Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epodi xi


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

1 Petti, nihil me sicut antea iuvat

scribere versiculos amore percussum gravi

amore, qui me praeter omnis expetit

mollibus in pueris aut in puellis urere.

5 hic tertius December, ex quo destiti

Inachia furere, silvis honorem decutit.

heu me, per urbemnam pudet tanti mali

fabula quanta fui! conviviorum et paenitet,

in quis amantem languor et silentium

10 arguit et latere petitus imo spiritus!

“contrane lucrum nil valere candidum

pauperis ingenium?” querebar adplorans tibi,

simul calentis inverecundus deus

fervidiore mero arcana promorat loco.

15 quodsi meis inaestuet praecordiis

libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat

fomenta volnus nil malum levantia,

desinet inparibus certare summotus pudor.”

ubi haec severus te palam laudaveram,

20 iussus abire domum ferebar incerto pede

ad non amicos heu mihi postis et heu

limina dura, quibus lumbos et infregi latus.

nunc gloriantis quamlibet mulierculam

vincere mollitia amor Lycisci me tenet,

25 unde expedire non amicorum queant

libera consilia nec contumeliae graves,

sed alius ardor aut puellae candidae

aut teretis pueri longam renodantis comam.


Systema: elegiambicum. Appellatur: Pettius. Nomenclatura: 1 Pettius; 5 December; 6 Inachia; 13 Bacchus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. petti, nihil me sicvt antea ivvat. Pettium contubernalem adloquitur, indicans occupato sibi amore Lycisci pueri non libere uersus scribere.

5. hic tertivs december, ex qvo destiti[t] // inach[a]ia fvrere, silvis honorem decvtit. Siluarum honorem folia arborum et Vergilius dixit: // Frigidus et siluis Aquilo decussit honorem. Re uera autem mense fere Decembri spoliantur arbores foliis.

7. hev me, per vrbem (nam pvdet tanti mali) // fabvla qvanta fvi. Ordo est: eheu me, per urbem quanta fabula fui. Hoc autem quasi de parenthesi inlatum est [nam pudet tanti mali]. Quod ideo intulit, ut ostenderet, cur ingemuisset.

9. in qvis amantem langvor et silentivm argvit. ‘Arguit’ media syllaba producta pronuntiandum, quia praesentis temporis est.

10. et latere petitvs imo spiritvs. [Spiritum] non pectore ait, quoniam in suspirando constat latera laborare.

11. contrane lvcrvm nihil valere candidvm // pavperis ingenivm? Contra lucrum: contra studium lucri, id est contra auaritiam. Sensus autem: qu[a]erebar tibi plorans, quod candor animi mei et honesta simplicitas sine datis nihil gratiae haberet apud auaram puellam.

12. qv[a]erebar adplorans tibi, // simvl calentis inverecvndvs devs // fervidiore mero arcana promorat loco. Ordo est: simul inuerecundus deus calentis arcana promorat loco. Et utique ‘amore calentis’ accipiendum. Sensus uero hic est: cum ebrietas seueritatem pepulerat pectore meo, tum ego amoris mei iniuriam flens apud te qu[a]erebar. Inuerecundum ergo deum Liberum uult intellegi, quod inuerecundum sese per uinulentiam faceret.

15. qvod si meis inaestvet praecordiis libera bilis. Confundit lectorem uarietas elocutionis. Ab obliqua enim oratione transit ad rectam. Nam supra oblique dixerat: [Qu[a]erebar tibi nihil ualere candidum pauperis ingenium], at haec iam recta est. [Quod si meis inaestuet praecordiis], et cetera.

18. desinet inparibvs certare svmmotvs pvdor. [Inparibus]: aemulis scilicet, qui largiri multa possunt, cum ego non possim. [In][paribus] autem [certare] per datiuum casum figuratum est, ut apud Vergilium: // Tibi certet Amyntas.

19. vbi haec severvs te palam lavdaveram. Hoc est: seuere dixeram adrogans mihi constantiae laudem.

20. ivssvs abire domvm: a te scilicet.

22. qvibvs lvmbos et infregi latvs. Ordo est: lumbos et latus.

25. vnde expedire non amicorvm qveant libera consilia. Bene [libera], quia ueri amici libere solent delicta amicorum castigare studio emendationis.

26. nec contvmeliae graves: non iam amicorum, sed ipsius pueri, qui amatur.

28. avt teretis pveri, id est: teretia crura aut brachia habentis. Teres autem in longum rutundus dicitur.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD PETIVM PRIMVS VERSVS TERNARIVS IAMBICVS SECVNDVS] PRIMVS VERSVS IAMBICVS TERNARIVS, SECVNDVS ELEGOIAMBICVS; SCANDITVR ITA: SCRIBERE • VERSICVLOS • AMO • RE PER • CVSSVM <•> GRAVI. Elegoiambicus constat ex pentemimere et iambico. Alii dicunt eum ternarium iambicum quadratum a dactilo et iambico. In hac ode prior uersus iambicus est trimeter acatalecticus (acatalectus), secundus (sequens) elegoiambicus, qui constat ex antecedente dactilico (dactilo) pentimemere: Scribere uersiculos et sequente iambico dimetro acatalectico (acatalecto): Amore percussum graui.


1. pe<t>ti nihil me sicut antea iuuat scribere. Dicit se amore detentum ad faciendum uersus nece delectationem habere nec animum.

2. Repetitio amoris ut (Verg. ecl. 10, 72. 73): Vos haec facietis maxima Gallo, // Gallo cuius amor t. m. cr.

3. expetit. Adpetit, persequitur.

4. urere. Inflammare.

6. inachia. Inachiam nomine mulierem dicit. inachia. In ilia muliere.

5. siluis honorem decutit. Hiemem per casum foliorum significat, ut (Verg. georg. II 404): Siluis Aquilo decussit honorem. <honorem.> Folia secundum Maronem.

7. nam pudet tanti mali fabula. Non conuiuiorum penitet, sed quod fabula fuerit conuiuiorum, quod, ut finem amoris ostenderet, sub penitudine recordatur. ‘Paenitet’ ad factum, ‘pudet’ ad uerecundiam pertinet.

9. in quis. In quibus. amantem langvor. Stupor, siue animi torpor et cruciatus, qui solet amatoribus euenire.

10. latere petitus imo spiritus. Quia et suspiriis aliquotiens amor proditur, ut (Verg. Aen. I 370. 371): Ille // Suspirans imoque trahens a pectore uocem.

11. contrane lucrum n. u. c. Idest contra meretriciam cupiditatem, quae lucrum captans riualem praeferebat Horatio, queritur ingenium poetae optimi nil ualere.

12. tibi. O Petti.

13. calentis. Amantis. <in>verecvndvs devs. Dionisus. Aut quia interdum facit nos non erubescere in his, quae tacenda sunt, aut ‘in’ modo epitasin habet, pro ‘ualde uerecundus’.

14. feruidiore mero arcana promorat loco. Hoc est: uino accendebatur in amorem. promorat. Pro promouerat.

15. quod si meis inaestuet praecordiis. Vt iracundia commotus amatam, a qua spernebatur, et ipse contempneret.

16. ingrata uentis diuidat. Sine effectu insita, ut (Verg. georg. III 97. 98): Frustraque laborem Ingratum trahit; et ibi enim de equi coitu loquebatur. Ingrata fomenta sunt querimoniae: nam, qui queritur, se quodam modo consolatur.

17. uolnus nil malum leuantia. Querellae enim solatia doloris sunt, non desiderio adferunt fructum.

18. <d. i. c.> summotus pudor. Hoc est non amantem.

20. iussus. A te, Petti. <ferebar.> Hoc uerbo demonstrate et obiurgantis affectus et incertus animus amatoris. incerto pede. Ebrius, ut Terentius (eun. IIII 5, 3): Neque pes neque mens.

22. limina dura. Inplacabilia. Quia exclusus limine est, dum amaret, ait: infregi latus.

24. amor licisci me tenet. Delicati pueri Licisci, inquit, amor me meretricis superbiam fecit contemnere, quam amabam.

25. <unde expedire n. a. q.> libera consilia nec contumeliae g. Nullis, ait, consiliis a pueri eius amore, nisi forsan alio amore, reuocabor.

27. candidae. Pulchrae, ut (Verg. Aen. V 571): Et Candida Dido.

28. teretis. Gracilis.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII