Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

carmina ii ii


25 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Nullus argento color est avaris

abdito terris, inimice lamnae

Crispe Sallusti, nisi temperato

splendeat usu.

 

5 vivet extento Proculeius aevo

notus in fratres animi paterni;

illum aget pinna metuente solvi

Fama superstes.

 

latius regnes avidum domando

10 spiritum quam si Libyam remotis

Gadibus iungas et uterque Poenus

serviat uni:

 

crescit indulgens sibi dirus hydrops

nec sitim pellit, nisi causa morbi

15 fugerit venis et aquosus albo

corpore languor.

 

redditum Cyri solio Prahaten

dissidens plebi numero beatorum

eximit Virtus populumque falsis

20 dedocet uti

 

vocibus, regnum et diadema tutum

deferens uni propriamque laurum,

quisquis ingentis oculo inretorto

spectat acervos.

 


Composuit: 730 A.U.C. (24 ΒΡ). Systema: sapphicum minus. Appellatur: Crispus (C. Salustius). Nomenclatura: 3 Crispus (C. Salustius); 10 Libya; 11 Gades; 11 Poenus; 17 Cyrus; 17 Phraates; 19 Virtus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. nvllvs argento color est avaris. Hac ᾠδῇ Sallustium Crispum adloquitur equitem Romanum, Augusti amicum, qua liberalitatem et magnificentiam animi eius describit. Argentum autem abditum, pro pecunia recondita in thesauris dixit; et est sensus: Diuitiarum splendor nullus est, nisi honesta ratione fuerint in usu.

2. inimic[a]e lamnae. Lamnam pro rudi et infabricata materia dixit. Per quod significat Sallustium non libenter habere absconditas et sine usu diuitias.

5. vivit extento procvleivs aevo. Proculeius eques Romanus amicus Augusti carissimae pietatis erga fratres suos [S]Caepionem et Murenam fuit, adeo ut bona sua cum his aequis partibus diuiserit, quia illi bello ciuili erant spoliati.

5. vivit extento procvleivs aevo. Ecce, inquit, Proculeius, qui liberalis in fratres suos fuit, aeternam sibi per hanc pietatem memoriam parauit, et per omne[m] aeuum fama eius extenta est, per quam semper uolat.

7. illvm agit pinna metvente solvi fama svperstes. Sic intulit f. s. poeta, quasi fama illum agit pinna sua, quae ab illo non soluitur; nam semper uolat.

9. lativs regnes avidvm d. s. Latius, inquit, possideas auaritiam animi conpescens, quam si per continuationem ex Africa in Spaniam possessiones extendas.

11. gadibvs ivngas. Gadis oppidum est in Hispania a Poenis conditum.

11. vterqve poenvs ergo inquit, quia Carthaginem sicut Gadem Poeni condiderunt.

15. et aqvosvs albo corpore langvor. Bella conceptione [aquosus languor] ὕδρωψ dicitur; album autem corpus pro pallido dictum est.

17. redditvm cyri solio prahaten. Prahates, inquit, qui in regnum Persarum restitutus est, non est in numero beatorum, sicut uulgus putat; nec enim regnum aut diuitiae beatos faciunt. [Cyri solio] : regno Persarum a rege Cyro, qui primus in Persida regnauit.

18. dissidens plebi nvmero beatorvm eximit virtvs. Ordo est: Prahaten eximit numero beatorum uirtus, quae plebi[s numero] dissidet, hoc est, quae uirtus, id est sapientia, non est apud plebem.

19. popvlvmqve falsis dedocet vti. [Dedocet] pro dedocere cupit, id est dissuadere populo, beatum dicere eum, qui regnum et diuitias possideat, quia falso hoc dicitur.

21. regnvm et dia. tv. Solum modo illum et diuitem et regem et securum esse adfirmans, qui diuitiis alienis non inuideat nec eas concupiscat.

22. propriamqve lavrvm. [Laurum] pro laurea, ac per hoc gloriam intellegamus, [propriam] autem perpetuam.

23. ocvlo inretorto. Hoc est oculo non inuidenti.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM SAPPHICVM ENDECASILLABVM.


1. nullus argento color est auaris. Sallustium Crispum alloquitur historiographum, equitem Romanum, Augusti amicum, libertatem (leg. liberalitatem) et magnificentiam animi eius describens. Argentum autem pro pecunia abdita in thesauris dixit. Sensus autem hic est: diuitiarum splendorem nullum esse, nisi honeste in usum fuerint [(ex Porph.);] auaris autem recondendo crescat sola cupiditas, ut Iuuenalis (14, 139): Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia creuit. Vnde et hydropi morbo comparauit hoc uitium, quod nimietate sitis et potus desiderio crescente <a>egritudine interius augetur. avaris. Auarae enim terrae dicuntur, cum id in se recipiunt, quod non ampliato reddunt fenore .

2. inimice lamnae. Lamnam pro infabricata et rudi materia argenti posuit, quae obscuratur ab auaris celata, et uult intellegi Sallustium non occultare diuitias.

3. nisi temperato. Temperato usu, moderato, ne crederetur prohibendo auaritiam suadere luxuriam.

5. uiuet extento p. e. Idest in perpetuum, ut (Verg. Aen. XII 235): Viuusque per ora feretur. Proculeium enim equitem Romanum laudat, amicum Augusti, qui pius sic erga fratres suos Scipionem et Murenam fuit, ut cum spoliatis bello ciuili patrimonium suum ex integro diuideret, quod cum eis iam ante diuiserat.

6. animi paterni. Qui paternum fratribus inpenderat amorem.

7. illum aget. Idest ducet per notitias omnium.

8. fama superstes. Quod boni facti fama perpetua sit nec pinna eius, hoc est uolatus, ad posteros solui possit. Volare enim famam etiam Vergilius ponit, ut (Aen. III 121): Fama uolat pulsum regnis cessisse paternis.

9. latius regnes a. d. Latius, inquit, regnas cupiditatem uincendo, quam si per uniuersum orbem possessiones extendas [(cf. Porph.).] Gades autem oppidum est in Hispania a Poenis conditum [(ex Porph.).] Aut quia in parte Africae ponitur, quidquid freto aut Gadibus separatur, ideo utrumque Poenum dixit locis diuisum, uel certe quia Carthago et in Hispania est, quam Spartariam uocant.

11. uterque p. Idest et orientalis et occidentalis Africanus.

13. indulgens sibi. Indulgens inpendens, ut (Verg. Aen. VIIII 165): 6 Indulgent uino et uertunt crateras aenos. dyrvs ydrops. Pernitiosus. ‘Hydrops’ subcutaneus [est] morbus de uitio uesicae natus cum anhelitu fetido et inflatione turgente. Est autem hydropico proprium, ut quarto amplius bibit, tanto amplius sitiat.

14. morbi. Sitis.

15. et aquosus albo. Albo pallenti [(cons. Porph.),] ut Persius (3, 98): Turgidus hic epulis atque albo uentre lauatur. Diffusus enim umor omne inficit corpus. Sensus ergo est: sicut sitis nisi aegritudine uicta non pellitur, ita auaritia et cupiditas non satiatur, nisi ante animo in sanitatem continentiae reuocato.

17. redditum cyri s. p. Cyrus qui primus regnauit in Perside. solio prahaten. Phraates rex Persarum, Cyri filius; hic a parentibus destitutus regno pulsus est; a Bragmanis, philosophis Indorum, susceptus et educatus est. Postea regno redditus magno iustitiae et continentiae documento gessit imperium. Alii [(cf. Porph.)] dicunt ei ab Antonio ademptum imperium et per Augustum postea restitutum. Vult ergo ostendere non, sicut uulgus putat, beatam uitam regnum aut diuitias facere, sed sapientiam.

18. dissidens p. Discrepans uirtus nec habens aliquid cum insipientibus et plebe commune. Ordo est: uirtus beatorum [idest sapientia quae non est apud plebem] dissidens numero plebis eximit Phraaten redditum solio Cyri et regnum et tutum diadema deferens uni et propriam laurum dedocet populum uti falsis uocibus, quisquis scilicet spectat ingentis aceruos inretorto oculo; nam quasi superiora exponendo haec dicit. Ordo est: Prahaten eximit numero beatorum uirtus dissidens plebi idest sapientia qu<a>e non est apud plebem. Sensus est: Prahate<s>, qui in regnum Persarum constitutus est, non est in numero beatorum, sicut uulgus putat; nec enim regnum aut diuitiae beatos faciunt. beatorvm. Sapientium.

19. eximit uirtus. Sapientia, quae non est aput plebem.

20. dedocet uti. Dedocere cupit, desuescit, idest aut dissuadere populo beatum dicere eum, qui diuitiis utitur [(cons. Porph.),] aut certe loqui falsum pro hoc, quod factione eiectus Phraates regno sit.

21. uocibus. Opinionibus. diadema tvtvm. Subiectorum dilectione.

22. propriamque laurum. Pro laurea, hoc est pro speciali gloria, quae non uirtuti exercitus, sed prudenti[s] continentiae perpetua debetur.

23. oculo inretorto. [Idest] inflexo a iustitia uel a continentia oculo ad cupiditatem.

24. spectat aceruos. Pecuniae cumulos, ut Vergilius (Aen, IIII 402): Ingentem formicae farris aceruum.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII