inuenies, quibus quiuis de uulgo irascens filio suo utitur. Venuste autem personatum patrem dixit senem de comoedia.
56. his, ego qvae nvnc, olim qvae scripsit lvcilivs. Ex eo, quod est ‘scripsit’, ‘scribo’ adsumendum per syllempsim. Totum enim tale fit: his ego quae nunc scribo et olim quae Lucilius scripsit. Et est sensus: si dissoluas uersus uel meos uel Lucilii, non eadem uerba inuenies, quae sunt in Ennianis uersibus, qui magno scilicet spiritu et uerbis altioribus compositi sunt, uelut hi sunt: // Postquam Discordia taetra // Belli ferratos postes portasque refregit.
62. invenias etiam discerpti membra poetae. Eleganter nulla signa poeticae inueniri ait in uerbis uersuum suorum uel Lucilii, si dissoluantur, quia de sermone communi sunt.
63. alias ivstvm sit necne poema. Subaudiendum ‘tractabimus’ aut ‘quaeremus’ aut quid tale.
65. svlcivs acer ambvlat et caprivs ravci male. Hi acerrimi delatores et causidici fuisse traduntur, et ideo [rauci], quod in contentione iudiciorum clament. [Cum libellis] autem, in quibus adnotant, quae deferunt.
69. vt sis tv similis caeli birriqve latronvm, // non ego svm capri neqve svlci: cvr metvas me? // nvlla taberna. Etiam si tu, inquit, qui poetam times, tam nocens sis quam Caelius aut Byrrius, non tamen ego delator aut accusator sum, propter quod me ita timere debeas, ut Caprius timetur aut Sulcius.
71. nvlla taberna meos habeat neqve pila libellos. Negat se libellos suos edere bibliopolis, qui uel tabernas habeant uel armaria apud pilas, [s]ubi in sordidam turbam, qualem uult intellegi Tigellium Hermogenen, incidant.
74. in medio qvi // scripta foro recitent, svnt mvlti. ᾿Εν ὑποκρίσει per ἀνθυποφορὰν hoc pronuntiandum est, deinde inferendum quasi per responsum quoddam: [quique lauantes]. Et est sensus: Sed dicis multos nimie gloriari in uersibus suis, ut eos etiam in medio foro recitent; consentio, ac non tantum ibi, uerum etiam in balneis haec fieri, quippe cum suauiter resonans uox ipsos uersus gratiosiores faciat. Sed totum hoc urbanissima amaritudine dicitur.
79. et hoc stvdio pravvs facis. [Vnde petitum] Hoc est, quia prauus es[t], studio facis. Potest et hypallage accipi: prauo studio facis hoc.
79. vnde petitvm // hoc in me iacis. Vnde, inquit, crimen hoc in me colligis? Et hoc poeta proprie de se dicit. Est autem metaforicos dictum, quasi de telo aliquo aut lapide, qui tollitur utique alicunde, ut mittatur.
81. absentem qvi rodit amicvm et reliqua. Haec [et]iam grauiter dicuntur.
82. solvtos // qvi captat risvs hominvm, hoc est: qui meram urbanitatem putat, si carpendo aliquem risum circumstantibus moueat.
85. hic niger est, id est: hic malus ac uenenatus est. Nigrum autem pro malo ac noxio sic dixit, ut Vergilius: // Nigri cum lacte ueneni.
87. e qvibvs vnvs avet qvavis aspergere cvnctos: probris scilicet aspergere.
88. praeter evm qvi praebet aqvam. Id est: qui[a] pascit. Sed uideamus, an commoda synecdoche sit ‘aquam praebere’ dicere pro ‘pascere’.
89. condita cvm verax aperit praecordia liber. Hoc est: cum per ebrietatem ea, quae in penitiora mentis condiderat, prodit ac publicat.
90. hic tibi comis et vrbanvs liberqve videtvr, // infesto nigris. Id est: tibi qui nigris, id est malignis infestus es[t].
91. ego si risi propter leuia. Quorundam. Ego risi propter leuia quorundam uitia rideo.]
91. ego si risi, qvod ineptvs pastillos rvfillvs olet. Ego si risi propter leuia quorundam uitia, [r]ideo liuidus tibi mordaxque uideor?
93. mentio siqvae de capitvlini fvrtis iniecta petilli, et reliqua. Tu, inquit, si forte mentio de Capitolini[s] criminibus facta fuerit, secundum consuetudinem malignitatis tuae ita eum defendes, ut dicas a puero tibi amicum fuisse, tuaque causa eum multa fecisse, et gaudere te, quod incolumis in urbe uiuat; mirari tamen, quomodo iudicium illud effugerit. Hic ergo est liuor ac uoluntas uenenata damnare sententia sua, quem iudices absoluerunt. Petillius autem Capitulinus cum Capitoli curam ageret, coronae subreptae de Capitulio causam dixit, absolutusque a Caesare est.
100. hic nigrae svcvs lolliginis, haec est aervgo mera. Ex lolliginis suco, liborem mentis uult intellegi, ex aerugine uenenum. Malos autem homines atros ac uenenatos dicere solemus.
105. insvevit pater optimvs hoc me, vt fvgerem. Pater meus, inquit, eam mihi disciplinam dedit, atque in consuetudinem eam induxit, ut neque cogitarem quid maligne neque dicerem. Deinde mira urbanitate dum ostendit, quomodo pater suus monere solitus esset uitia fugere, multos probrosis iocis percutit.
107. cvm me hortaretvr, parce frvgaliter atqve // vivere. Cum me hortaretur, uti parce frugaliterque uiuerem.
115. sapiens, vitatv qvidve petitv[s] // sit melivs, cavsas reddet tibi: philosophus tibi rationem reddet, quare quid peti debeat aut uitari. Mihi satis est, si opiniones a maioribus traditas tibi monstro.
120. navis sine cortice. Id est: natabis per te sine adminiculo, et hoc allegoricos dicitur.
123. vnvm ex ivdicibvs selectis obiciebat. Iudices equites Romanos dixit. Ex equestri enim ordine iudices leguntur hodieque.
126. avidos vicinvm fvnvs vt aegros exanimat mortis, et reliqua. Sensus est: ut intemperantes aegri, si forte audierint aliquem in uicinia efferri, admoniti mortis obseruantius secum agunt, ita tenerae mentes a uitiis submouentur, cum obprobria aliorum audiunt. [Exanimat] autem non ‘occidit’ significat, sed ‘conturbat ac timefacit’.
129. ex hoc ego sanvs ab illis, // perniciem qvaecvmqve fervnt. His, inquit, praeceptis patris mei[s] effectum est, ut a perniciosis uitiis temperarem.
132. liber amicvs. Id est: libere proferens apud me, siquid de me sequius sentiat.
133. neqve enim, cvm [me] lectvlvs avt me // porticvs excepit, desvm mi. Tractare secum ait semper, cum solus deambulet aut iacens in lecto uigilet, de officio boni uiri atque exempla uitae singulorum sibi proponentem quaerere, quid ipse sequi imitarique debeat.
138. vbi qvid datvr otii, // inlvdo chartis. hoc est mediocribvs illis // ex vitiis vnvm. Vrbanissime inter uitia[d] ponit poemata scribere; sed et cetera, quae subiecta sunt, eadem urbanitate dicuntur.
ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM
1. § Eupolis, Cratinus, Aristophanes, hii primi archeas comoedias scripserunt, in quibus ciuium uitia amaritudine stili secuerunt. Mire autem per haec origo satyrae ostenditur. Eupolis Cratinusque contra Lucilium scripserunt. Dicit modo, unde nata sit satyr a, simul qualis debeat esse satyra.
4. <sicarivs>. Sica gladius est permodicus, quem solent ferre in manicis dolosi interficientes cum illic homines, <a>quibus sicarii dicuntur. 5. MVLTA CVM LIBERTATE. Adeo ait, ut et nomen ostenderet.
6. hinc omnis p. Lucilius eos secutus est Graecos poetas, ipse poeta Romanus.
7. § facetvs. Habens peritiam risum mouendi et secandi homines uitiosos.
8. § emvnct<a>e naris. [Tersae elegantiae [(cons. Porph.)] uel mundae.] Significat autem sapientem, quia e contrario muccosum stultum appellamus.
9. hoc vitiosvs. Vt asperos uersus componeret.
9. § vt magnvm. Sicuti magnum; sed non est magnum multos uersus scribere, sed bonos, quamuis paucos. § Putabat enim hoc esse maximum, si multos uersus momento fecisset.
11. § lvtvlentvs. Sordidus, cui contrarius luculentus, hoc est non liquida et pura copia. § qvod tollere. [Quod sumere optares.] Etiam quando asperos faciebat uersus, erat, quod uelles imitari, hoc est: erat in asperis uersibus illius aliquid dignum imitatione.
12. § scribendi f. i. s. r. Scribendi recte non ferebat laborem, nam scribendi quodcumque ferebat.
13. § Sensus: nam in multum scribendo non diffiteor facilem fuisse. ni[hi]l moror. Non recuso, Virgilius ([Aen.] X 400): Nec dona moror.
14. § ecce crispinvs. Huius Crispini etiam in superioribus meminit ([serm.] I 1, 120. 121): Ne me Crispini scrinia lippi // Compilasse putes. Hic similiter ut Lucilius multos, sed malos uersus faciebat. Minimo autem digito solent prouocare, qui uolunt ostendere plus esse uirium in suo minimo, quam alterius toto corpore. <minimo>. Quasi nihilum ([leg.] nihilo), quasi eum, quem facile poterat superare. Minimo prouocare dicuntur hii, qui in sponsione plus ipsi promittunt, quam exigant ab aduersario.
19. § at tv conclvsos hircinis follibvs avras. Tu uero, Crispine, multa cogitando imitare hircinos folles. Hircinis follibus comparauit pectus Crispini et auris festinantibus eiusdem ineptas cogitationes.
20. § Per hoc ostendit Crispinum inflate scribere et turgide; unde Persius (5, 10): Tu neque anhelanti coquitur dum massa camino.
21. § ‘Beatus Fannius’ est poeta, cui ultro delatae sunt capsae, ut suos libros mitteret et in auctoritatem reciperetur. Fannium quendam non satis bonum poetam recepit in auctoritatem senatus. Fannius iste malus poeta fuit, qui, dum ante contempsisset datam sibi imaginem a senatu, postea, dum moreretur, petiit, ut, delatis in publicum capsis suis, cum libris propriis incenderetur. [Item aliter de Fannio: hic Fannius loquacissimus poeta fuit, cui senatus audiendi fastidio ultro imaginem et capsas dedit.] Item aliter: Fannius Quadratus eo tempore satyram scribebat et erat sine liberis. Huius imagines et libros heredipetae in publicas bibliothecas referebant, nullo merito dictionis.
22. delatis c. Ad bibliothecam. et imagine. Quia is, qui fuisset in auctoritatem receptus, eius imago ponebatur quasi opinatissimi poetae.
23. vvlgo recitare timentis. Qui enim secat mores aliorum, in publico non recitat.
24. § qvod svnt q. g. h. m. i. Quia sunt quidam digni culpa, quos hoc genus carminis minime delectat. § Ordo: ideo mea nemo legit, quod sunt, quos genus hoc non iuuat; quare non iuuat? quasi dignos culpari.
25. § qvemvis m. e. t. De medio populo, de eo [populo], qui est ante conspectum, producito.
28. § albivs aere. Idest Corinthio [(cons. Porph.),] ac per hoc statuis, non pecunia; nam supra argenti cupidos dixit.
29. hic mvtat m. Maronis illud ([ecl.] 4,38. 39): Nec nautica pinus // Mutabit merces.
30. § vespertina t. r. Tepere dixit occidentalem plagam ad comparationem orientalis [plagae], quia ibi sol acrius feruet.
32. § avt ampliet. Qui propterea se periculis committit, ut aut nihil decedat de summa patrimonii sui aut certe ut augeatur.
33. omnes hi m. Qui sunt uitiosi, qui hie malis sunt dediti.
34. § foenvm habet. [Et] sic locuntur inter se, qui sunt uitiosi: fuge istum poetam satyricum, qui foenum habet in cornu. Μεταφορικῶς autem dixit, quia, quando feriunt boues, horum in cornibus ligatur foenum.
36. § Non quod Horatius multis recitet, sed quod hoc uidetur consciis peccatorum.
37. redevntis. Redeuntes seruos a pistrino siue a nimpha.
38. age dvm pavca accipe contra. [Idest] audi tu, qui uituperas poetas satyricos.
39. § primvm ego. Primum ego eximo me de numero eorum, quibus do hoc nomen [(ex Porph.)] ‘poetas’, idest non me dico esse poetam; neque enim qui scit uersum facere, poeta est.
46. Quod acer spiritus ac uis nec uerbis nec rebus inest. Eo quod elata uerba in com<o>edia esse <non> debent, sed quae (quia?) haec non habet, dubitatur, utrum com<o>edia ([leg.] prosa [uel] sermo) sit an poema.
47. <nisi qvod>. Nisi quod solo metro differt comoedia a prosa oratione.
48. § at pater ardens. Dixit superius: multi dubitant, utrum fabula, utrum poema dicitur comoedia, quia in ea non sunt ueraciora uerba neque sensus elati; qui autem uult uideri poema esse comoediam, dicit acrem inesse spiritum, siquidem patrem ostendit in luxuriosum filium saeuire uehementer. <at>. Sed forte hoc dicatur.
61. Ordo: [et] quod ambulet cum facibus, quod magnum est dedecus.
51. § ante noctem. Pro ‘per noctem’ aut [‘ante noctem’] ‘ante tempus noctis’, quia caeci sunt amatores, qui utuntur facibus eo tempore, quo non est utendum.
52. § nvmqvid pomponivs. Verba sunt eius, qui destruit comoediam uideri poema; idest si uiueret pater, num leuiora uerba possit luxuriosus audire Pomponius, quam quae audit filius a patre comico? <istis>. Verbis, quae audit adulescens comicus.
53. Illud uult intellegi, quod etiam sine comoedia sic increpantur a patribus luxuriosi.
54. § non satis. Idest non sufficiunt pura uerba ad appellandum poetam metro conclusa; debet enim poeta et grauia uerba et composita cum sensibus elatis habere. pvris. Sine figuris, sine magno sono.
56. § personatvs. Personam comicam gerens, de comoedia, qui personam patris accipit. ‘His ego quae nunc’ subaudi ‘scribo uersibus aut uerbis’ et his, quae olim scripsit Lucilius, si temporum mutationem et uerborum tuleris et figuras et conuerteris ordinem conpositionis, inuenies prosam orationem.
57. § eripias si. Ordo: si eripias his. Sensus hic est: si ordinationem metricam mutes in opere Lucilii uel meo, non eandem grauitatem inuenies, quam in Ennii uersu soluto. Cuius est ([Enn. ann. fragm.] 270 [V].): Postquam Discordia tetra // Belli ferratos postes portasque refregit.
58. § ‘Tempora’ dixit moras syllabarum et correptiones.
60. § non vt si solvas. Idest non ita inuenias, quemadmodum si soluas uersus Ennii aut Pacuuii, qui etiam soluti altitudinem et tumorem poematis optinent. Sensus: si meis et Lucilii scriptis ordinem dissipes metri, in uerbis non inuenies poetae spiritum, ut in Ennii uersibus etiam solutis poetae pondus apparet. § [Ergo] ordo [est]: non [ita] inuenias [ut Ennii uersus si soluas]. <postqvam discordia tetra>. Et hic et sequens Ennii est.
63. § hactenvs haec. Hucusque dixerim, utrum satyra uel comoedia dicenda sit poema. § ‘Alias’ ‘alio tempore’, ‘alio in loco’, ut Terentius ([Andr.] III 2, 49): Quid alias malim quam hodie has fieri nuptias?. non ‘alio modo’, ut quidam dicunt.
64. ‘nvnc illvd qvaeram’ [Deest audire.] Nunc dicam, utrum iure oderis hoc poema, utrum iure metuas.
65. § svlcivs acer a. e. c. Sulcius et Caprius nomina fuere delatorum. Alii actores uolunt fuisse causarum; inde et rauci traduntur assiduitate agendi.
69. § vt tv sis. Si tu uis similis esse male uiuentibus, cur ego non per carmen istud uideor similis esse accusatoribus? et est subaudiendum ‘similis’. Celius et Birrius perditi adulescentes fuerunt hoc tempore.
71. § nvlla taberna m. Negat se libellos suos edere bibliopolis, ne inperitam turbam incidant, qualis est Hermogenes Tigellius. Hoc ita posuit, quoniam bibliopolae stationes uel armaria circa pilas uel columnas habebant, ac per hoc ostendit se non temere cuiquam libellos suos edere nisi certis et electis personis. Plerumque in pilis uel in columnis epigrammata scribebant poetae uel bibliopolis tradebant.
74. non vbivis. Idest neque semper neque aperte neque extra amicos recito. § in medio qvi script. Hoc sic pronuntiandum, quasi quilibet dicat contempnens Horatium: ideo tu secrete recitas, quia multi digniores te sunt, qui in medio foro recitant. Deinde consentit Horatius et addit: non mirandum hoc, nam multos esse, qui et in balneis recitent, et addit causam per ironiam, quia in balneis melius uox resonet.
78. § et hoc stvdio pravvs. Subiectio [est]. Sed forte dicis: quoniam satyram scribis, o Horati, quae notat homines, ideo clam recitas.
79. vnde petitvm. Aut unde didicisti hoc, aut unde scis, quid sit prauum?
80. est avctor qvis. Ordo est: denique quis eorum auctor est? § Idest quis eorum delator est, cum quibus conuiuatus sum? <Quibus> ergo coniecturis colligis crimine hoc me dignum esse? Idest quis est de his, cum quibus uixi, qui dioere potest, quod malus sum et ideo gaudeo laedere?
82. § qvi non defendit. Sunt enim quidam, qui, dum uolunt se urbanos haberi, quasi per facetiae lacerent, sicut superius ([u.] 34. 35): 10 Dummodo risum // Excutiat sibi, non hic cuiquam parcit amico.
83. dicacis. Faceti, iocosi. Dicaces sunt, qui risum mouent maledicendo, qui habent ioca mordacia.
85. hic niger est. Malignus et liuidus, siue obscurus et latens. Sic nigrum ait malum ac uenenatum, ut ([Verg. Aen.] IIII 514): Nigri cum lacte ueneni. niger. Maledicus. Hunc tu debes, Romane, metuere, non me.
86. § qvaterno. Idest duodecim in triclinio. Nam inde et triclinium dictum, a tribus lectis.
87. § qvavis. Quo modo uis, [uel] qua ratione uis, ut poeta ([Verg. Aen.] I 676): Qua facere id possis, nostram accipe mentem.
88. aspergere. Notare sermonibus uel ueneno.
89. cvm verax. Mire ‘uerax’, nam ideo ‘Liber’.
91. infesto nigris. Tibi, qui infestus es nigris, idest malis hominibus, hic uidetur urbanus et comis.
91. § ego si risi, qvod ineptvs p. r. <o.> g. h. [Responsio] idest saepe in conuiuio uides aliquem de omnibus male loquentem, excepto eo, qui pascit, et delectaris: ego si merito aliquem uituperauero, reprehendis?
93. siqv<a>e. Pro siqua, ut alibi ([carm.] III 14, 19. 20): Spartacum siqua potuit uagantem // Fallere testa.
94. § Petill<i>us cum Capitolio praeesset, coronam rapuit. Est autem genitiuus ‘de furtis Petilli Capitolini’. Nam ex crimine Capitolinus Petillius dicebatur. Hic de expoliatione Capitolii accusatus, dubium, utrum gratia iudicum sit absolutus, tamen Capitolinus uocatur. Petillius dum Capitolii curam gereret, coronae sublatae causam dixit et ab Augusto absolutus est. Fingit se loqui cum quodam, qui amicus sit Petilli amici Caesaris, qui accusatus, quod coronam Iouis Capitolini rapuisset, absolutus est.
99. ivdicivm illvd. Haec cum dixeris, grauissimo eum condempnas iudicio.
100. svcvs. Virus, liuor. lolliginis. Genus piscis maritimi sucum atramento similem habens. Lolligo genus piscis est, quo atramentum fit.
101. § qvod vitivm. Idest hanc malitiam, qua solent homines etiam amicos suos persequi, amouebo a libris meis atque animo.
102. § Ordo: prius promitto ut si aliquid de me possum promittere; idest siquid est, quod de me uere promitto, et hoc uere polliceor, afuturam esse malignitatem, quae etiam amicis noceat.
106. § insvevit. Idest insueuit me pater ad libere loquendum monstrando uitiorum singula, ut effugerem.
106. Vt fugerem uitiorum quaeque, dum ea exemplis noto.
107. § atqve viverem. Idest quando me monebat pater ad rectam uitam, exemplis me docebat et proferebat hominum et uirtutes et uitia.
109. § nonne vides. Mira urbanitate, dum quasi ostendit, quomodo se pater suus monere solitus esset, interea multos percutit.
115. § sapiens vitatv. Dicebat: philosophus te docere poterit melius, quae sunt uitanda siue appetenda; ego autem te docui ea, quae sunt in usibus constituta. § A philosopho, inquit, postea cognosces, quid iustum aut iniustum sit, quidue appetas uel uites. Quid autem bis intellegendum, ut sit: quid uitatu, quid petitu.
118. cvstodis. Pedagogi.
120. § nabis sine cortice. Metaphora a natatoribus [quia pueri sic discunt natare, idest uiues sine rectore]. § Natabis sine difficultate; sic enim discunt natare qui nesciunt, adiunctis uentri corticibus. Prouerbialiter posuit ‘nabis sine cortice’, hoc est sine alieno adminiculo [(cf. Porph.)] te reges.
123. § obiciebat. [Exemplo proferebat] Hoc est: unum de equestri ordine demonstrabat, quia ex equestri ordine iudices legebantur.
124. § sive vetabat. Aiebat: dubitas, utrum hoc sit bonum an malum, cum uideas in hac re ilium nescio quem infamia laborare?
126. § avidos v. f. v. a. exanimat. Bene comparauit infirmam aetatem aegris dicendo auidos et intemperantes. Item aliter: auidos et aegros dupliciter possumus accipere; nam et de auaro utrumque recte dicitur et de aegrotante et languido; [sed] si auarum accipis, sibi parcere praecipitur, idest largius uiuere admonetur, qui auarus est, morte uicini. § Quemadmodum aegrotantes uicinum funus absterret a cibi auiditate, ita saepe animos teneros a uitiis infamia reuocat aliena.
129. ex hoc ego sanvs a. Idest alienus sum ab his rebus, quae afferunt perniciem facientibus.
130. mediocribvs. Fortasse habeo uitia, sed talia, ut his ignoscas.
131. et istinc. In alio ‘istis’ inuenitur, ut sit de mediocribus uitiis.
132. liber a. Qui potest me libere increpare.
133. neqve enim cvm lectvlvs. Sensus: neque enim cum aut deambulo aut lectulo iaceo, cogitatione careo honestatis [(sed in margine additum a glossatore)].
137. § imprvdens. Aut ualde prudens, aut cogito, ne per inprudentiam aliquid tale committam.
138. § compressis. Sermones duo sunt: ἐδιάθετος και προφορίκος. Et est ἐδιάθετος, quo utimur cogitantes, προφορίκος uero, cui lingua subpeditat.
141. § avxilio qv<a>e s. m. Dicendo, quia multa manus poetarum ad auxilium ueniet, ostendit sese bene scribere; neque enim omnes poetae mali sunt.
142. § mvlto plvres. Idest nalde multi; aut multo plures, quam putas, aut plures sumus, quam Iudaei, et possumus te cogere consentire nobis, ut non iudices malum esse scribendum.
Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe
GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII