1 Vile potabis modicis Sabinum
2 cantharis, Graeca quod ego ipse testa
3 conditum levi, datus in theatro
5 clare Maecenas eques, ut paterni
6 fluminis ripae, simul et iocosa
7 redderet laudes tibi Vaticani
9 Caecubum et prelo domitam Caleno
10 tu bibes uvam. mea nec Falernae
11 temperant vites, neque Formiani
Composuit: 730 A.U.C. (24 ΒΡ) ?. Systema: sapphicum minus. Appellatur: Maecenas (C. Cilnius). Nomenclatura: 1 Sabinus; 2 Graecus; 5 Maecenas (C. Cilnius); 7 Vaticanus; 9 Caecubum (Ager Caecubus); 9 Calenus; 10 Falernus; 11 Formianus
PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM
1. vile potavis modicis s. c. Maecenatem ad cenam inuitat, promittens se ei uinum Sabinum exhibiturum, quod in amforam Graecam miserit, ut inde scilicet aliquid adduceret suauitatis. Quod [uile] pro non uetusto uidetur dixisse. Alioquin Sabinum uinum si uetustum sit, non est uile.
1. modicis. Videtur modicum pro paruo positum; quod quidam negant, existimantes modicum a modo dici, et significationem habere eius, quod Graece metrion dicitur.
3. conditvm levi. Dicit se hoc uinum per semet ipsum in ueterarium condidisse. Leuisse se ergo gypso utique uult intellegi. Huic contrarium est Terentianum illud: // Releui dolia atque omnes serias, quod significat aperui, et quasi regypsaui.
3. datvs in theatro cvm tibi plavsvs. Diximus et supra claros et bonae existimationis uiros plausu populi solitos fuisse in theatro excipi, malos autem sibilari.
5. care maecenas eqves. Constat Gaium Maecenatem in equestri dignitate sua uoluntate permansisse, cum utique facultas lati claui pateret.
5. vt paterni flvminis ripae. Tiberis ex Etruria uenit, quem paternum Maecenati dicit, quia inde Maecenas oriundus. Vaticanum autem montem non longe a theatro Pompei esse scimus, quem resonuisse simul cum ripis Tiberis plausu populi dicit.
10. tv vivis vvam. Vua pro uino μετωνυμίᾳ, τρόπῳ dicitur. Huic contrarium Plautus in Trinummo fecit, uinum pro uua dicens: // [is] Tum uinum, priusquam coctum est, pendet putidum.
10. mea nec falernae temperant vites neqve. Ordo est: Mea pocula nec Falernae uites temperant nec Formiani colles, per quod significat, nec Falernum uinum se habere, quod ei in caena exhibeat, nec Formianum.
ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM
[AD MAECENATEM.] Metrum Sapphicum endecasyllabum.
1. uile potabis modicis sabinum. M<a>ecenatem inuitat ad cenam, cui mediocritatem suam excusat, promittens ei uinum Sabinum nouitate uile, sed quod in amphoram Graecam miserit, ut inde aliquid traheret suauitatis [(cons. Porph.),] eo tempore, quo ille in theatro a populo laudabatur; aut uile uinum propterea quod ipsi uile sit, qui meliora potare consueuerat. vile. Aut nouum [(cons. Porph.)] aut certe habundans, minoris pretii, ut Vergilius (georg. I 227): Vilemque phaselum.. item (georg. I 274): Vilibus aut onerat pomis. Ordo est: care M<a>ecenas eques, potabis uile Sabinum modicis cantaris, quod ego ipse leui conditum Graeca testa, cum datus est tibi plausus in theatro, ut ripae paterni fluminis simul et iocosa imago Vaticani montis redderet tibi laudes. modicis. Aut paruis [(cons. a Porph.)] aut modum habentibus.
2. cantharis. Vasis uinariis ansas habentibus.
3. levi. Aperui, protuli, ut (Terent. heaut. III, 1, 51): Releui dolia omnia.
4. plausus. fauor.
5. paterni fluminis rip<a>e. Paterni ideo, quia de Tuscia fuit M<a>ecenas, unde oritur Tiberis [(cons. Porph.),] ut Vergilius (georg. I 499): Qui Tuscum Tiberim et Komana Palatia seruas.. nam et Porsennae dicitur adfinis fuisse.
6. simul et iocosa r. l. Constat M<a>ecenatem in equestri dignitate mansisse sua uoluntate, dum ei <lati claui> facultas pateret. 7 lavdes. Per echo scilicet Vaticani. vaticani montis i. Mons est uicinus theatro, in quo dicit per echo uoces auditas, ut (Verg. georg. IIII 50): Vocisque offensa resultat imago.
9. cecubum. Vinum Campanae regionis. pr[a]elo domitvm caleno. Prelum dicitur, unde premi uuae consueuerunt. caleno. Ciuitas Campaniae.
10. falernae uites. Probati uini et optimi, de quo (Verg. georg. II 96): Nee cellis ideo contende Falernis.
10. temperant. Idest non fruor uino illarum ciuitatum neque sunt mea pocula similia.
11. formiani. Formia ciuitas est, unde [est] hoc diriuatiuum.
Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe
GAI M. SEVER MMDCCLX MMDCCLXVII