Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones ii vi


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,

hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons

et paulum silvae super his foret. auctius atque

di melius fecere. bene est. nil amplius oro,

5 Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.

si neque maiorem feci ratione mala rem

nec sum facturus vitio culpave minorem,

si veneror stultus nihil horumo si angulus ille

proximus accedat, qui nunc denormat agellum!’

10 o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,

thesauro invento qui mercennarius agrum

illum ipsum mercatus aravit, dives amico

Hercule!’, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:

pingue pecus domino facias et cetera praeter

15 ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.

ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi,

quid prius inlustrem saturis musaque pedestri?

nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster

autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.

20 Matutine pater, seu Iane libentius audis,

unde homines operum primos vitaeque labores

instituunt – sic dis placitum, – tu carminis esto

principium. Romae sponsorem me rapis: ‘eia,

ne prior officio quisquam respondeat, urge.’

25 sive aquilo radit terras seu bruma nivalem

interiore diem gyro trahit, ire necesse est.

postmodo quod mi obsit clare certumque locuto

luctandum in turba et facienda iniuria tardis.

quid tibi vis, insane?’ etquam rem agis?’ inprobus urget

30 iratis precibus, ‘tu pulses omne quod obstat,

ad Maecenatem memori si mente recurras.’

hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras

ventum est Esquilias, aliena negotia centum

per caput et circa saliunt latus. ‘ante secundam

35 Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.’

de re communi scribae magna atque nova te

orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.’

‘inprimat his cura Maecenas signa tabellis.’

dixeris: ‘experiar’: ‘si vis, potes,’ addit et instat.

40 septimus octavo propior iam fugerit annus,

ex quo Maecenas me coepit habere suorum

in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda

vellet iter faciens et cui concredere nugas

hoc genus: ‘hora quota est?’ ‘Thraex est Gallina Syro par?’

45 ‘matutina parum cautos iam frigora mordent’,

et quae rimosa bene deponuntur in aure.

per totum hoc tempus subiectior in diem et horam

invidiae noster. ludos spectaverat, una

luserat in campo: ‘fortunae filiusomnes.

50 frigidus a rostris manat per compita rumor:

quicumque obvius est, me consulit: ‘o bonenam te

scire, deos quoniam propius contingis oportet, –

numquid de Dacis audisti?’ ‘nil equidem.’ ‘ut tu

semper eris derisor.’ ‘at omnes di exagitent me,

55 si quicquam.’ ‘quid? militibus promissa Triquetra

praedia Caesar an est Itala tellure daturus?’

iurantem me scire nihil mirantur ut unum

scilicet egregii mortalem altique silenti.

perditur haec inter misero lux non sine votis:

60 o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit

nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis

ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?

o quando faba Pythagorae cognata simulque

uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?

65 o noctes cenaeque deum, quibus ipse meique

ante Larem proprium vescor vernasque procacis

pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,

siccat inaequalis calices conviva solutus

legibus insanis, seu quis capit acria fortis

70 pocula seu modicis uvescit laetius. ergo

sermo oritur, non de villis domibusve alienis,

nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos

pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne

divitiis homines an sint virtute beati,

75 quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos

et quae sit natura boni summumque quid eius.

Cervius haec inter vicinus garrit anilis

ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli

sollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olim

80 rusticus urbanum murem mus paupere fertur

accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,

asper et attentus quaesitis, ut tamen artum

solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille

sepositi ciceris nec longae invidit avenae,

85 aridum et ore ferens acinum semesaque lardi

frusta dedit, cupiens varia fastidia cena

vincere tangentis male singula dente superbo,

cum pater ipse domus palea porrectus in horna

esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.

90 tandem urbanus ad huncquid te iuvatinquit, ‘amice,

praerupti nemoris patientem vivere dorso?

vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?

carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando

mortalis animas vivunt sortita neque ulla est

95 aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,

dum licet, in rebus iucundis vive beatus,

vive memor, quam sis aevi brevis.’ haec ubi dicta

agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde

ambo propositum peragunt iter, urbis aventes

100 moenia nocturni subrepere. iamque tenebat

nox medium caeli spatium, cum ponit uterque

in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco

tincta super lectos canderet vestis eburnos

multaque de magna superessent fercula cena,

105 quae procul exstructis inerant hesterna canistris.

ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit

agrestem, veluti succinctus cursitat hospes

continuatque dapes nec non verniliter ipsis

fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.

110 ille cubans gaudet mutata sorte bonisque

rebus agit laetum convivam, cum subito ingens

valvarum strepitus lectis excussit utrumque.

currere per totum pavidi conclave magisque

exanimes trepidare, simul domus alta Molossis

115 personuit canibus. tum rusticus: ‘haud mihi vita

est opus hacait etvaleas: me silva cavosque

tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.’


Composuit: 724 A.U.C. (30 ÂŃ). Systema: versus heroi. Nomenclatura: 5 Maia; 5 Mercurius; 13 Hercules; 17 Musae; 18 Auster; 19 Auctumnus; 19 Libitina; 20 Ianus; 23 Roma; 25 Aquilo; 31 Maecenas (C. Cilnius); 33 Esquiliae; 37 Horatius; 38 Maecenas (C. Cilnius); 41 Maecenas (C. Cilnius); 44 Gallina; 44 Thrax, Thracius, Threicius; 45 Syrus; 49 Fortuna; 53 Dacus; 55 Sicilia; 55 Triquetrus; 56 Italus; 63 Pythagoras; 66 Lares; 72 Lepos; 77 Cervius; 78 Arellius; 101 Nox; 114 Molossus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


Laudat rus et securitatem eius exponit. Per quod significat rus se habere et amare.


2. ivgis aqvae fons. Qui cum sit iugis, domui sit proximus.

5. nisi vt propria mihi. [Propria]: firma, ut Vergil.: // Propria haec si dona fuissent.

9. denormat agellvm. Extra modum procedens denormem facit, uel: illum designat, et uelut norma posita definit.

12. dives amico hercvle. Ideo, quia thensauris praeest. Et sunt qui eundem incubonem quoque esse uelint. Vnde putant et quod res rustica in tutela sit eius. Nam illi sacrificia reddunt rustici, cum iuuencos domauerint. Praeterea etiam traditur fabula fuisse quendam mercennarium, qui semper Herculem deprecatus sit, ut sibi boni aliquid praestaret. Quem Hercules ad Mercurium duxit et obsecratus thensaurum fecit ostendi. Quo effosso ille eundem agrum, in quo operam mercennariam faciebat, comparauit et labori solito operam dedit; sicque probauit Mercurius, quod de eo praedixerat Herculi, nulla re illum posse beatum uiuere, cum in eadem opera etiam post inuentionem thensauri perseuerauit. Persius: // Dextro // Hercule. Pupillumue utinam, quem proximus heres // Inpello, expungam. [Quia lucri deus est, thensauri dicitur.]

16. et in arcem ex vrbe removi. Belle dixit, uel ut rex in uillula mea uelut in arce positus eram, uel ideo, quia in monte posita est.

18. nec plvmbevs avster, id est: grauis.

30. tv pvlses omne, qvod obstat. Pollo ualeas, caue ualeas et similia dictu.

32. et melivs est, non mentiar. Pro: iucundum est.

36. de re commvni scribae magna. Hoc loco significat se Horatius decuriam habuisse.

46. et qvae rimosa bene deponvntvr in avre. Id est: ea diceba[n]t, quae bene committuntur auribus rimosis, hoc est, quae facile proferantur in medium, nihil scilicet de secreto habendis. Et hoc de Terentiano illo dicto sumptum est: // Plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo.

55. qvid? militibvs promissa triqvetra. [Triquetra praedia]: Sicula, quod in tres partes uel quadras id est promunturia diducta si[n]t et separata[s uel quadras].

62. dvcere sollicitae ivcvnda oblivia vitae. Id est: potare, quia uina sepeliunt omnem sollicitudinem.

63. pythagorae cognata simvlqve. Ideo ait [Pythagorae cognata], quia traditur inflare praecordia. Quo argumento Pythagoras spiritalem adseuerans uelut a cognata abstinebat. Pythagorei enim nullo animali aluntur; quos inridet hic.

72. nec, male necne lepos saltet. Lepos nomen archimimi, qui eo, quod iucunde et molliter et saltaret et eloqueretur, sic appellatus est.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. § hoc erat in votis. Hac satyra de iucunditate secessus sui loquitur, qua in Sabinis fruebatur, et de incommodis urbis loquitur, quae passus est, dum obsequitur M<a>ecenati. § modvs agri non ita magnvs. ‘Hoc erat in uotis’, ut haberem modicum agrum et in eo fontem et uicinam siluam. Plus autem fortuna concessit, quam semper optaui.

2. ivgis. Perennis.

5. propria. Perpetua, rata, firma.

8. § Fac patrimonium meum certum esse, si non habeo mala uota.

9. § denormat. Decurtat et inaequalem facit. Est autem norma, ad quam mensores aequales dirigunt fines, habita perpendiculi ratione.

12. dives. Deest factus.

12. § amico hercvle. Quia ei per quietem thesaurum traditur demonstrasse, aut quod Herculem mercennarius coluit, quo merito thesaurum repperit.

13. Scilicet fac, ut, quae habeo, sint perpetua, si amplius non desidero.

14. et cetera. Segetes et uineta et siqua sunt similia.

16. § vtqve soles cvstos mihi. Mercurius enim dicitur dator esse opum <ut> Hercules, uel custos, quia in Philippis eum liberauit. Et in carminum libris ait (II 7, 13. 14) Mercurii se ope seruatum: Mercurius .. // Denso pauentem sustulit aere.

16. et arcem. Aut uillam in monte positam aut quasi regiam meam, ut ([Verg. ecl.] 1, 69): Mea regna uidens mirabor.. aut arcem, quae me ab urbanis molestiis uindicaret, aut in uillam, quod est melius, quae quasi arx est rusttico.

17. mvsaqve pedestri. Quae pedibus stet.

19. § avtvmnnsve gravis. Per autumnum pomis aggrauati plurimi moriuntur, <a> quo se nunc rure dicit continentia securum. Est autem Libitina locus in urbe, quo constituuntur, qui efferenda corpora conducunt et praebent funeribus necessaria.

20. § matvtine p. Matutinum inuocat tempus, quo cogitur uigilare, qui in urbe est. Et quoniam dixerat, quam gratum sibi esset rue, nunc e contrario uult dicere, quam plenum t<a>edii sit in urbe uiuere. Aliter: Matutinum patrem dicunt Ianum, quia ipse dicitur praeesse rebus incipiendis, et ideo omnes, qui incipere uolunt aliquid, ipsum inuocant, quia, qui uult aliquid incipere, matutino tempore incipit, aut quod eo matutino tempore conueniri soleret. Vel ideo primus Ianus inuocatur, ut precibus nostris ad deos aditum praestet et ianuam.

28. § rom<a>e s<ponsorem>. [Spopondi tibi, M<a>ecenas, ut Romam uenirem, quo cum uenero, haec incommoda patior. Aliter:] si, inquit, in urbe fuero, cogis me sponsorem esse.

26. <radit>. Stringit et siccat, aut uerrit flatu suo.

26. interiore d. g. Circulo minore per hiemem. ‘Diem trahit’ breuem facit, quia hieme dies sunt breuiores. § <interiore .. gyro>. [Idest] exiguo spatio, si uiam intellegimus, quia, quando est uentus per hiemem, angustior uia fit in uertiginem euntis niuis.

27. qvod m. o. e. Siquid libere ac uere dicam ([Terent. Andr.] I 1, 41): ‘Veritas odium parit’.

29. <improbvs vrget>. Cum praecedentes impellimus.

30. iratis p. Inprecationibus.

31. § ad m<a>ecenatem m. Si M<a>ecenatem in animo habeas uel eius causa iter Romam facias, [haec [enim] magis afferant uoluptatem,] idest habens in memoria beneficia Maecenatis.

32. § <hoc ivvat>. Haec magis afferant uoluptatem. melli est. Suauitati et dulcedini, ut ([carm.] 20 I 17, 14) ‘cordi est’.

33. § at simvl atras ventvm est esqvilias. Esquiliae in quibus domus fuerat Maecenatis. In quibus locis mortui ante ponebantur, post horti Maecenatis.

35. § ad pvteal. Locus Romae, ad quem conueniebant feneratores. Alii dicunt: in quo tribunal solebat esse praetoris; [erat autem in Rostris].

36. § scrib<a>e atqve novat<a>e. Scribae et nouatae, quibus spoponderant. Nouatae, quia nouauerant debitum; unde nouatio, cum eodem contractu aut <debitoris aut> creditoris persona mutatur. § Hic ostendit se de decuria fuisse scribarum [(cons. Porph.),] aut ‘de re communi’ idest ‘de re publica’. <novate>. Veteres hunc casum indifferenter ponebant: nouate pro nouata.

38. § imprimat h. Ordo: cura, ut M<a>ecenas tabulis signa inprimat.

39. § dixeris. Idest si dixeris: experiar, si possim impetrare a M<a>ecenate.

43. § et cvi c. n. Nugas potest excusantis modo fingere, potest et in M<a>ecenatem figuratum esse, ut Persius (1, 116 sq.): Omne uafer uitium ridenti Flaccus amico // Tangit. § Purgat autem se apud eos, qui putant eum apud M<a>ecenatem plurimum posse.

44. § Threx dicebatur secutor, retiarius, mirmillo; Gallina ergo nomen proprium gladiatoris. <gallina syro>. Nomina gladiatorum.

46. § et qvae rimosa bene d. Idest ea mihi credebat et de his loquebatur mecum, quae sine periculo garrulis committuntur. Aliter [(cons. Porph.):] haec, inquit, mihi credita [sunt], quae prodita nocere non possunt. ‘Rimosa’ enim patula, uerbosa, quae nil teneat secretorum. Terentius ([eun.] I 2, 25): Plenus rimarum sum.

48. <noster>. Pro ‘ego’.

49. § lvserat in campo. Si lusissem in Campo cum M<a>ecenate, omnes dicebant: ita amat ilium Fortuna quasi filium suum. § Solebant enim ueteres Romani filios suos ad Campum [Martium] mittere, ut illic pila luderent.

50. frigidvs. Noxius aut magis nanus.

52. deos. Idest Augustum et M<a>ecenatem, ut ([Verg. ecl.] 1, 7): Namque erit ille mihi semper deus.. et hoc de Augusto. Augustum et M<a>ecenatem ut Virgilius ([ecl.] 1, 41): Nec tam pr<a>esentes alibi cognoscere diuos.

64. dii exagitent me. Persequantur.

66. § Sicilia Triquetra Latine, Graece Trinacria uocitatur.

68. Idest mirantur me quasi unicum taciturnum, et in primo sermonum (4, 17. 18): Di bene fecerunt inopis me .. // .. raro et perpauca loquentis.

69. perditvr. Consumitur.

62. dvcere s. Otiose uiuere. Viuere in iucundo otio.

63. § faba pythagor<a>e. Pythagoras fabam quoque animal esse dicebat, quod cocta sanguinis humorem ex se emitteret. § Aliter: Pythagoras philosophus, ab omnibus animalibus abstinens, etiam faba abstinuit, quod uiridis in pyxide aerea diutius seruata uertatur in sanguinem. Vnde fertur maluisse eam latrones incurrere, quam per segetem fabae transire, com aliunde refugium non haberet. Pythagoras legumen omne negauerat comedendum, praecipue fabam uelut parentem coluerat; nam colorem eius dicebat ueluti humano sanguine infectum.

65. cen<a>eq. d. Cenas dixit deorum [securiores], quae sine sollicitudine sunt. § Alibi ([serm.] I 5, 101): Namque deos didici securum agere aeuum et alibi ([Verg. Aen.] IIII 379. 380): Ea cura quietos // Sollicitat.

66. ante larem p. v. Aut ante deos domesticos aut in lare proprio. <procaces>. Petaces, qui confidenter loquuntur et libere.

67. libatis dapibvs. Degustatis escis aut deminutis.

68. siccat. Adbibit.

69. § legibvs insanis. Insanas leges archiposiam dicit. Nam qui ad legem bibunt, tantundem bibunt. Ergo hic gratius, quod, quantum uolebat quis, tantum bibebat. Aliter: insanas leges uocauit, quibus diu bibitur et in maximis calicibus. ACRIA. Grandia.

72. lepos. Nomen proprium opinatissimi saltatoris, grati Caesari.

73. § nescire malvm est. Hoc scire uolumus, quod nescire crimen est. § De hoc disputamus, quod ignorare non expedit.

75. Idest quaerimus, quid nos trahit ad amicitias, utrum utilitas, an ipsa bonitas. § qvidve ad amicitias. Multi dicunt amicitias propter utilitatem accipi, multi utilitatem propter amicitias euenire.

76. § et qvae sit. Epicurei dicunt summum bonum esse uoluptatem, Stoici honestatem.

77. garrit. Narrat.

78. ex re. Pro commodo.

79. sollicitas i. o. Quia nimius census sollicitos facit. Vult hoc loco ostendere beatam uitam non fieri 26 diuitiis, sed autarcia. Negat Cicero ([uol.] III [p.] 350 [Klote]) autarciam uno uerbo posse dici. ‘Autarcia est’, inquit, ‘quae paruo contento omne respuit, quod redundat’.

82. § asper et intentvs qvaesitis. Qui moderate utebatur adquisitis, ita parens, ita tenax, ut tamen esset largus circa hospites [suos].

84. long<a>e a. Quia auenae longus est culmus.

86. <acinvm>. Hic acinus et hoc acinum.

86. cvpiens v. f. Cupiens superbiam maris urbani repellere.

87. <tangentis>. Contemptibilius ossa tangentis.

88. horna. Hornotina.

92. feris silvis. Desertis regionibus.

95. avt magno avt parvo. Aut diuiti aut pauperi uel ignobili. <qvo bone circa>. Ἀναστροφή.

97. § haec v. d. Dicta ipsa sollicitauerunt murem, ut domum suam desereret.

101. cvm. Quo tempore.

104. § ‘Fercula’ sunt et pulpita, in quibus deorum simulacra tolluntur, et uasa, quae plena pulmentariorum ponuntur in canistris. <fercvla>. Disci.

105. procvl. Prope iuxta.

108. continvat. Apponit.

26. § vernaliter. Luxuriose, ab eo, quod hii semi, qui domi nascuntur, deliciosi sunt.

109. praelambens. Praegustans.

112. § excvssit v. Iucunde satis excussit a deliciis insperatis.

114. molosis. Canibus Cretensibus, a Molossa ciuitate Cretae.

116. cavvsq. Foramen, ubi antea habitabat.

117. ervo. Genus leguminis.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII