Tyrrhena regum progenies, tibi
non ante verso lene merum cado
cum flore, Maecenas, rosarum et
5 iamdudum apud me est: eripe te morae,
ne semper udum Tibur et Aefulae
declive contempleris arvom et
Telegoni iuga parricidae.
fastidiosam desere copiam et
10 molem propinquam nubibus arduis:
fumum et opes strepitumque Romae.
plerumque gratae divitibus vices
mundaeque parvo sub lare pauperum
15 cenae sine aulaeis et ostro
sollicitam explicuere frontem.
iam clarus occultum Andromedae pater
ostendit ignem, iam Procyon furit
20 sole dies referente siccos;
iam pastor umbras cum grege languido
rivomque fessus quaerit et horridi
dumeta Silvani caretque
25 tu civitatem quis deceat status
curas et urbi sollicitus times,
Bactra parent Tanaisque discors.
prudens futuri temporis exitum
30 caliginosa nocte premit deus
fas trepidat. quod adest memento
conponere aequos: cetera fluminis
ritu feruntur, nunc medio alveo
35 cum pace delabentis Etruscum
stirpisque raptas et pecus et domos
volventis una, non sine montium
inritat amnis. ille potens sui
laetusque deget, cui licet in diem
45 vel sole puro; non tamen inritum
quodcumque retro est efficiet neque
diffinget infectumque reddet
quod fugiens semel hora vexit.
49 Fortuna saevo laeta negotio et
50 ludum insolentem ludere pertinax
laudo manentem: si celeris quatit
pinnas, resigno quae dedit et mea
55 virtute me involvo probamque
non est meum, si mugiat Africis
malus procellis, ad miseras preces
60 ne Cypriae Tyriaeque merces
tunc me biremis praesidio scaphae
Systema: alcaicum. Appellatur: Maecenas (C. Cilnius). Nomenclatura: 1 Tyrrhenus; 3 Maecenas (C. Cilnius); 6 Aefula; 6 Tibur; 8 Telegonus; 8 Tusculum; 12 Roma; 17 Andromeda; 17 Cepheus; 18 Procyon; 19 Leo; 23 Silvanus; 27 Cyrus; 27 Seres; 28 Bactria, Bactriana; 28 Tanais; 35 Etruscus; 44 Iuppiter; 49 Fortuna; 57 Africus; 60 Cyprius; 60 Tyrius; 63 Aegaeum; 64 Pollux
PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM
1. tyrrhena regvm progenies. Simile illi est in hac ὠιδῆι principium: // Maecenas atauis edite regibus, et cur sic eum appellat, ibi diximus. Inuitat autem nunc Maecenatem ad [a]epulas, cui destinatam uini amforam et inlibatam iam apud se esse dixit.
6. ne semper vdvm tibvr et aefvlae // declive contempleris arvvm et // telegoni ivga parricidae. Turrim Maecenas dicitur in hortis suis extruxisse, unde haec omnia prospectabat.
8. et telegoni ivga parricidae. Tusculum significat, quod dicitur Telegonus Circes filius condidisse, qui per ignorantiam patrem suum Vlixen occidit.
10. molem propinqvam nvbibvs ardvis. Turrim dicit.
16. sollicitam explicvere frontem, id est: tristem exhilarauere.
17. iam clarvs occvltvm andromedae pater. Cefeus scilicet, qui inter sidera receptus est.
18. iam procyon fvrit. Stella est, quae ante Caniculam oritur.
19. et stella vesani leonis. Stellam pro toto signo dixit, in quo solem necesse est esse mense Augusto, quod est feruentissimum anni tempus.
25. tv civitatem qvis deceat statvs cvras. Apparet illo tempore urbis praefectum fuisse Maecenatem.
28. tanaisqve discors. Tanais flumen est influens Maeotiis paludibus, et inde in Pontum. Discors autem dictus, quod discernat Europam et Asiam, nisi forte ad incolas eius referamus hoc epitheton, qui inter se (namque sunt ferocissimi barbari) discordant.
31. ridetqve si mortalis vltra fas trepidet. Quoniam scilicet nefas est inquirere futura, quae diui nescire nos uoluerunt.
32. qvod adest memento componere aeqvos, id est: praesentibus fruere et ea, quae adsunt, aequa mente compone.
34. nvnc medio alveo // cvm pace delabentis [a]etrvscvm // in mare, nvnc lapides adesos. Varietatem et uices uitae humanae, quem ad modum modo quieta ac laeta est, modo aduersis casibus inquieta ac turbulenta, per allegoriam describit.
42. cvi licet in diem dixisse: vixi. Perseuerat persuadere praesentia commoda tantum amplectenda, de futuris non esse cogitandum.
45. non tamen inritvm qvodcvmqve retro est efficiet. Id est: non potest commodum uitae, quod iam percepi[t], infringere.
50. lvdvm insolentem lvdere pertinax. Veteribus usitatum elocutionis genus ‘ludum ludere’ sicut ‘uitam uiuere’ et ‘seruitutem seruire’ et multa similiter.
51. transmvtat incertos honores. Vtrum transmutando incertos facit, an, quia incerti sunt, ideo transmutare eos studet?
54. resigno qvae dedit. [Resigno], id est: reddo.
54. et mea virtvte me involvo. Diserte, id est, mea uirtute me munio, nihil ab illa timens aut desiderans, contentus sola probitate et bona conscientia.
56. sine dote, id est: sine opibus.
57. non est mevm si mvgiat africis malvs procellis. Nec uitae nec propositi mei est, inquit, aduersa timere, quia nec periculis me quaestus causa committo, nec plura, quam habeo, desidero.
60. ne[c] cypriae syriaeqve merces // addant avaro divitias mari. Quasi iam mare habeat diuitias obruendo naues cum rebus pr[a]etiosissimis.
62. tvnc me biremis praesidio scafae // tvtvm per aegeos tvmvltvs // avra feret geminvsqve pollvx. Tunc, cum maxime saeuit tempestas, inquit, ego tutus nauigo praesidio scafae. Sed per haec allegoricos significat se tutum securumque uiuere, quia non quaerat diuitias, quas non desideret.
64. geminvsqve pollvx : quia horum sidera, cum se ostendunt laborantibus nautis, praebent spem salutis.
ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM
[PROSPHONETICE TETRACOLOS] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS IAMBICVS DIMETER YPERCATALECTICVS, QVARTVS PINDARICVS.
1. tirrhena regum pro. t. Simile est hoc principium primae odes: M<a>ecenas, atauis edite regibus. Inuitat autem ilium ad epulas, cui destinatam uini amphoram et inlibatam iam apud se esse promittit. Ordo est: Maecenas Tyrrena progenies regum, iam dudum apud me est tibi lene merum non ante uersum cado cum flore rosarum et balanus pressa tuis capillis. tirrena. Tusca. Et Tiberis Tyrrenus dictus est, ut (Verg. Aen, VII 663): Tyrrenoque boues in flumine pauit Hiberas.
2. uerso lene merum cado. Vetustate domitum.
4. et pressa tuis balanus c. Infusa, tamquam iam capiti inpressa. Balanus [autem] ex quo componuntur unguenta, et ideo unguentum significat. Balanus generaliter appellatur omnis glans siue nux, specialiter uero glans odorifera, de qua conficitur unguentum satis unctioni capitis aptum, quod appellatur mirobalanum teste Isidoro. Hic tamen glandem pro ipso unguento posuit, quod dicit se habere ad opus M<a>ecenatis.
5. iam dudum. Quasi diceret: haec omnia in tuo honore iam diu seruantur apud me. eripe <te morae>. Festina.
6. udum tibur. Pro copia aquarum. et aefvlae. Vrbis nomen alterius in latere montis constitutae.
7. decliue contempleris aruom. Turrem in hortis suis Maecenas construxisse dicebatur, unde haec omnia prospectant.
8. telegoni iuga parricidae. Tusculum ciuitas est in iugo montis constituta; hanc significat nomine conditoris; a Telegono enim Circis fundata est filio, qui per ignorantiam patrem suum Vlixem peremit.
9. fastidiosam d. c. Quae fastidium ingerit. <copiam.> [Idest] luxum. fastidiosam desere copiam. Vt proprias delicias aliquando fastidias.
13. plerumque gratae diuitibus uices. Vicissitudinem rerum dicit gratam solere esse diuitibus, quos interdum post diuitias et copiam delectat familiarium mediocritas. Ordo est: plerumque uices grat<a>e diuitibus mundaeque cenae sine auleis et ostro explicuere sollicitam frontem sub paruo Lare pauperum.
15. sine auleis et ostro. Hoc est: sine regali pompa, ut (Verg. Aen. I 697): Auleis iam se regina superbis.
16. sollicitam explicuere frontem. [Idest] tristem et obductam rugis frontem laetitia extendere, hoc est explicare, ut Terentius (ad. V 3, 53): Exporge frontem.
17. andromed<a>e pater. Aethiopum rex Cepheus, qui inter sidera collocatus dicitur proximus Orioni.
18. iam procyon furit. Stella, quae ante Caniculam oritur. ostendit ignem. Hoc est: denuntiat aestatem, ut (Verg. georg. II 353): Findit Canis aestifer arua.
19. uesani. Nimii.
21. cum grege languido. Aestu fatigato, ut (Verg. ecl. 2, 8): Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant.
22. <h>orridi. Agrestis, hirsuti.
24. ripa taciturna uentis. Quae praeter sonum sit uento non mota, ut (Verg. ecl. 9, 58): Aspice, uentosi ceciderunt murmuris aurae.
25. tu ciuitatem quis d. status. [Quis honor.] Ostendit Maecenatem praefectum urbi eo tempore fuisse.
27. et regnata ciro b. Cyrus rex Persarum fuit, ideo gentes eius regni commemorat, ut (Verg. Aen. VIII 687. 688): Et ultima secum // Bactra uehit.
28. tanaisque discors. Flumen influens in Meotides paludes. Discors autem ideo dictum, quod discernat Europam et Asiam, siue quia incolae regionis eius feroces sunt et frequenti inter se discordia conliduntur.
29. prudens futuri t. e. Idest sapienter deum fecisse nesciri futura, tamquam qui hominem uellet pro breuitate uitae uti praesentibus. Ordo est: deus prudens premit exitum futuri temporis caliginosa nocte, et ridet, si mortalis trepidat ultra fas.
33. conponere aequus. Iustus finire; unde lites compositae dicuntur finitae.
34. feruntur. Dilabuntur. cetera flvminis r. r. Hoc est: alia cursum suum habent, ut (Verg. georg. I 202. 203): Si brachia forte remisit // Atque ilium in praeceps prono rapit alueus amni. Ordo est: cetera feruntur ritu fluminis, nunc cum pace dilabentis in Etruscum mare medio alueo, nunc uoluentis una adesos lapides et raptas stirpes et pecus et domos. nvnc medio alveo. Per allegoriam describit uarietatem et uices uitae humanae, quae, dum quieta et laeta est, subito aduersis casibus inquietatur et perturbatur.
35. cum pace. Sine perturbatione.
36. adesos. Adrasos.
37. stirpesque raptas. Vt (Verg. Aen. II 305—307): Rapidus montano flumine torrens // Sternit agros, sternit sata laeta boumque labores // Praecipitesque trahit siluas. stirpesqve raptas. Extirpatas.
39. clamore. Strepitu.
40. diluuies. Noue [tempestatem] dixit, cum omnes auctores ‘hoc diluuium’ posuissent.
41. inritat amnes. Incitat, ut (Verg. Aen. X 644): Inritatque uirum telis et uoce lacessit. ille potens svi de<get. Id>est ille felix est, qui modum uitae suae habet, siue qui futura non curat.
42. l<a>etusque d. Viuet, ut (Verg. Aen. IIII 551): Degere more ferae.
43. cras u<e>l <a>tra nube polum. Per seuerat suadere praesentia tantum curanda nec futuris animum commodari.
46. puro. Sereno. non tamen inritvm qvodcvmqve retro est. Hoc est: non posse commodum uitae, quod iam praeceptum fuerit, infringi.
46. quodcumque retro est. Quod iam transiit, idest praeterita iam non poterunt immutari, quamuis futura incerta sint, et ideo desine de futuris sollicitus esse.
47. neque diffinget. Confundet, inmutabit, siue conuellet.
49. fortuna saeuo laeta n. Quae delectatur incertis et inquietudine hominum gaudet, dum prospera mutat aduersis.
50. insolentem. Iniquum, uel nouum. lvdvm insolentem. Vt Iuuenalis (3, 40): Quotiens uoluit Fortuna iocari. pertinax. Persistens.
51. transmutat inc. ho. Vtrum ipsos honores in certos an qui transmutando incerti fiant fortunae inconstantia?
53. laudo manentem. Idest cum mutabilis non est [laudo iliam].
54. resigno quae dedit. [Idest] dum ad alium euolat, reddo [(sim. Porph.),] quae dederat.
54. et mea uirtute me inuoluo. Idest mea uirtute me munio, non timens incerta fortunae, dum aut desidero aut formido, quod praestat, bona conscientia et sola probitate contentus.
56. sine dote. Sine opibus [(ex Porph.),] sine praemio.
67. non est meum s. m. a. Nec uitae nec propositi mei est, inquit, timere aduersa, quia nec periculo me tempestatis quaestus causa committo.
59. et uotis pacisci. Tamquam paciscantur cum dis homines oblectatione uotorum.
61. auaro. Insatiabili, cuncta recipienti. addant avaro. Quasi quod omnia intercipiat.
62. biremis. Duos ordines remorum habentis.
64. geminusque pollux. Geminus Pollux cum Castore intellegendus; amborum enim stellae simul nascuntur. Ordo est: aura et geminus Pollux feret me per <A>egeos tumultus tutum praesidio scaphae. Ironice dixit, idest non patiar uim maris amore lucri.
Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe
GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII