Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

carmina iii xxviii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Festo quid potius die

Neptuni faciam? prome reconditum,

Lyde, strenua Caecubum

munitaeque adhibe vim sapientiae.

5 inclinare meridiem

sentis et, veluti stet volucris dies,

parcis deripere horreo

cessantem Bibuli consulis amphoram?

nos cantabimus invicem

10 Neptunum et viridis Nereidum comas:

tu curva recines lyra

Latonam et celeris spicula Cynthiae:

summo carmine, quae Cnidon

fulgentisque tenet Cycladas et Paphon

15 iunctis visit oloribus,

dicetur merita Nox quoque nenia.


Systema: asclepiadeum quartum. Appellatur: Lyde. Nomenclatura: 2 Neptunus; 3 Caecubum (Ager Caecubus); 3 Lyde; 8 Bibulus (M. Calpurnius); 10 Nereis; 12 Cynthia; 12 Diana; 12 Latona; 13 Cnidus; 13 Venus; 14 Cyclades; 14 Paphus; 16 Nox



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. festo qvid potivs die. Neptunaliorum diem significans esse ait: Quae res est, quam potius debeam facere, quam uinum promere Neptunalibus?

4. mvnitaeqve adhibe vim sapientiae. Munita sapientia bene dicitur, quae scilicet nulli fortunae subiecta est. Graeci autem aiunt uim sapientiae adhiberi per uinum.

5. inclinare meridiem sentis: in occasum scilicet diem inclinare.

8. cessantem bibvli consvlis amforam. Id est, in horreo cessantem et quasi residentem; [Bibuli consulis] autem eo anno, quo Bibulus consulatum gessit, natam.

13. svmmo carmine qvae cnidon // fvlgentisqv[a]e tenet cycladas, id est: in consummatione carminis Venerem cantabimus.

15. ivnctis visit oloribvs: quae oloribus, id est cycnis [in]iunctis uecta reuisit Cnidum Cycladam Pafum.

16. dicetvr merita nox qvoqve nenia. Nenia carmen est, quod in mortuos cantatur. Sed bene hoc carmen etiam nocti adcommodat propter tenebras et somnum, quae morti sunt proxima.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[PROSEVTICE TETRACOLOS] METRVM PRIMO VERSV GLYCONIVM, SECVNDO ASCLEPIADEVM.


1. festo quid potius die. Idest quid magis faciendum est festo Neptunalium die, quam ut uinum promatur?

3. Amicam suam alloquitur. lyd[a]e strenva. Parca, fidelis. cecvbvm. <Cecubum> uinum uolunt ideo dictum, eo quod ebrietas caecet et confundat ingenium.

4. adhibe uim sapientiae. Quae scilicet nulli casui fortunae subiecta est: bene autem ait uim sapientiae adhiberi per uinum.

5. inclinare meridiem sentis. Hoc est: sentis in occasum inclinare diem [(ex Porph.),] qui maior fieri debet et augeri laetitia.

6. ac ueluti stet uolucris dies. Hortatur ad celeritatem promendi, dum dicit breuitatem inpatientem morarum.

7. parcis. Idest: cessas, quasi stet, cum celeriter abeat.

8. cessantem. Residentem, repositam. bibvli. Proprium nomen. bibvli consvlis a. Idest Bibuli consulatu reconditam.

9. inuicem. Singuli uicissim.

10. et uirides nereidum comas. Herbis similes aquae fucatione.

11. recines. Iterum cantabis, idest alternatim cantabimus.

12. <latonam.> Matrem Dianae. latonam. Dianam. Propter quod trimorfa dicitur. Ipsa enim Luna, ipsa Diana, et ipsa Proserpina. Ideo modo Lunam pro Diana posuit <spicvla cinthiae.> Spicula Veneris a monte Cintho. Spicula autem Veneris stimulos dicit amoris.

13. <summo> carmine. Aut maximo aut in consummatione carminis, idest in fine, Veneris cantabimus laudes.

14. quae gnidon fulgentisque tenet cicladas. Insularum nomina, quas Venus uecta circumit cygnis.

16. nenia merita. Conuenienti carmine; nam quia tenebrosa nox est, merito lugubri carmine dicetur. nox qvoqve nenia. Carmen est, quod mortuis cantabatur in honorem inferorum. Sed quia noctem praedicaturus erat, propter tenebras et somnum, quae morti proxima creduntur, ideo dixit ‘nenia noctis’.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII