Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iv iv


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Qualem ministrum fulminis alitem,

cui rex deorum regnum in avis vagas

permisit expertus fidelem

Iuppiter in Ganymede flavo,

 

5 olim iuventas et patrius vigor

nido laborum propulit inscium

vernique iam nimbis remotis

insolitos docuere nisus

 

venti paventem, mox in ovilia

10 demisit hostem vividus impetus,

nunc in reluctantis dracones

egit amor dapis atque pugnae,

 

qualemve laetis caprea pascuis

intenta fulvae matris ab ubere

15 iam lacte depulsum leonem

dente novo peritura vidit:

 

videre Raetis bella sub Alpibus

Drusum gerentem Vindelici; quibus

mos unde deductus per omne

20 tempus Amazonia securi

 

dextras obarmet, quaerere distuli,

nec scire fas est omnia; sed diu

lateque victrices catervae

consiliis iuvenis revictae

 

25 sensere, quid mens rite, quid indoles

nutrita faustis sub penetralibus

posset, quid Augusti paternus

in pueros animus Nerones.

 

fortes creantur fortibus et bonis;

30 est in iuvencis, est in equis patrum

virtus neque inbellem feroces

progenerant aquilae columbam.

 

doctrina sed vim promovet insitam

rectique cultus pectora roborant;

35 utcumque defecere mores,

indecorant bene nata culpae.

 

quid debeas, o Roma, Neronibus,

testis Metaurum flumen et Hasdrubal

devictus et pulcher fugatis

40 ille dies Latio tenebris

 

qui primus alma risit adorea,

dirus per urbis Afer ut Italas

ceu flamma per taedas vel Eurus

per Siculas equitavit undas.

 

45 post hoc secundis usque laboribus

Romana pubes crevit et inpio

vastata Poenorum tumultu

fana deos habuere rectos,

 

dixitque tandem perfidus Hannibal:

50 cervi, luporum praeda rapacium,

sectamur ultro quos opimus

fallere et effugere est triumphus.

 

gens, quae cremato fortis ab Ilio

iactata Tuscis aequoribus sacra

55 natosque maturosque patres

pertulit Ausonias ad urbis,

 

duris ut ilex tonsa bipennibus

nigrae feraci frondis in Algido,

per damna, per caedis ab ipso

60 ducit opes animumque ferro.

 

non hydra secto corpore firmior

62 vinci dolentem crevit in Herculem

monstrumve submisere Colchi

maius Echioniaeve Thebae.

 

65 merses profundo, pulcrior evenit;

luctere, multa proruet integrum

cum laude victorem geretque

proelia coniugibus loquenda.

 

Carthagini iam non ego nuntios

70 mittam superbos: occidit, occidit

spes omnis et fortuna nostri

nominis Hasdrubale interempto.

 

nil Claudiae non perficient manus,

quas et benigno numine Iuppiter

75 defendit et curae sagaces

expediunt per acuta belli.

 


Composuit: 739 A.U.C. (15 ÂÑ). Systema: alcaicum. Nomenclatura: 4 Ganymedes; 4 Iuppiter; 17 Alpes; 17 Raeti(C)Us, Raetus; 18 Drusus; 18 Vindelici; 20 Amazonius; 27 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 28 Nero; 37 Roma; 38 Hasdrubal; 38 Metaurus; 40 Latium; 42 Afer; 42 Hannibal; 42 Italus; 43 Eurus; 44 Siculus; 46 Romanus; 53 Ilion; 54 Tuscus; 56 Ausonius; 58 Algidus; 61 Hydra; 62 Hercules; 63 Colchus; 64 Echionius; 64 Thebae; 69 Carthago, Karthago



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. qvalem ministrvm fvlminis alitem. Haec est egloga, propter quam, ut supra ostendimus, totus hic liber compositus est. Scripta est ergo in Neronem Drusum priuignum et successorem Augusti, qui Rethos Vindelicos bello uicit. De imperio autem principis huius duplicem facit comparationem. Nam Drusum ait tanto uigore atque impetu hostes Vindelicos inuasisse, quanta ui soleat aquila in rapinam inruere, primum ouium, mox corroborato uigore etiam draconum; ipsos autem hostes ita conterritos esse caede belligerantis Drusi, ut capream uisu leonis in se inruentis.

18. qvibvs // mos vnde dedvctvs per omne // tempvs amazonia secvri // dextras obarmet qvaerere distvli. Hi Vindelici sedibus ab Amazonibus eiecti [et] ex Thracia in exilium se contulisse Alpiumque loca insedisse dicuntur, et, quod potentissima in se tela secures Amazonum experti fuissent, ipsos quoque usum earum in bello accepisse.

22. nescire fas est omnia. Sensus est: fas est non omnia scire, id est: licet aliquid ignorare.

24. consiliis ivvenis repressae. Eo pertinet, quod ‘late uictrices’ dixerat.

25. qvid indoles nvtrita favstis svb penetralibvs. Quia non potest Drusum laudare nunc ut filium Augusti, [et] ab eo educatum institutumque dicit.

27. qvid avgvsti paternvs in pveros animvs nerones. Duo fuerant Nerones priuigni Augusti, quorum alterum in domo Tiberi Claudi mariti prioris Libia peperit, alterum in utero ad Augustum adtulit. Horum altero in Germania morbo extincto, alter adoptatus ab Augusto successor principatus ei fuit, uocitatusque est Tiberius Caesar.

31. nec inbellem feroces progenerant aqvilae colvmbam. Prouerbialis sententia.

33. doctrina sed vim promovet insitam. [Insitam]: innatam atque ingeneratam. Significat ergo uirtutem a parentibus ingenerari, instrui uero doctrinae disciplina.

34. rectiqve cvltvs pectora roborant. [Recti] genetiui casus est numeri singularis: huius recti, [cultus] numeri pluralis casus nominatiui: hi cultus. Sensus est autem: Colendo rectum pectora conroborantur. Et rectum absolute accipe pro aequo ac iusto.

35. vtcvmqve defecere mores, // indecorant bene nata cvlpae. [Vtcumque] ‘quandocumque’ significat apud hunc poetam ut supra diximus. [Indecorant] autem ‘indecora faciunt’ ac per hoc ‘dedecorant’ significat.

36. bene nata absolute dicitur. Sensus ergo est: Honesta natalium generositasque culpa dedecorantur, nisi digna disciplina haec prosequatur. Totum hoc autem propter Augustum dicitur, in cuius domo Nerones uidentur disciplinam uirtutis accepisse.

37. qvid debeas, o roma, neronibvs, // testis metavrvm flvmen et hasdrvbal. Metaurus amnis Galliae est, iuxta quem Nero consul cum Salinatore collega suo Hasdrubalem Hannibali fratri suo in Italiam magnum exercitum adducentem deuicit caesis supra quinque quadraginta milibus.

38. testis metavrvm flvmen. Metaurus dicitur, non Metaurum. Sed de flumine nomen hoc figurauit, ut alibi: // Aut flumen Rhenum aut pluuius describitur arcus, et Sallustius: // Nomenque Danubium habet, ut ad Germanorum terras adstringit.

41. qvi primvs alma risit adorea. Adorea laus bellica dicitur fortassis, quod adorandi sint, qui laudem ex bello reportant. [Risit] ergo Romanis accipiendum.

46. et impio // vastata poenorvm tvmvltv // fana deos habvere rectos. Et di, inquit, quorum templa in Italia a Poenis uiolata sunt, exinde recti esse coeperunt, pro Romanis aduersus eos agentes.

51. sectamvr vltro qvos opimvs // fallere, et effvgere est trivmphvs. Vltro, inquit, bello petimus Romanos, quorum manus si effugerimus, gaudere debemus, similesque in hoc sumus ceruis, qui lupos ultro insectentur, quos alioqui fugere debeant.

57. dvris vt ilex tonsa bipennibvs nigrae feraci frondis // in algido. Ordo est: ut ilex nigrae[st] frondis in Algido feraci duris bipennibus tonsa. Sensus autem hic est: ut ilex, quanto magis securibus caeditur, tanto corroboratur magis ac reuirescit, ita Romani per damna caedis suae fortiores effecti sunt. [Nigrae frond][i][s], id est uiridis adque umbrosae.

61. non hydra secto corpore firmior, et reliqua. Oportuna conparatio, qua Romanos uult intellegi caede sui potentiores fieri.

63. monstrvmve sv[v]mmisere colchi // maivs echi[r]o niaeve thebae. Vbi armatorum seges exiluit. Per haec autem intellegi uult, mirabile esse non deesse Romanos tot tantisque bellorum cladibus acceptis.

67. geretqve proelia conivgibvs loqvenda. Vtrum ‘quae ipsi Romani milites apud coniuges suas ostentent’, an ‘quae coniuges eorum de maritis suis praedicent’?

70. occidit, occidit spes omnis et fortvna nostri nominis [ab]

72. hasdrvbale interempto. Haec re uera frequenter dixisse dicitur Hannibal, cum caput fratris sui Hasdrubalis uidisset, quod Nero de industria adlatum ex Gallia ante castra eius nihil adhuc scientis de hac caede proici iusserat.

73. nihil clavdiae non perficient manvs. Haec iam poetae uerba sunt, non enim adhuc Hannibalis.

75. et cvrae sagaces expedivnt per acvta belli. [Acuta belli] absolute dicuntur ea, quae sunt in bello periculosissima.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[ODE TETRACOLOS] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS IAMBICVS DIMETER YPERCATALECTICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. qualem ministrum p. a. Haec ode scripta est, propter quam et quartum librum contra dispositionem fecit, in laudem Drusi Neronis priuigni Augusti Caesaris filii Neronis, quem ob insigne uirtutis aquilae comparauit. Comparatur autem Ioui Augustus et aquilae Nero. fvlminis alitem. Aquilam, quam et regem auium uolunt, ut (Verg. Aen. V 255): Pedibus rapuit Iouis armiger uncis.. ideo tutelae Iouis dicitur deputata, quia prosperum auspicium eius aduersum Titanas pugnaturus accepit.

4. flauo. Rubeo.

6. nido laborum. In metaphora aquilae perdurauit dicendo nidum laborum pro familia nobilium et uirtutum domo.

7. uernique. Vt (Verg. georg. I 313): Imbriferum uer.

8. insolitos docuere nisus. Inconsuetum nisum ad primos uolatus aquilae adhuc aerem et uentos timentis.

9. pauente<m> mox in ouilia. Solitam uiribus et uolatu continuo ad praedam prodire, ut (Verg. Aen. XI 751. 752): Fulua draconem // Fert aquila.

12. egit amor dapis a. p. In agno inbelli dapis, in dracone pugnae.

13. qualemue l<a>etis c. p. Qualem, inquit, leonem primae iuuentae caprea timens, talem Drusum hostes uiderunt.

14. <intenta.> Tunc enim acrior est formido, quando occupat aliquem in deliciis positum.

16. dente nouo. Adhuc inconsueto ad praedam.

17. reti bella sub alpibus. Per yperbaton sensui superiori respondit: qualem aquilam et leonem inbellis praeda, talem Drusum uidere Beti et Vindelici, barbarorum gentes. His deuictis facta est ciuitas Augusta Vindelica apud Raetos.

22. neo scire fas est. Idest licet aliqua ignorare.

24. consiliis iuuenis r. s. Hoc solum, inquit, dicere mihi satis est, quod Retii diu potentes et uictores a Druso adhuc puero superati sunt.

25. sensere. Probauere uirtutem et institutionem Romanam. indoles. Aetas.

26. nutrita faustis. Felicibus custodia uirtutum.

27. augusti paternus. Vt (Verg. Aen. I 580. III 343. XII 440): Et pater Aeneas.

28. in pueros animus nerones. Duo fuerunt Nerones priuigni Augusti, quorum unum in domo Tiberii Claudii Neronis mariti Liuia peperit, alteram in utero ad Augustum adtulit. Horum altero in Germania morbo absumpto alter adoptatus ab Augusto successor principalis ei fuit uocatusque est Tiberius Caesar.

29. fortes creantur. Filios a parentum non degenerare uirtute.

30. est in equis patrum. Vt (Verg. georg. III 75. 76): Pecoris generosi pullus in amis // Altius ingreditur.

33. insitam. Naturalem.

34. rectique cultus. Bona institutione reddi bonum naturae perfectum; quae si desit, bene nata deprauari. pectora. In laudem Augusti dictum, cuius domo Nerones educti disciplinam accepere uirtutum. roborant. Confirmant.

36. indecorant. Indecora faciunt.

38. testis metaurum f. Metaurus fluuius de Piceni prouincia oriens, in Flaminiam decurrens, quae regio Gallia dicebatur. Iuxta hunc fluuium Claudius Nero consul cum Salinatore collega suo ita Hasdrubalem, Hannibalis fratrem, in Italiam auxilio fratri magnum exercitum deducentem deuicit, ut nec profectum e castris consulem Hannibal, dum in conspectu castra munisset, nec reuersum ante cognosceret, quam fratris caput ante castra proiectum et de exercitu eius Poenos captiuos uidisset; quo bello supra quinque et quadraginta milia Hasdrubalis exercitus caesa referuntur.

40. tenebris. Pro Afrorum terrore.

41. adorea. Laus bellica uocabatur, eo quod uictores a uictis adorarentur. * Ador genus est optimi farris, quod in sacrificio ponebatur. Vnde Virgilius (Aen. VII 109): Adorea liba per herbam.

43. ceu flamma per tedas. Post cladem fratris fugam describit Hannibalis.

45. secundis <us>que laboribus. In laudem Drusi, qui de Neronis genere descendit, commemorat, ex quo Hasdrubal occisus est a Nerone, et Hannibalem <tamqi>iam mortuum fuisse et creuisse Romanos.

47. uasta bellatorum tumultum. Clamore bellico, ut (Verg. georg. I 464. 465): Caecos instare tumultus // Saepe monet.

48. pana deos habuere rectos. Ita recti dii propitii ut auersi irati dicebantur, ut (Verg. Aen. I 482): Diua solo fixos oculos a[d]uersa tenebat.

49. tandem perfidus hannibal. Quia ipsius instinctu post primum bellum fractis pacis conditionibus in bellum reditum est.

50. cerui luporum praeda. Quasi Hannibalis fugientis orationem fingit ad milites suos, qua dicat: Pugnamus contra eos, quos si euaserimus, triumpho habere de<be>mus; ideo autem lupis conparauit Romanos, quia auctor nominis eorum lupa nutritus estþ

53. gens quae crematoþ Tamquam gens Romana per damna et c<a>edes creuerit. Ideo et exemplum Troiae ponit, a qua oriundo est, ut (Verg. Aen. XI 306. 307): Quos nulla fatigant // Proelia nec uicti possunt absistere bello.

54. sacra. Deos Penates, de quibus (Verg. Aen. II 294): Hos cape fatorum comites.

55. maturosque fratres ([leg.] patres). Ascanium Anchisemque patrem (= Verg. Aen. II 747), quibus liberatis Aeneas ad Italiam uenit.

57. tonsa. C<a>esa.

58. in algido <feraci>. Fertili [Algido].

59. per c<a>edes ab ipso. Ilex enim caesa ferro melius pullulat.

61. non hydra secto corpore. Exemplo ilicis ramorum damno melioris, hydrae etiam, quae excisis sub Hercule serpentum capitibus numerosior excrescebat, laudat Romanos bellorum damnis meliores semper effectos. Colchorum quoque eos monstro comparat, ubi satis draconis dentibus armati de terrae sulcis egressi sunt, quos Iason Medeae arte superauit; simile et aliud exemplum draconis Thebani, quem Cadmus occidit, cuius satis dentibus armati prodierunt, ex quibus aliquos in societate condendae urbis Cadmus dicitur adsciuisse.

64. echioniaeue thebae. Ab Echione conditae, qui fuit pater Penthei, gener Cadmi.

65. merses profundo. Si mersaueris Romanum, ait, fortior fit; ita autem hoc uerbum declinatur: merso, mersas, ut (Verg. georg. I 272): Fluuio mersare salubri. pvlchrior evenit. Existit.

66. multa proruet. Idest si Romanum prouocaris ad contentionem, quamuis multorum uictor eris, facile ab illo superaberis. prorvet. Euertet, uincet, ut (Verg. georg, I 481): Proruet insano contorquens uertice siluas. integrvm. Ante non uictum.

68. praelia coniugibus l. Aut pro laude uictoriae referenda coniugibus aut pro maritorum uirtute coniugibus narranda.

69. iam non ego nuntios. Adhuc uelut Hannibalis uerba sunt; tamen iuxta historiae fidem uiso Hasdrubalis capite in haec dolore dicta Hannibal dicitur erupisse: Agnosco te, fortuna Carthaginis.

73. ni[hi]l claud. n. p. m. Iam hic poeta loquitur Drusum Neronem significans.

75. et curae sagaces. Optima Augusti consilia.

76. expediunt per <a.> b. Dura praelia; ‘expediunt’ finiunt.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII