1 Vitas inuleo me similis, Chloe,
2 quaerenti pavidam montibus aviis
5 nam seu mobilibus veris inhorruit
6 adventus foliis, seu virides rubum
7 dimovere lacertae,
9 atqui non ego te tigris ut aspera
10 Gaetulusve leo frangere persequor
12 tempestiva sequi viro.
Systema: asclepiadeum tertium. Appellatur: Chloe. Nomenclatura: 1 Chloe; 10 Gaetulus
PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM
1. vitat invleo me similis chloe. Haec ode in puellam refugientem tactum uiri scripta est. Sensus est autem: Chloe me uitat atque timet ut inuleus, qui matri aberrauit.
5. nam sev mobilibvs v. i. a. f. ῾Υπαλλαγὴ est pro ueris aduentu folia enata inhorruerunt id est: commota sunt ac tremuerunt.
6. sev virides r. d. l. Rubus sentes sunt morae agrestis. Sic denique et a rusticis hodieque in Italia appellantur.
9. atqvi non ego te tigris vt aspera. Sensus est: Non tamen ita tu timere o Chloe debe[re]s, ut inuleus, quia ille periclum uitae a tigride uel a leone timet, ego te autem non ea mente persequor, ut absumam, sed ut amplectar; quare non ut ille, ita tu matrem adhuc debes sequi, cum sis id aetatis, ut uirum ferre possis.
ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM
[AD CHLOEN.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM, ET PRIMVS VERSVS PER RESOLVTIONEM SCANDITVR, ITA: VITAT INVLEO ME SIMILIS CHLOE. TERTIVS FERECRATIVS, QVARTVS GLYCONIVS, QVI ET IPSE PER RESOLVTIONEM SCANDITVR, ITA: AVRARVM ET SILVAE ME TV.
1. uitat inuleo me similis chloe. Ad Chloen iam maturam uiro scribit contactum suum fugientem, cui ueluti suadet uirorum eam tactum non debere uitare, et comparat eam inuleo inbelli et natura timido, quod, sicut ille leonem uel tigridem, sic ista uiros fugiat, feras adstruens insequi, ut occidant, se ad hoc eam uelle consequi, ut amplectatur. Sensus autem hic est: Chloe me uitat, quae timet ut inuleus, qui ceruae matri aberrauit et ad omnes motus aurae uel nemoris tremit. Ordo est: uitat me Chloe similis inuleo quaerenti pauidam matrem in auiis montibus, non sine uano metu aurarum et siluae.
2. montibus auus. Praeter uiae usum, qua ferae ambulare consuerunt.
3. non sine uano a. et s. metu. Vt naturam timiditatis ostenderet.
5. inhorruit. Turbata est, ut (Verg. Aen. X 711): Inhorruit armos. veris inhorrvit a. f. Ypallage pro ueris aduentu folia nata commota sunt aura.
6. virides. Colorem lacertarum expressit.
7. dimouere lacbrt<a>e. Epitheton lacertarum, quae talibus locis latere consuerunt, ut (Verg. ecl. 2, 9): Occultant spineta.
8. et corde et genibus. Idest animo et corpore; genibus enim capti tremere consuerunt.
9. Ordo est: atqui non persequor ego te frangere ut aspera tigris uel Getulus leo. tigris. Velocissimum animal.
12. tempestiua sequi viro. Iam matura uiro; matura et uiri patiens et coniunctioni apta, ut est ad aptae et maturae significationem (Verg. georg. I 256): Et tempestiuam siluis euertere pinum.
Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe
GAI M. SEVER MMDCCLX MMDCCLXVII