Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

carmina i vii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Laudabunt alii claram Rhodon, aut Mytilenen,

aut Epheson bimarisve Corinthi,

moenia vel Baccho Thebas, vel Apolline Delphos

insignis, aut Thessala Tempe.

5 sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem

carmine perpetuo celebrare, et

undique decerptam fronti praeponere olivam.

plurimus in Iunonis honorem

aptum dicet equis Argos ditisque Mycenas;

10 me nec tam patiens Lacedaemon,

nec tam Larisae percussit campus opimae,

12 quam domus Albuneae resonantis

et praeceps Anio, ac Tiburni lucus et uda

mobilibus pomaria rivis.

15 albus ut obscuro deterget nubila caelo

saepe Notus, neque parturit imbris

perpetuos — sic tu, sapiens, finire memento

tristitiam vitaeque labores

molli, Plance, mero — seu te fulgentia signis

20 castra tenent, seu densa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

cum fugeret, tamen uda Lyaeo

tempora populea fertur vinxisse corona,

sic tristis adfatus amicos:

25 “quo nos cumque feret melior fortuna parente,

ibimus, o socii comitesque,

nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro.

certus enim promisit Apollo —

ambiguam tellure nova Salamina futuram.

30 o fortes peioraque passi

mecum saepe viri, nunc vino pellite curas —

cras ingens iterabimus aequor


Systema: alcmanicum. Appellatur: Plancus (L. Munatius). Nomenclatura: 1 Mytilenae, Mytilene; 1 Plancus (L. Munatius); 1 Rhodos; 2 Corinthus; 2 Ephesus; 3 Apollo; 3 Bacchus; 3 Delphi; 3 Thebae; 4 Tempe; 4 Thessalus; 5 Athenae; 5 Pallas; 8 Iuno; 9 Argos; 9 Mycenae; 10 Lacedaemon; 11 Larissa; 12 Albunea; 13 Anio; 16 Notus; 21 Salamis; 21 Telamon; 21 Teucer Salaminius; 21 Tibur; 22 Lyaeus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. lavdabvnt alii claram rhodon. Hac ode Munatium Plancum consularem adloquitur, qua indicat se praecipue Tiburtina regione delectari, omnibusque eam sua sententia praeponendam adfirmat.

1. claram rhodon. Propterea claram, quod soli sit obposita, dicit. De qua et Lucilius sic ait: // Rhodus Carpathium in pelagus se inclinat apertum. [Bimarem] Corinthum appellat, quod Isthmo adposita Cenchreo ac Lecheo sinu adluitur.

9. aptvm dicit e. a. Homericum est; sic enim de hoc ille: // ῎Αργος ἐς ἱππόβοτον.

10. me nec tam patiens lacedemon. Hoc propter διαμαστίγωσιν uidetur dicere.

12. qvam domvs albvneae. Albuneam deam esse in regione Tiburtina fontis praesidem et Vergil. testis est, qui in septimo sic ait: // Lucosque sub alta // Consulit Albunea nemorum quae maximas. // F. [sona][t].

13. tibvrni lvcvs. Tiburnus conditor Tiburis est, cuius fratres Cathillus et Coras, quorum Vergil. meminit: // Cathillusque acerque Coras Argiua iuuentus. [Vda pomaria] riuis inrigua intellegi uult.

15. albvs vt obscvro deterget nvbila caelo saepe notvs. Hanc oden quidam putant aliam esse, sed eadem est; nam et hic ad Plancum loquitur, in cuius honore et in superiore parte Tibur laudauit. Plancus enim inde fuit oriundus. Album autem Notum dixit, ut Graeci λευκὸν Νότον, quod serenum faciat.

22. tamen vda lyaeo tempora. ῾Υπαλλαγή; ipsum enim udum Lyaeo intellegi oportet, id est: uino.

23. popvlea fertvr vinxisse corona. Bene non qualibet, sed populea corona propter fortitudinem animi; nam haec arbos in tutela[m] Herculis est.

29. ambigvam salamina. Nunc duplicem intellegamus, quoniam alteram Teucer in insula Cypro condidit, patria[m] a Telamone patre eiectus.

30. o fortes peioraqve passi. Vt Vergil.: // O passi grauiora deus dabit.

31. nvnc vino pellite cvras. // cras ingens iteravimvs aeqvor. Quidam stulte ab itinere iterare uerbum fictum putant, sed nequaquam sic accipiendum, cum simplicior eloquutio magis rationem habeat. Teucer enim mari uenerat, [quia patria eiectus est,] et[rans ingens iter] ut iterent nauigationem, socios hortatur.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD MVNATIVM PLANCVM.] METRVM HEROICVM: PRIMVS VERSVS EXAMETER EST; SEQVENS VERO TETRAMETER EST ET FALLISCVS APPELLATVR, EO QVOD EX IIII PEDIBVS VLTIMIS CONSTET VERSVS HEROICI.


1. laudabunt alii claram rhodon. Munatium Plancum alloquitur consularem uirum Tiburtem oriundo, in cuius gratiam dicit, cum diuersis poetis studium sit diuersas insulas oppidaque certorum numinum gratia celebrare carminibus, sibi † Tiburtem esse laudandam, cuius uoluptate capiatur uel amoenitate † se et Albuneae Nymphae eiusdemque nemoris uicini fac car Tiburi; de quo Vergilius (Aen. VII 82. 83): Lucosque sub alta // Consulit Albunea. Tibur autem Tiburnus condidit, a quo nomen ciuitati est. Hic fuit filius Catilli, filii Amphiarai, ut (Verg. Aen. VII 672): Catillusque acerque Coras. Sed hac ode Plancum hortatur, ut curas uoluptatibus relaxet, exemplo Teucri Telamonii. rhodon avt mitilenen avt ephesvm. Maritimae Graeciae ciuitates.

2. bimarisue corinthi moenia. Quia et Ionio et <A>egeo alluitur.

3. ba<c>cho thebas uel apolline delphos. Sicut enim apud Thebas Dionisus, sic Delphis Apollo colitur, a quibus honorem et patriae sortiuntur.

4. aut thessala tempe. Amoenitatem Thessaliae. Tempe enim tribus casibus declinatur: nominatiuo, accusatiuo et uocatiuo.

5. sunt quibus unum opus est. Ac si diceret: unum studium est laudibus dicendis operam dare certos et exinde gloriam quaerere laudando tantum Athenas, quas uocauit urbem Mineruae uelut proprium ciuitatis numen.

6. carmine perpetuo. Aut uno metro aut non aliorum laudibus mixtis.

7. decerptam. Ex omnibus conlectam.

9. plurimus in iunonis honorem aptum dicit equis argos ditisque micenas. Hoc est: sicut Athenas in Mineruae honorem, ita Argos et Micenas laudari in honorem Iunonis. ‘Aptum [autem] equis Argos’ genere neutro absolute dixit.

10. me nec tam p. l. percussit. Quia in agone uerberibus inmobiles c<a>edebantur. me nec tam patiens lacedemon. Post matricidium Orestes cum fureret, adiit oraculum de sanitate; oraculum respondit sic eum posse sanari, si Dianae Scythicae de Taurica simulacrum auferret. Profectus inde uenit Tauricam. Ibi erat soror eius sacerdos, quae aduenas inmolabat; agnouit fratrem, pepercit illi, interrogauit, cur uenisset; ille indicauit. Abstulerunt inde simulacrum, simul soror est secuta; delati sunt ad Italiam, collocauerunt in nemore Aricino simulacrum et consecrauerunt nemus. Post hoc Italis inmite numen et asperum uisum est; miserunt ad Orientem simulacrum, [quod] Lacedemonii susceperunt, et, ne aut crudelitatem aut sacrilegium facerent, statuerunt hoc, ut iuuenis aras ascenderet, superinponeret manus et tamdiu loris c<a>ederetur ab alio iuuene, quamdiu sanguis de uibicibus in aram manaret et satisfieret numini.

11. larissae campus [p] opim<a>e. Larissa ciuitas est Thessaliae; a qua et Achilles Larisseus dictus est, ut (Verg. Aen. II 197): Larisseus Achilles. percvssit. Nimia delectatione animum feriit.

12. domus albuneae resonantis. Delectabile nemus est, consecratum Albuneae Nymphae, a qua et nomen accepit. resonantis. Aquarum sono.

13. et praeceps anio. Aut per deuexa cadens aut rapidus. TIBVRNI LVCVS. Silua iuxta ciuitatem eiusdem nominis.

14. mobilibus. Discurrentibus. hortatvr plancvm ad volvptatem.

15. obscuro. Nubilo. ALBVS VT OBSCVRO DETERGIT NVBILA C<A>ELO. Purum aera facit. <Albus.. Notus> quem Graeci Λευκόνοτον appellant idest serenum.

17. memento. Memor esto.

19. molli plance mero. Aut leni aut suaui; nam uino in obliuionem curae ueniunt et tristia fugantur ut Vergilius (Aen. I 734): Adsit laetitiae Bacchus dator. plance. Vocatiuus proprii nominis. fvlgentia. Splendentia aut luce coruscantia. signis. Ac si diceret: seu signis militaribus seu bellis miscearis.

21. teucer salamina. Ciuitas Telamonis. Hic filiis suis Teucro et Aiaci ad Troianum bellum proficiscentibus legem posuit, ut alter sine altero non rediret. Aiace se perimente, quod per dolum Vlixis iudicio armorum uictus sit, cum ipse corpus Achillis liberasset, Teucer, memor imperii paterni, patrem et patriam fugiens, responso Apollinis cum sociis alibi condidit ciuitatem. Hunc fugientem dicit hortando comites suos ad pocula consolatum et uino tristitiam mitigasse.

22. uda liaeo. Vino madida.

25. quo nos cumque feret melior fortuna parente. Quae det patriam, quam pater negauit.

25. Ordo est: o socii et comites, ibimus, quocumque feret nos fortuna melior parente.

27. auspice. Fautore uel sponsore. avspice tevcri. Apollinem dicit, cuius responsum uel promissa sequebatur.

28. certus. Non fallax, sed ueridicus.

29. ambiguam tellure noua salamina f. Duplicem, uel quia una in Cipro, altera in Attica regione esse dicitur, uel quia una pulsus est, alteram condidit. Vergilius (Aen. III 180) similiter ambiguam duplicem posuit: Agnouit prolem ambiguam geminosque parentes. nova[m] salamina. Incognita, peregrina.

30. peioraque passi. Vergilius (Aen. I 199): O passi grauiora.

32. iterabimus aequor. Iterum nauigabimus.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII