Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii xxiii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Caelo supinas si tuleris manus

nascente Luna, rustica Phidyle,

si ture placaris et horna

fruge Lares avidaque porca,

 

5 nec pestilentem sentiet Africum

fecunda vitis nec sterilem seges

robiginem aut dulces alumni

pomifero grave tempus anno.

 

nam quae nivali pascitur Algido

10 devota quercus inter et ilices

11 aut crescit Albanis in herbis

victima, pontificum securis

 

cervice tinguet; te nihil attinet

temptare multa caede bidentium

15 parvos coronantem marino

rore deos fragilique myrto.

 

inmunis aram si tetigit manus,

non sumptuosa blandior hostia,

mollivit aversos Penatis

20 farre pio et saliente mica.

 


Systema: alcaicum. Appellatur: Phidyle. Nomenclatura: 2 Phidyle; 4 Lares; 5 Africus; 9 Algidus; 11 Albanus; 19 Penates



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. caelo svpinas si tvleris manvs. Hac ὠιδῆι quandam Fidylen adloquitur, dicens ei deos puris manibus et bona conscientia colendos esse. [Supinas], id est: supplices, ut Vergilius: // Tendoque supinas // Ad caelum cum uoce manus.

8. pomifero anno, pro pomifera parte anni, id est tempore autumnali, quod est graue ac pestilens.

9. nam qvae nivali pascitvr algido devota. Dicit aliud conuenire pontificibus, aliud qui priuati suos lares orant. Illos enim hostias magnas diis immolare debere, hos autem myrto et marino rore contentos esse debere.

9. nam qvae nivali pascitvr algido // devota qvercvs interet ilices. [Deuotam] [autem] absolute dicitur, et significat diis destinatam. Ordo est autem: niuali pascitur Algido inter quercus et ilices.

15. coronantem marino rore deos. Marinum rorem hodieque in Italia uirgultum quoddam appellant.

17. inmvnis aram si tetigit manvs. Subaudiendum extrinsecus ‘scelerum’ aut quid tale, quia ‘inmunem scelerum’ manum uult intellegi, id est a sceleribus puram, quam dicit blandiorem diis esse farre et granis salis sacrificantem, quam si sumptuosa hostia sacrificet.

18. non svmptvosa blandior hostia. [Non] nominatiui casus sunt ‘sumptuosa’ et ‘hostia’, quia sensus est: Non blandior diis sumptuosa hostia per sacrificium, quam manus, quae innocens farre et saliente mica sacrificat. Salientem autem micam salis granum intellege, quod saliat, cum in ignem missum sit.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM ALCAICVM VT SVPRA.


1. caelo supinas si tuleris m. Quandam Phidilen alloquitur suadens deos magis puris manibus et bona coli conscientia debere. Supinas uero dixit ad superiora palmas apertas, expansas, ut (Verg. Aen. III 176. 177): Tendoque supinas // Ad caelum cum uoce manus.

2. nascente luna. Solent enim rusticae mulieres initio primae lunae preces caelo effundere.

3. et orna. Vino nouello. Nunc usque enim Tusci horna uina nouella dicunt. Nam et uino sacrificabatur, ut (Verg. Aen. V 98): Vinaque fundebant pateris.

4. fruge lares. Vt (Verg. Aen. II 133): Salsae fruges. Sal enim cum farre incendebatur, ut (Aen. V 745): Farre pio et plena supplex. avida porca. Edaci.

5. nec pestilentem. Aduersum.

7. robiginem. Vt (Verg. georg. I 150. 151): Nec mala culmos // Esset rubigo.. hoc est messium pestilentia. avt dvlces alvmni. Quos nutrimentorum commendaret affectio, ut (Verg. georg. II 523): Dulces pendent circum oscula nati.

8. pomifero graue t. a. Autumno, quo tempore pomorum maxima copia est. Nam [(sec. Porph.)] et graue et pestilens tempus est. Vnde et Iuuenalis (4, 56. 57): Iam letifero cedente pruinis // Autumno. Iubet ergo necessitatem temporis deuotione et deorum supplicationibus mitigari. pomifero grave t. a. Pomorum enim uario gustu languescunt quoque corpora autumno.

9. nam qu<a>e. Victima iam dis deuota. Ordo est: nam deuota uictima, quae pascitur niuali Algido inter quercus et ilices, aut crescit in Albanis herbis, tinguet secures pontificum ceruice. nivali. Frigido.

12. Idest magnae uictimae potentibus conueniunt.

13. te nihil attinet. Distare dicit inter publica et priuata sacrificia et aliud pontificibus conuenire, qui ad immolandum dis hostias magnas inquirunt, aliud uelut priuatum debere praeparari, hoc est aut myrtum aut rorem marinum.

14. Ordo est: te coronantem paruos deos marino rore et fragili myrto, nihil attinet temptare illos multa caede bidentium. Bidentes autem proprie dicuntur oues duos annos habentes, sic uocatae ab eminentioribus dentibus, qui circa duos annos nascuntur.

17. inmunis aram. Subaudiendum ‘inmunis scelerum’, idest innocens. Ordo est: si manus immunis scelerum tetigit aram, sumptuosa hostia non molliuit auersos Penates blandior pio farre et saliente mica.

19. molliuit. Placauit. aversos. Offensos.

20. et saliente mica. Rationem uoluit salis incensi monstrare, quod crepare et exilire flamma consueuit.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII