Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iv viii


4 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Donarem pateras grataque commodus,

Censorine, meis aera sodalibus,

donarem tripodas, praemia fortium

Graiorum, neque tu pessuma munerum

5 ferres, divite me scilicet artium

quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,

hic saxo, liquidis ille coloribus

sollers nunc hominem ponere, nunc deum.

sed non haec mihi vis, nec tibi talium

10 res est aut animus deliciarum egens:

gaudes carminibus; carmina possumus

donare, et pretium dicere muneri.

non incisa notis marmora publicis,

per quae spiritus et vita redit bonis

15 post mortem ducibus, [non celeres fugae

reiectaeque retrorsum Hannibalis minae

non incendia Karthaginis inpiae

eius qui domita nomen ab Africa

lucratus rediit, clarius indicant

20 laudes quam Calabrae Pierides, neque

si chartae sileant quod bene feceris,

mercedem tuleris. quid foret Iliae

Mavortisque puer, si taciturnitas

obstaret meritis invida Romuli?

25 ereptum Stygiis fluctibus Aeacum

virtus et favor et lingua potentium

vatum divitibus consecrat insulis.

[dignum laude virum Musa vetat mori]

caelo Musa beat. sic Iovis interest

30 optatis epulis inpiger Hercules,

clarum Tyndaridae sidus ab infimis

quassas eripiunt aequoribus ratis,

[ornatus viridi tempora pampino]

Liber vota bonos ducit ad exitus.


Systema: asclepiadeum primum. Appellatur: Censorinus (C. Marcius). Nomenclatura: 2 Censorinus (C. Marcius); 4 Graius; 6 Parrhasius; 6 Scopas; 16 Hannibal; 17 Carthago, Karthago; 18 Africa; 18 Scipio Africanus Maior; 20 Calaber; 20 Ennius (Q.); 20 Pieris; 22 Ilia; 22 Romulus; 23 Mavors; 25 Aeacus; 25 Stygius (Stygialis); 28 Musae; 29 Iuppiter; 30 Hercules; 31 Castor Et Pollux; 31 Tyndaridae; 36 Liber



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. donarem pateras g. c. Hac ὠιδῆι indicat sibi facultates tantas non esse, ut possit fialas et alia pr[a]etiosa donare, sed quod maius est, carmen se Censorino largiri; deinde praefert carmina omnibus diuitiis.

6. qvas avt parrhasivs protvlit avt scopas. Parrhasius Athenis pictor clarus fuit, Scopas glyfopoeos [id est signorum marmoreorum scilicet].

8. sollers nvnc hominem ponere, nvnc devm. [Ponere] nunc ‘constituere ac fingere’.

9. sed non haec mihi vis: diuitiarum scilicet.

9. non tibi talivm res est, avt avimvs deliciarvm egens. Sensus est: nec ego haec largiri possum, nec si possem, tu ea desiderares, quia carmina tibi diuitiis omnibus gratiora sunt.

11. carmina possvmvs // donare et pr[a]etivm dicere mvneri. Id est: ostendere, quam pr[a]etiosum munus sit carmen.

13. non incisa notis marmora pvblicis,

14. per qvae spi // ritvs et vita redit bonis: per quos titulos consecrati defuncti duces quandam inmortalitatem consequuntur.

18. eivs, qvi domita nomen ab africa lvcratvs rediit. Africanum Scipionem significat.

19. clarivs indicant lavdes qvam calabrae pierides. Facta, inquit, clarorum uirorum, nisi carminibus inlustrentur, aetatis suae memoriam non excedunt.

20. qvam calabrae pierides. Sua uult intellegi carmina, quia in urbe Venusi[n]a natus est, quae est in Calabria atque Apulia.

27. divitibvs consecrat insvlis. Insulas dicit, quas [macaron nes[s]us Homerus], Latini [fortunatorum insulas] appellant.

29. caelo mvsa [a]beat. [Caelo beat], id est: caeli possessione beatum facit, ac per hoc inmortalem reddit.

31. clarvm tyndaridae sidvs. Σχῆμα ἐφεξήγησις. [Qui Tyndarida clarum sidus aiunt]. Saepe autem dictum est, stellas Castoris ac Pollucis nauigantibus spem meliorem ostendere.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[MONOCOLOS METRVM ASCLEPIADEVM.] METRVM ASCLEPIADEVM.


1. donarem pateras g. c. Ad Censorinum scribit, dicens facilitates suas tantas non esse, ut possit pateras uel pretiosa uasa donare, sed quod diuitiis maius est, laudi eius se carmen dicturum. commodvs. Vtilis, benignus, humanus.

3. tripodas. Mensas.

4. pessima m. De carminibus dicit; idest si diuitias haberem, carmina non donarem.

6. aut parrhasius. Parrhasius Athenis pictor optimus fuit, ‘Scopas’ signorum sculptor, de quibus (Iuuen. 8, 102): Aut cum Parrhasiis tabulis signisque M.

8. sollers. Peritus fingere. ponere. Facere, formare, componere, ut (Verg. Aen. VI 19): Posuitque inmania templa.

9. h<a>ec mihi uis. Diuitiarum scilicet.

10. aut animus diuitiarum egens. Hic sensus est: nec ego talia largiri possum, nec si possem, tu ea desiderares, ut qui carmina diuitiis omnibus anteferret.

12. et pretium dicere muneri. Quam pretiosum sit carmen ostendere [(cf. Porph.),] non quo pretium speraret.

13. notis marmora p. Victoriarum titulis, quibus defuncti duces quandam inmortalitatem consequntur.

17. <carthaginis impiae.> Impiam ideo dixit, quia ter rebellauit contra Romanos; etiam Cicero in dialogis.

18. eius. Scipionem Africanum significat.

20. quam calabr<a>e pierides. Facta, inquit, clarorum uirorum nisi carminibus inlustrentur, aetatis suae memoriam non excedunt [(item Porph.).] Et significat Ennium, qui facta Africani descripsit, oriundo de Rodino oppido Calabriae; ideo Calabrae Musae.

21. si carthae sileant. Idest si non contineatur scriptis aut libris.

22. mercedem tuleris. Quem fructum haberet Romulus, nisi laudaretur?

25. ‘aeacum.’ Iouis filium, inmortalitatem dicit adsecutum laudibus poetarum.

27. diuitibus consecrat insulis. Quas in Oceano constitutas Fortunatas appellant siue insulas beatorum.

29. caelo musa beat. Caeli possessione beatum facit [(cons. Porph.),] idest reddit carminibus memorabilem.

30. impiger hercules. Carminibus poetarum et ingeniis fortis Hercules nominatur, iunctus conuiuiis deorum.

31. tindarid<a>e sidus. Castorem et Pollucem dicit, quorum nauigantibus salubre sidus carminibus memoratur.

34. uota bonos ducit a. Aut deus carminibus factus poetarum aut felicia faciens uota precantium. Deus factus carminibus poetarum. Votis hominum praestat bonos euentus.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII