Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

carmina iii xxii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Montium custos nemorumque, virgo,

quae laborantis utero puellas,

ter vocata, audis, adimisque leto,

diva triformis, —

 

5 imminens villae tua pinus esto,

quam per exactos ego, laetus, annos

verris obliquum meditantis ictum

sanguine donem.

 


Systema: sapphicum minus. Appellatur: Diana. Nomenclatura: 1 Diana



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. montivm cvstos nemorvmqve, virgo. Dianae pinum in fundo suo consecrat, apud quam quotannis se sacrificaturum repromittit.

2. qvae laborantes vtero pvellas ter vocata avdis. Secundum Graecorum opinionem, qui parientibus Dianam adesse dicunt. Quam ideo Lucinam appellamus, quod lucem nascentibus tribuat.

4. diva triformis cur dicatur, notum est, quia scilicet eadem existimetur Luna, Diana, Proserpina.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM SAPPHICVM.


1. montium custos nemorumque uirgo. Dianae pinum in agro suo consecrat, apud quam quotannis se uerrem sacrificaturum promittit.

3. ter uocata audis. Trina Dianae putabatur potestas; ipsa enim uena[n]tibus praeesse dicebatur; ipsa Lucifera in honorem Lucinae, unde et Lucina a parturientibus inuocata; ipsa [et] Proserpina. Ideo ergo ter uocata [(cf. Porph.);] nam et ipsa prior a Latona dicitur edita matrem etiam in fratris partu iuuisse.

4. diua triformis. Vt (Verg. Aen. IIII 511): Tria uirginis ora Dianae.

5. Ordo est: pinus imminens uillae tua esto, idest ‘sit’, et sic est melius, quam si ‘esto’ dicatur aduerbium concedentis. inminens. Vicina. tva pinvs esto. Sicut (Verg. Aen. IIII 35): Esto: <a>egram nulli condam flexere mariti.

6. per exactos. Finitos.

7. uerris oblicum m. i. Motum ferientis porci describit. Nam saeuius laedunt uerres, cum transuersim feriunt, iuxta dentium naturam.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII