Est mihi nonum superantis annum
plenus Albani cadus, est in horto,
Phylli, nectendis apium coronis,
5 multa, qua crinis religata fulges;
ridet argento domus, ara castis
spargier agno;
cuncta festinat manus, huc et illuc
10 cursitant mixtae pueris puellae,
sordidum flammae trepidant rotantes
ut tamen noris, quibus advoceris
gaudiis, Idus tibi sunt agendae,
15 qui dies mensem Veneris marinae
findit Aprilem,
iure sollemnis mihi sanctiorque
paene natali proprio, quod ex hac
20 ordinat annos.
Telephum, quem tu petis, occupavit
non tuae sortis iuvenem puella
dives et lasciva tenetque grata
compede vinctum.
25 terret ambustus Phaethon avaras
spes et exemplum grave praebet ales
27 Pegasus terrenum equitem gravatus
Bellerophontem,
semper ut te digna sequare et ultra
30 quam licet sperare nefas putando
disparem vites. age iam, meorum
finis amorum
non enim posthac alia calebo
femina condisce modos, amanda
35 voce quos reddas: minuentur atrae
Systema: sapphicum minus. Appellatur: Phyllis. Nomenclatura: 2 Albanum Vinum; 3 Phyllis; 15 Venus; 19 Maecenas (C. Cilnius); 25 Phaethon; 27 Pegasus; 28 Bellerophontes
PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM
1. est mihi nonvm svperantis annvm. Significat se diem natalem Maecenatis uelle celebrare. Loquitur autem ad Fyllidem amicam.
5. qva crines religata fvlges. Pro ‘fulgere soles’. Non enim iam coronatam esse dicit, sed inuitat eam, uti coronetur.
6. ridet pro: grata est ac fulget.
9. cvncta festinat manvs. Ad multitudinem ministrorum refertur.
11. sordidvm flammae trepid[i]ant rotantes vertice fvmvm. [Non otiosum] energos dictum est.
14. idvs tibi svnt agendae, // qvi dies mensem veneris marinae // findit aprilem. [Idus Apriles significat autem mensis] Aprilis ἀπὸ τῆς ᾿Αφροδίτης dictus uidetur, nec inmerito, cum in res uenerias eo tempore omnia animalia excitentur. Significat autem idibus Aprilibus natalem diem Maecenatis esse, in cuius honorem sacrificet et epuletur.
21. telefvm, qvem tv petis, occvpavit // non tvae sortis ivvenem pvella. Ad mulierem loquitur, cuius nomen non ostendit. Significat autem amari ab hac Telefum puerum, quem iam alia occupauerat. [Non tuae sortis] : non tuae condicionis, non tuae mediocritatis.
23. tenetqve grata compede vinctvm. Belle ‘gratam compedem’ amoris uinculum ait.
25. terret ambvstvs faethon avaras spes. Nequid auide et supra condicionem nostram adpetere conemur, Faethontis et Bellerofontis proponuntur exempla.
29. semper vt te digna seqvare et vltra // qvam licet sperare nefas pvtando // disparem vites. Difficilis [dictio] frasis. Monet autem: disparem uites, ut possis te digna sequi et nefas habere in spem referre plus quam oportet.
31. age iam meorvm finis amorvm, non enim posthac // alia calebo femina, condisce modos. Quare finem amorum suorum hanc dixerit, ipse ostendit. Ordo est autem: age, iam, meorum finis amorum, condisce modos.
ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM
[TETRACOLOS METRVM SAFFICVM] METRVM SAPPHICVM ENDECASYLLABVM.
1. est mihi nonum superantis a. Ad Phillidem scribit, amicam suam, inuitans eam sub promissione uini Albani ueteris ad l<a>etitiam conuiuii exhibendi natali Maecenatis.
2. plenus albani cadus. Elocutio est Albani cadus. Vt (Verg. Aen. I 195): Vina bonus quae deinde cadis.
3. nectendis apium coronis. Vel quia Alc<a>eus frequenter se dicit apio coronari, uel quia tardius debriatur, qui prandet apio coronatus, ut (Verg. ecl. 6, 68): Atque apio crines ornatus amaro.
4. <hederae uis.> Vt (Verg. Aen. IIII 132): Odora canum uis.
5. religata fulges. ‘Religata’ pro religanda idest coronanda; ‘fulges’ splendes. Figura sicut (Verg. Aen. I 320): Nuda genu.
6. ridet. Splendet.
7. auet. Cupit. Idest auide cupit, ut alibi (Hor. serm. II 6, 99): Ambo propositum peragunt iter urbis auentes.
8. inmolato spargier agno. Spargenda erit agno inmolato.
9. cuncta festinat manus. Multitudinem ministrantum pro apparatus festinatione significat.
10. mixtae pueris puellae. Vt (Verg. Aen. I 705): Totidemque pares <a>etate ministri.
11. sordidum flammae. Duo epitheta posuit, quia et flammae ueluti sub quodam tremore uoluuntur et fumus sordidus est, idest niger. <rotantes.> Glomeratim mittentes uel uolubiliter euomentes.
13. quibus aduoceris. Diem natalem Maecenatis significat [(item Porph.),] ut fidem faciat promissae laetitiae.
16. findit aprilem. Diuidit, quia Idus ueluti diuidunt mensem, Aprilis autem mensis Veneri consecratus est. Mensem autem Veneris ideo dicit, quoniam Kalendis Aprilis natalis est Veneris.
17. iure sollemnis. Merito amicitiae; p<a>ene autem pro adulatione uitanda posuit.
19. luce. Die. <af>flventes. Crescentes aut multos.
20. ordinat annos. Disponit toto anno facienda.
21. occupauit. Vtrum ad eandem Phillidem an ad aliam loquatur, incertum est, quia non prodidit nomen. Dicit tamen Telephum puerum, quem ostendit ab ea amari alterius ditioris amore occupatum.
22. non tuae sortis. Non tuae conditionis, non tuae mediocritatis nec professionis.
24. compede uinctum. Amoris uinculo.
25. phaeton auaras. Nequid auide et supra conditionem nostram adpetamus, Phaetontis et Bellorophontis ponit exempla [(ex Porph.);] inpossibilia enim cupiendo ad pericula peruenitur. avaras. Inlicitas.
27. grauatus. Grauiter ferens.
28. bellorophontem. Dicitur enim ausus Pegaso ferri per aera in terram decidisse. Interfecta Chimera, dum reuerteretur Bellerophon uictor Pegaso equo residens, audacia mentis exagitatus est, utpote qui tantae rei uictor extiterat; sed cum iam altitudinem aetheris penetraret Bellerophon, terram respiciens stupefactus et excerebratus cecidit, Pegasus uero inter sidera receptus est.
29. digna sequare. Possibilia eam suadet adpetere et sibi competentia et digna sperare. Sensus ergo hic est: o tu Philli, uita potentiorem Telephum et tibi disparem, qui et aliam amat, et me dilige, qui tibi par sum: finis enim eris mei amoris, quia, si consenseris, aliam non amabo.
34. condisce modos. Disce, inquit, carmina et lyrae sonos, quos suaui uoce cantes, ne rustica uidearis.
35. minuentur atrae. Tunc enim uoluptas admittitur, si cura pellatur.
Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe
GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII