Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

versus asclepiadeus maior


ŪŨ|ŪUUŪ||ŪUUŪ||ŪUUŪ|UŨ, 32 IN 3 OPERIS

Spondeus vel trochaeus, sequens choriambus, sequens choriambus, sequens choriambus, sequens iambus vel pyrrhichius. Versus στίχος λογοειδής est. Nomen ab Asclepiade adeptum est.

1) Post choriambos primum et secundum diaeresis necessaria est; praeter:

Illi «per¦¦lucidior» exceptio non sit si «per» praepositio esse iudicatur.

2) Post choriambum elisio sub diaerese spectatur:

3) Nullum versus verbo monosyllabo cadit.

4) Apud Graecos versus fere inceptus trochaeo est, illic diaeresis inter choriambis omitti solet:

Horatius nec primum nec alterum patitur.

carm. i xi · asclepiadeum quintum · tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi...


1   Tu ne quaesieris – scire nefas – quem mihi, quem tibi  
2   finem di dederint, Leuconoe; nec Babylonios  
3   temptaris numeros. Ut melius quidquid erit pati –  
4   seu pluris hiemes, seu tribuit Iuppiter ultimam,  
5   quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare  
6   Tyrrhenum. Sapias, vina liques, et spatio brevi  
7   spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida  
8   aetas; carpe diem, quam minimum credula postero.  

carm. i xviii · asclepiadeum quintum · nullam, vare, sacra vite prius severis arborem...


1   Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem –  
2   circa mite solum Tiburis et moenia Catilli.  
3   Siccis omnia nam dura deus proposuit, neque  
4   mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.  
5   Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?  
6   Quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?  
7   Ac ne quis modici transiliat munera Liberi,  
8   Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero  
9   debellata, monet Sithoniis non levis Euhius,  
10   cum fas atque nefas exiguo fine libidinum  
11   discernunt avidi. Non ego te, candide Bassareu,  
12   invitum quatiam, nec variis obsita frondibus  
13   sub divum rapiam. Saeva tene cum Berecyntio  
14   cornu tympana, quae subsequitur caecus Amor sui,  
15   et tollens vacuum plus nimio Gloria verticem,  
16   arcanique Fides prodiga, perlucidior vitro.  

carm. iv x · asclepiadeum quintum · o crudelis adhuc et veneris muneribus potens...


1   O crudelis adhuc, et Veneris muneribus potens,  
2   insperata tuae cum veniet pluma superbiae;  
3   et quae nunc umeris involitant, deciderint comae;  
4   nunc et qui color est puniceae flore prior rosae;  
5   mutatus, Ligurine, in faciem verterit hispidam —  
6   dices, heu, quotiens te speculo videris alterum:  
7   “quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit,  
8   vel cur his animis incolumes non redeunt genae?”  

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII