Natio, pueritia, artificium
Horatius Venusiae (quae Venosa nomen hodie habet), municipii parvi confinio Lucaniae Apuliaeque, natus est:
Sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps,
nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus...
Decembri 689 A.U.C., L. Aurelio Cotta et L. Manlio Torquato consulibus:
o nata mecum consule Manlio
tu vina Torquato move consule pressa meo
me quater undenos sciat inplevisse Decembris,
conlegam Lepidum quo duxit Lollius anno
Horati pater libertinum erat, quis Romae coactore certas opes coegit et fundum Venusiae vicinia emit. Apud Suetonium patri Horati officium "exactionum coactor" definitum est, qui praeconi auxilio erat nummos colligando auctione (Romae exactionum coactores ad unam centesimam ex vendito acquirebant). Apud Suetonium pater Horati idem salsamentarius esse dicitur, quae censio ex M. Tulli Ciceronis "Rhetorica ad Herennium" facta videtur, IV 54: "Ut si salsamentarii alio dicas: quiesce tu, cuius pater cubito se emungere solet" etc.
Nunc ad me redeo libertino patre natum...
causa fuit pater his, qui macro pauper agello
si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor // mercedes sequerer...
Disciplinam primam Horatius Romae accepit, Orbili Pupilli schola, qua divitium nobiliumque Romanorum nati discebant:
sed puerum est ausus Romam portare docendum
artis quas doceat quivis eques atque senator
semet prognatos. vestem servosque sequentis,
in magno ut populo, siqui vidisset, avita
ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
ipse mihi custos incorruptissimus omnis
circum doctores aderat...
Apud Orbilium Pupillum Horatius Livium Andronicum discebat:
carmina Livi
esse reor, memini quae plagosum mihi parvo
Orbilium dictare
«Iliadem»:
Romae nutriri mihi contigit atque doceri,
iratus Grais quantum nocuisset Achilles.
Orbili Pupilli schola exita, Horati Athenis discere continuabat:
Adiecere bonae paulo plus artis Athenae,
scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum
atque inter silvas Academi quaerere verum.
Dura sed emovere loco me tempora grato
civilisque rudem belli tulit aestus in arma
Caesaris Augusti non responsura lacertis.
Ante Roma reditum, Horatius multos circumierat locos Graeciae:
me nec tam patiens Lacedaemon
nec tam Larisae percussit campus opimae...
et Asiae:
Scis, Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque
Fidenis vicus, tamen illic vivere vellem...
Horatius militiam agit
In iuventa Horatius rem publicam persequebatur, et apud Bruti exercitum tribunus militum erat:
O saepe mecum tempus in ultimum
deducte Bruto militiae duce...
quod mihi pareret legio Romana tribuno
Cum Bruti Cassique aemuli apud Philippos pervicti fuerant, Horati se pugnam fugisse confitetur:
tecum Philippos et celerem fugam
sensi relicta non bene parmula...
dura sed emovere loco me tempora grato
civilisque rudem belli tulit aestus in arma
Caesaris Augusti non responsura lacertis.
Romae
In Romam reduci, Horatius multum egere videtur. Patri illius opes in commissum pro veteranos Augusti venerat, itaque Horatius ad meritum scribebat:
Unde simul primum me dimisere Philippi
decisis humilem pinnis inopemque paterni
et laris et fundi paupertas inpulit audax
ut versus facerem.
Horatius dicit se Romae publicum officium intrare. Suetonius dicit hoc officium "scriba quaestorius" vocari et apud aerarium esse. Hoc officium Horatius accipere post 714 A.U.C. videtur, quo anno ille in Maecenatis amicitiam receptus fuit. Horatius, cum in Romam revenerat, nummos ad hoc officium intrandum sufficientes vix habebat. Si Horatius primum "ad meritum scribebat", aliqui illius opus Varuis Vergiliusve novisse videntur, qui postea novum ingenium Maecenati proferre potessent. Horatius hoc officium magnopere per Maecenatem accepit, idque certe intra annos septem agebat:
Nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.
ut veni coram, singultim pauca locutus
infans namque pudor prohibebat plura profari
non ego me claro natum patre, non ego circum
me Satureiano vectari rura caballo,
sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,
pauca, abeo, et revocas nono post mense iubesque
esse in amicorum numero.
[Sermones I 6,
de re communi scribae magna atque nova te
orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.
inprimat his cura Maecenas signa tabellis.
dixeris: experiar: si vis, potes, addit et instat.
septimus octavo propior iam fugerit annus,
ex quo Maecenas me coepit habere suorum
in numero...
Horatius saepe Maecenati benignitatis mentionem infert:
satis superque me benignitas tua // ditavit
non quo more piris vesci Calaber iubet hospes
tu me fecisti locupletem: vescere sodes.
inspice, si possum donata reponere laetus
Locus quo Horati Romae habitabat ex ipsi operibus non patet, urbis quidem habitatio frequenter appellata est:
saepe forum, adsisto divinis, inde domum me
ad porri et ciceris refero laganique catinum
Romae rus optas, absentem rusticus urbem
tollis ad astra levis. Si nusquam es forte vocatus
ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam
vinctus eas, ita te felicem dicis amasque...
[Sermones II 7,
Horatius Romae vilis parvusque vivendi modus agebat:
incedo solus, percontor quanti holus ac far,
fallacem circum vespertinumque pererro
saepe forum, adsisto divinis, inde domum me
ad porri et ciceris refero laganique catinum,
cena ministratur pueris tribus et lapis albus
pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus
vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
Ad quartam iaceo, post hanc vagor aut ego lecto
aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo,
non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.
Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
admonuit, fugio campum lusumque trigonem.
Pransus non avide, quantum interpellet inani
ventre diem durare, domesticus otior.
Sed saepe in publicum veniebat domumque Maecenatis frequentabat:
...tu pulses omne quod obstat,
ad Maecenatem memori si mente recurras.
hoc iuvat et melli est, non mentiar. At simul atras
ventum est Esquilias...
si nusquam es forte vocatus
ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam
vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se
Maecenas serum sub lumina prima venire
convivam...
Quodsi me noles usquam discedere...
Domus otiumque
Domus apparatus Horatio, Sabina villa particulariter, brevis erat:
si potes Archiacis conviva recumbere lectis
nec modica cenare times holus omne patella
supremo te sole domi, Torquate, manebo.
Horatius semper vitae urbis discursum querebatur et vitam rusticanam praeferebat:
Romae sponsorem me rapis: eia,
ne prior officio quisquam respondeat, urge.
sive aquilo radit terras seu bruma nivalem...
at simul atras
ventum est Esquilias, aliena negotia centum
per caput et circa saliunt latus. ante secundam
Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.
de re communi scribae magna atque nova te
orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.
Perditur haec inter misero lux non sine votis:
o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit
nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
Otiandi loci quos Horatius prime gaudebat Tarenti et suae Sabinis villae adiacentia, atque Tuburi Baiaeque regiones esse videntur:
unde si Parcae prohibent iniquae,
dulce pellitis ovibus Galaesi
flumen et regnata petam Laconi
rura Phalantho.
ille terrarum mihi praeter omnis
angulus ridet, ubi non Hymetto
mella decedunt viridique certat
baca Venafro
vester, Camenae, vester in arduos
tollor Sabinos, seu mihi frigidum
Praeneste seu Tibur supinum
seu liquidae placuere Baiae.
tu nidum servas, ego laudo ruris amoeni
rivos et musco circumlita saxa nemusque.
quid quaeris? vivo et regno, simul ista reliqui,
quae vos ad caelum fertis rumore secundo.
Rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum...
Villa Horati Sabinis
Postmodo Horatius ex urbe rus certo migravit. Horatio duo fundi minimum erat, quorum unus illius nobilis montium Sabinorum villa:
satis beatus unicis Sabinis
Et alter luxuriosi Tiburi viciniae:
Tiburis ripas operosa parvos // carmina fingo
Uterque apud Suetonio dicitur, illi alter ab Horatius multo posterius acquiri videtur. Primo Varia et Mandela, duo vici, adiacebant:
habitatum quinque focis et
quinque bonos solitum Variam dimittere patres...
quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus
et templum Vacunae:
haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae...
Intra Sabinis villae finibus fons Bandusiae erat, quem Horatius ipse vocasse putatur:
o fons Bandusiae, splendidior vitro
fons etiam rivo dare nomen idoneus...
frigidior Thraecam nec purior ambiat Hebrus,
infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo.
ex quo fonte afluebat rivus Digentia:
me quotiens reficit gelidus Digentia rivus, // quem Mandela bibit...
Horatius silvae, saxa et montes qui circa villam erat describit:
inpune tutum per nemus arbutos
quaerunt latentis et thyma
olentis uxores mariti
nec viridis metuunt colubras
utcumque dulci, Tyndari, fistula
valles et Usticae cubantis
levia personuere saxa.
purae rivos aquae silvaque iugerum
paucorum et segetis certa fides meae...
Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons
et paulum silvae super his foret. auctius atque
di melius fecere.
Vilice silvarum et mihi me reddentis agelli...
continui montes si dissocientur opaca
valle, sed ut veniens dextrum latus adspiciat sol,
laevum discedens curru fugiente vaporet,
temperiem laudes. quid si rubicunda benigni
corna vepres et pruna ferant, si quercus et ilex
multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra?
Villa ipsa in valle Usticae erat, inter Lucretilem Usticamque montes, non longe a fonte Bandisuae:
Velox amoenum saepe Lucretilem // mutat Lycaeo Faunus...
valles et Usticae cubantis // levia personuere saxa.
hic in reducta valle caniculae // vitabis aestus...
hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons
Apud fundum Sabinis administer octoque servi erant:
...ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.
Quinque familiae aliae habitabant:
Vilice silvarum et mihi me reddentis agelli,
quem tu fastidis, habitatum quinque focis...
Pecora tenebantur:
inpune tutum per nemus arbutos
quaerunt latentis et thyma deviae
olentis uxores mariti...
Faune, Nympharum fugientum amator,
per meos finis et aprica rura
lenis incedas abeasque parvis
aequus alumnis,
pingue pecus domino facias et cetera praeter // ingenium
invidet usum // lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti
Ex pedis natura cingentis, qui ocres saltusque erat, ager Horati non satis ferax, dum ex Horati ipsi modo vivendi non satis cultus apparet. Atqui Horatius sata frumenti et pratum et hortum dicit:
et segetis certa fides meae
modus agri non ita magnus, // hortus ubi
multa mole docendus aprico parcere prato
Adnotat Horatius quod uvam non habebat, cum uva Italiae rure solebat colari ubicumque:
angulus iste feret piper et tus ocius uva
Rure privatim Horatius scribebat, legebat, quiescebat et agebat agrum:
namque me silva lupus in Sabina,
dum meam canto Lalagen et ultra
terminum curis vagor expeditis...
si vacuum tepido cepisset villula tecto.
quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
[Sermones II 3,
o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit
nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi,
quid prius inlustrem saturis musaque pedestri?
rident vicini glaebas et saxa moventem...
rure meo possum quidvis perferre patique
Vivendi modus, amici, animus
Vivendi modo Horatius omnino temperans parvusque erat:
cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba
Statu et sorte sui contentus vivebat:
nihil supra
deos lacesso nec potentem amicum
largiora flagito
contemptae dominus splendidior rei,
quam si quidquid arat inpiger Apulus
occultare meis dicerer horreis,
magnas inter opes inops.
satis superque me benignitas tua
ditavit, haud paravero
quod aut avarus ut Chremes terra premam,
discinctus aut perdam nepos
nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
mercedes sequerer, neque ego essem questus. at hoc nunc
laus illi debetur et a me gratia maior.
auctius atque
di melius fecere. bene est. nil amplius oro,
Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
De se amicisque Horatius narrat:
sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
nec male necne Lepos saltet, sed, quod magis ad nos
pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne
divitiis homines an sint virtute beati,
quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos
et quae sit natura boni summumque quid eius.
Cervius haec inter vicinus garrit anilis
ex re fabellas...
Amicus firmus fidelisque et filius gratus erat:
Pompei, meorum prime sodalium,
cum quo morantem saepe diem mero...
...non ego sanius
bacchabor Edonis: recepto
dulce mihi furere est amico.
nil ego contulerim iucundo sanus amico
nil me paeniteat sanum patris huius, eoque
non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
quod non ingenuos habeat clarosque parentes...
Animum suum Horatius iracundum esse describit, sed levem facilemque:
me quoque pectoris
temptavit in dulci iuventa
fervor et in celeres iambos.
ille est, tu levior cortice et inprobo
iracundior Hadria
lenit albescens animos capillus
litium et rixae cupidos protervae:
non ego hoc ferrem calidus iuventa
consule Planco.
irasci celerem, tamen ut placabilis essem
Simplicitatis gaudens et voluptatum vivae, sed socordiae libidinique se nunquam tradens:
nec somnum plebis laudo satur altilium nec
otia divitiis Arabum liberrima muto.
saepe verecundum laudasti...
non istic obliquo oculo mea commoda quisquam
limat, non odio obscuro morsuque venenat:
rident vicini glaebas et saxa moventem.
Vir erat multiplex et naturam suam temporis causa numquam inservire videtur:
nimirum hic ego sum, nam tuta et parvola laudo,
cum res deficiunt, satis inter vilia fortis,
verum ubi quid melius contingit et unctius, idem
vos sapere et solos aio bene vivere, quorum
conspicitur nitidis fundata pecunia villis.
Inde Davus Horati servus illum de levitate accusat:
laudas
fortunam et mores antiquae plebis, et idem,
siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses
De se ipso adnotat
Poeta lyrico:
quodsi me lyricis vatibus inseres,
sublimi feriam sidera vertice
[Carmina I 1,
Exegi monumentum aere perennius... etc.
princeps Aeolium carmen ad Italos // deduxisse modos
monstror digito praetereuntium // Romanae fidicen lyrae,
Pindari discipulo:
ego apis Matinae
more modoque,
grata carpentis thyma per laborem
plurimum, circa nemus uvidique
Tiburis ripas operosa parvos
carmina fingo.
Epodorum auctore:
libera per vacuum posui vestigia princeps,
non aliena meo pressi pede. qui sibi fidet,
dux reget examen. Parios ego primus iambos
ostendi Latio, numeros animosque secutus
Archilochi, non res et agentia verba Lycamben
Satirico:
hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem
inventore minor, neque ego illi detrahere ausim
haerentem capiti cum multa laude coronam.
Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra
legem tendere opus, sine nervis altera quidquid
conposui pars esse putat similisque meorum
mille die versus deduci posse...
Heroico quis malus sit:
dum pudor
inbellisque lyrae Musa potens vetat
laudes egregii Caesaris et tuas
culpa deterere ingeni
...Caesaris invicti res dicere, multa laborum
praemia laturus. cupidum, pater optime, vires
deficiunt...
...nec sermones ego mallem
repentis per humum quam res conponere gestas
terrarumque situs et flumina dicere et arces
montibus inpositas et barbara regna tuisque
auspiciis totum confecta duella per orbem
claustraque custodem pacis cohibentia Ianum
et formidatam Parthis te principe Romam,
si quantum cuperem possem quoque, sed neque parvom
carmen maiestas recipit tua nec meus audet
rem temptare pudor quam vires ferre recusent.
Horati de poetis et arte poetica
Horati scribere lente videtur, saepe corrigere et emendare:
operosa parvos // carmina fingo
atque piger scribendi ferre laborem,
scribendi recte: nam ut multum, nil moror...
saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint
scripturus, neque te ut miretur turba labores...
Sic raro scribis, ut toto non quater anno
membranam poscas, scriptorum quaeque retexens...
natura sublimis et acer,
nam spirat tragicum satis et feliciter audet,
sed turpem putat inscite metuitque lituram .
[Epistulae II 1,
carmen reprehendite, quod non
multa dies et multa litura coercuit atque
praesectum deciens non castigavit ad unguem
«Stilo sodali», Horatius collegarum merita famasque non aemulare et invidere apparet:
nil mi officit, inquam,
ditior hic aut est quia doctior, est locus uni
cuique suus...
arguta meretrice potes Davoque Chremeta
eludente senem comis garrire libellos
unus vivorum, Fundani, Pollio regum
facta canit pede ter percusso, forte epos acer
ut nemo Varius ducit, molle atque facetum
Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae
Ex multis Horati operibus apparet illius persuasio quod "pura poesis" sola est Graeca, sic in "De Arte Poetico" plane defenditur:
vos exemplaria Graeca
nocturna versate manu, versate diurna.
Ipso numquam oblito omnium Graecorum gloriosorum nominum:
quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli,
dum tu declamas Romae, Praeneste relegi.
Horatius philosopho
Philosopho Horatius nullae se scholae annumerat, saepe Stoicus, maxime Epicureus videtur:
carpe diem quam minimum credula postero
Parcus deorum cultor et infrequens,
insanientis dum sapientiae
consultus erro, nunc retrorsum
vela dare atque iterare cursus
cogor relictos.
credat Iudaeus Apella,
non ego, namque deos didici securum agere aevom
nec, siquid miri faciat natura, deos id
tristis ex alto caeli demittere tecto.
ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter
nullius addictus iurare in verba magistri,
quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
nunc agilis fio et mersor civilibus undis
virtutis verae custos rigidusque satelles,
nunc in Aristippi furtim praecepta relabor.
Horatius et illius fautores
Horatius maioribus utendo eleganti sapore fungebatur, quis ex illius Augusti Maecenatique familiaritas patet. Illi saepe fautoribus dat blandimenta, idque magna sollertia facit. Ex Epistula I IX, Epistulae I XVII patet quod Horatius patronorum benevolentiam alienissimo tempore fovere poterat. Apud se Horatius semper habebat homines qui generosi et eruditi et docti sunt, et in quorum illi intima amicitia erat.
at fides et ingeni // benigna vena est pauperemque // me petit...
Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
Valgius et probet haec Octavius optimus atque
Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque
ambitione relegata. te dicere possum,
Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque
vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,
conpluris alios, doctos ego quos et amicos
prudens praetereo...
infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
cum magnis vixisse invita fatebitur usque
invidia et fragili quaerens inlidere dentem
offendet solido...
Illius vitae res, corporis habitudo
Vita Horati pericula suscipi aliquoties videtur, vipera et ursa:
ut tuto ab atris corpore viperis
dormirem et ursis, ut premerer sacra
lauroque conlataque myrto...
Arbor casura:
devota non extinxit arbor...
Apud Philippos belli offensio:
non me Philippis versa acies retro...
Apud Palinurum promunturium Lucaniae litus:
nec Sicula Palinurus unda.
A lupo:
namque me silva lupus in Sabina (...) // fugit inermem.
Horatius caelebs erat:
Martiis caelebs quid agam kalendis...
Corpore brevis videtur (illi Suetonius ad Horatium Augusti epistulae excerptum affert ex quo Horatius crassus fuisse fiat):
aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo
ad summum totus moduli bipedalis...
Nigros capillos habebat:
nigros angusta fronte capillos
Praecanus erat:
praecanum...
lenit albescens animos capillus
[Carmina III 14, 25] (de se ipso)
De oculorum malo dicit:
hic oculis ego nigra meis collyria lippus // inlinere...
In iuventa Horatius formosus esse et vultum curare videtur:
quem tenues decuere togae nitidique capilli,
quem scis inmunem Cinarae placuisse rapaci,
quem bibulum liquidi media de luce Falerni,
[Epistulae I 14,
Mors
Horatius Maecenati nolebat superesse, idque factus erat quod hoc Horati poeticum dictum valebat, Maecenate obito 746 A.U.C., Horatio ipso solis nundinis postea decedente, abrupto morbo quis non certus est.
ille dies utramque
ducet ruinam. non ego perfidum
dixi sacramentum: ibimus, ibimus,
utcumque praecedes, supremum
carpere iter comites parati.
Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe
GAI M. SEVER MMDCCLX MMDCCLXVII