Audivere, Lyce, di mea vota, di
audivere, Lyce: fis anus; et tamen
5 et cantu tremulo pota Cupidinem
lentum sollicitas: ille virentis et
doctae psallere Chiae
pulcris excubat in genis.
inportunus enim transvolat aridas
10 quercus et refugit te, quia luridi
13 nec Coae referunt iam tibi purpurae
nec cari lapides tempora, quae semel
quo fugit venus, heu, quove color, decens
quo motus? quid habes illius, illius,
felix post Cinaram notaque et artium
gratarum facies? sed Cinarae brevis
25 cornicis vetulae temporibus Lycen,
possent ut iuvenes visere fervidi
Systema: asclepiadeum tertium. Appellatur: Lyce. Nomenclatura: 1 Lyce; 5 Cupido; 13 Cous; 21 Cinara
PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM
1. avdivere lyce di mea vota. Ad Lycen loquitur, de cuius superbia in tertio qu[a]estus est in illa ode, cuius initium est: // Extremum Tanain si biberis Lyce. Ergo senectutem illi nunc obprobrat, per quam ingrata iuuenibus facta fastiditur.
2. et tamen vis formosa videri. Belle illam lasciuire ait, et ideo bene additum ‘inpudens’.
5. cvpidinem lentvm sollicitas. ille vir[i].: Sollicitas Cupidinem, qui ideo lentus est, quoniam tu ei ingrata es per aetatem.
6. ille virentis et // doctae psallere chiae // pvlchris excvbat in geni[i]s: Cupido scilicet. Ob multa[m] autem decoram esse Chiam uult intellegi, quod et uirenti aetate sit et docta sit psallere, et quod genis ac per hoc oculis pulchris sit: et ideo Cupidinem in ipsis genis eius dixit excubare.
9. inportvnvs enim transvolat aridas qvercvs. Allegoricos [aridas quercus] pro senio adfectas mulieres et [inportunus] iocosa ἰρωνία dicitur.
13. nec coae refervnt iam tibi pvrpvrae nec cari lapides. Hoc est, quod supra dixit: // Et tamen uis formonsa uideri. Significat enim illam puellariter se ueste et gemmis excolere.
14. qvae semel notis condita fastis inclvsit volvcris dies: quae iam retro acta sunt.
20. qvae me svrpverat mihi, id est: subripuerat.
21. felix post cinaram notaqve et artivm // gratarvm facies. [Post Cinaram] utrum ad qualitatem pertinet an ad tempus, id est ‘secunda pulchritudine a Cinara’ an ‘post illam defunctam, deinde felix pulchritudine’?
28. dilapsam in cineres facem. ᾿Ενφατικῶς illam ut Amoris facem dilapsam ait in cineres et consumptam refrixisse.
ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM
[AD LICEM MERETRICEM SENESCENTEM] METRVM DVOBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM; TERTIVS FERECRATIVS, QVARTVS GLYCONIVS.
1. audiuere, lice, dii me a uota, dii. Ad Licen meretricem scribit, de cuius superbia in tertio libro ([c.] 10) questus est, eo quod anus facta contempnatur a iuuenibus, de quorum ante amore plaudebat.
3. formosa uideri. Vtrumque in anu muliere turpissimum est, ut et formosa uideri uelit et lasciuire, et ideo addidit ‘inpudens’.
5. et cantu tremulo. Vel ad uocem uel ad aetatem rettulit.
6. ille uirentis. Iuuenum scilicet cupidinem, qui ideo lentus est, quoniam tu eis ingrata es per aetatem.
8. excubat in genisþ Multum decoram uult Chiam mulierem uideri, uel quod uirenti aetate sit et docta saltare, uel quod genis idest oculis pulchris sit; et ideo cupidinem excubare in genis eius induxit.
9. inportunus enim transuolat a. Per inrisionem quercum aridam uoluit anum mulierem intellegi [(cons. Porph.),] quas Amorem, dum festinat ad iuuenes, necesse est transuolare.
11. rug<a>e. Vt (Verg. Aen. VII 417): Frontem obscenam rugis arat.
12. niues. Niuem pro canitie posuit. tvrpant. Faedant. Vt (contaminat. ex. Verg. Aen. X 832 et XII 99): Turpantem puluere crines.
13. nec cari referunt. In Co enim insula purpura melior tinguitur.
14. ne<c> cari lapides. Significat nec uestium cultu nec gemmarum pretiis reuerti pulchritudinem annis iam et aetate consumptam.
16. inclusit uolucris d. Deposuit, sepeliit. Inclusi enim defuncti tumulo dicuntur.
17. quo fugit uenus. Venustas, cuius ab ea fugam ideo se simulat dolere, ut ei m<a>erorem incitet grauiorem.
18. quo motus q. h. Motus: saltatus; idest quid habes illius aetatis pristinae aut quid tibi praeteritae gratiae remansit?
19. <amores.> Quae ita pulchra erat, ut amores exhalaret.
20. surpuerat. Pro subripuerat [(Porph.),] hoc est: alienum amore fecerat.
21. felix post cinaran. Pulchra. ‘Post’ aut ad qualitatem pertinet, aut ad tempus, idest secunda pulchritudine a Cinara, an post illam defunctam tu ad amandum elegantior? notaqve. Probata et artifex.
22. sed cinar<a>e breues. Tamquam quae inmatura aetate perierit.
25. cornicis uetul<a>e. Cornix enim diu dicitur uiuere, cui Licen conparat pro longitate uitae.
26. iuuenes uisere feruidi. Idest ut quae incenderat uultu suo ad uicem facis, in cinerem damnis consumeretur aetatis, iuuenibus facta iam risui. Et quod ‘facem’ dixerat, bene ‘dilapsam in cineres’ memorauit.
Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe
GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII