Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

carmina i xix


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Mater saeva Cupidinum

Thebanaeque iubet me Semelae puer

et lasciva Licentia

finitis animum reddere amoribus.

5 urit me Glycerae nitor

splendentis Pario marmore purius,

urit grata protervitas

et voltus nimium lubricus adspici.

in me tota ruens venus

10 Cyprum deseruit nec patitur Scythas

et versis animosum equis

Parthum dicere nec quae nihil attinent.

hic vivum mihi caespitem, hic

verbenas, pueri, ponite turaque

15 bimi cum patera meri:

mactata veniet lenior hostia.


Systema: asclepiadeum quartum. Appellatur: Glycera. Nomenclatura: 1 Cupidines; 1 Venus; 2 Bacchus; 2 Semele; 2 Thebanus; 3 Licentia; 5 Glycera; 6 Parius; 10 Cyprus; 10 Scythae; 12 Parthi



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. mater saeva cvpidinvm. Hac ode renouari sibi amorem dicit instinctu Veneris ac uini, adiuuante etiam licentiae libertate.

7. vrit grata protervitas. ᾿Ερωτικῶς dixit, quia plerumque ipsa superbia ac fastidium mulieris magis eam amatori commendat.

8. et vvltvs nimivm lvbricvs aspici[s]. Mire dictum est, cuius uultus cum aspectus est, lubricos in amorem sui facit iuuenes.

10. nec patitvr s. et v. a. e. p. d. Hic ostendit se in deliciis Veneris occupatum, non posse res bellicas scribere.

12. nec qvae nihil adtinent. Iucunde nihil ad se pertinere ait alia, nisi quae ad Venerem pertinent.

16. mactata veniet l. h. Veneri scilicet mactata hostia, Glycera lenior ueniet, de qua bene hoc dictum est, quia proteruam eam esse iam dudum ostenderat.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[PVEROS ADLOQVITVR.] Metrum Glyconium primo uersu, secundo Asclepiadeum. อเ๑ ode reuocari sibi amorem dicit Veneris instinctu, adiuuante hunc Licentia et Libero [(cons. Porph.).] Terentius (beaut. III 1, 74): Nam corruptiores omnes sumus licentia.


1. mater saeua cupidinum. Vergilius (ecl. 8, 49): Crudelis tu quoque, mater.

2. semel<a>e. Nomen est matris pueri. pver. Dionisius.

3. et lasciua licentia. Otium, quod semper in lasciuiam resoluitur.

4. finitis amoribus. Iam desertis et alienis ab animo, denuo hisdem incitari.

5. glicerae. Nomen puellae amatae.

6. pario marmore purius. Parius lapis candidus est, unde multa signa, et propterea (Verg. Aen. III 126): Niueamque Paron et (georg. III 34): 5 Parii lapidis spirantia signa, // et alibi.. (Aen. I 593): Pariusque lapis circumdatur auro.

7. urit. Incendit; Vergilius (Am. IIII 68): Vritur infelix Dido. vrit. Virgilius (georg. III 215): Vritque uidendo. grata protervitas. Amantibus grata procacitas siue inpudentia, qua interdum consuerunt conmendari mulieres.

8. lubricus. Ad libidinem procliuus. aspici. Ad aspiciendum.

9. in me tota ruens uenus. Idest relicta, in qua Venus colitur, insula me totum occupauit.

10. nec patitur scitas e. u. a. e. p. d. Dicit se amore Veneris et deliciis occupatum scribere bella non posse.

11. auersis equis. In fugam retortis. aversis eqvis p. Auersis in fugam, qua re fortiores dicuntur Parthi, ut (Lucan. I 230): Et missam Parthi post terga sagittam.

12. dicere. Idest non sinit me cantare de proeliis. nec qvae nihil attinent. Idest quae ad uoluptatem non pertinent nec adtinent ad amorem, ut (Verg. ecl. 2, 71): Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus.

13. uiuum cespitem. Aut terra uirens aut cespes ad sacrificium.

14. uerbenas pueri ponite. Herbas sacras, ut (Verg. ecl 8, 65): Verbenasque adole pingues et mascula tura, et (Terent. Andr. IIII 3, 11): Ex ara sume hinc uerbenas tibi. Bene autem uerbenas, cespitem et tus Veneri promittit quae sanguine non placatur, ut Verg. (Aen. I 335): Haud equidem tali me dignor honore; et item (I 416. 417): Centumque Sabeo // Ture calent arae sertisque recentibus halant. tvra. Sacrificia.

15. bimi cum patera meri. Veteris uini.

16. hostia. Idest facto [Veneri] sacrificio mansuescet. mactata veniet lenior hostia. Hoc est: lenior Glycera Veneri ueniet, quam proteruam dixerat.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII