Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

acronis commentarium in horatium flaccum


INITIO • CARM. I • CARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.
  1. maecenas atavis edite regibus...
  2. iam satis terris nivis atque dirae...
  3. sic te diva potens cypri...
  4. solvitur acris hiems grata vice veris et favoni...
  5. quis multa gracilis te puer in rosa...
  6. scriberis vario fortis et hostium...
  7. laudabunt alii claram rhodon aut mytilenen...
  8. lydia, dic, per omnis...
  9. vides ut alta stet nive candidum...
  10. mercuri, facunde nepos atlantis...
  11. tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi...
  12. quem virum aut heroa lyra vel acri...
  13. cum tu, lydia, telephi...
  14. o navis, referent in mare te novi...
  15. pastor cum traheret per freta navibus...
  16. o matre pulcra filia pulcrior...
  17. velox amoenum saepe lucretilem...
  18. nullam, vare, sacra vite prius severis arborem...
  19. mater saeva cupidinum...
  20. vile potabis modicis sabinum...
  21. dianam tenerae dicite virgines...
  22. integer vitae scelerisque purus...
  23. vitas inuleo me similis, chloe...
  24. quis desiderio sit pudor aut modus...
  25. parcius iunctas quatiunt fenestras...
  26. musis amicus tristitiam et metus...
  27. natis in usum laetitiae scyphis...
  28. te maris et terrae numeroque carentis harenae...
  29. icci, beatis nunc arabum invides...
  30. o venus regina cnidi paphique...
  31. quid dedicatum poscit apollinem...
  32. poscimus, si quid vacui sub umbra...
  33. albi, ne doleas plus nimio memor...
  34. parcus deorum cultor et infrequens...
  35. o diva, gratum quae regis antium...
  36. et ture et fidibus iuvat...
  37. nunc est bibendum, nunc pede libero...
  38. persicos odi, puer, adparatus...

carm. i i · maecenas atavis edite regibus...


METRVM ASCLEPIADEVM, QVOD CONSTAT EX SPONDEO, DVOBVS CHORIAMBIS ET PYRRICHIO, ITA: MAECE • NAS ATAVIS • EDITE RE • GIBVS, SIVE ALITER EX SPONDEO, DACTYLO, C<A>ESVRA ET DVOBVS DACTYLIS, ITA: MAECE • NAS ATA • VIS • EDITE • REGIBVS, QVAE SCANSIO DICITVR EX PENTHEMIMERI HEROICA ET DVOBVS DACTYLIS.


1. maecenas atauis edite regibus o e. p. et d. d. m. [In commemoratione parentum et laudatio inuenitur] ut Vergilius (Aen. I 606): Per te, per qui te talem genuere parentes. Et in uituperatione (Verg. ecl. 8, 44): Aut Tmarus aut Rhodope aut ex. G. edite regibvs. Quoniam dicitur duxisse originem ab Etruscis regibus et contempsisse senatoriam dignitatem, mansisse autem semper in equestri ordine.

2. o et pr<a>esidium. Quoniam acc<a>ede eum liberauit Bruto a Caesare superato. pr<a>esidivm et dvlce d. Quia per ipsum liberatus est, indulgente sibi Augusto, et multa etiam illi donauit M<a>ecenas, amicus Augusti Caesaris. decvs. Quia magna laus est placere meliori.

3. sunt q. cur. Sunt qui delectantur inire curule certamen. svnt qvos cvrricvlo p. o. Exponit uaria esse hominum ingenia et non unas uoluptates, ne sit arrogantiae, quod sibi poeticam uindicare uidetur, cum singulos quosque rerum aliarum diuersus amor habeat. pvlverem olympicvm. [Idest agonalem et habere puluerem in curru suo.] Circenses agonici in honorem Iouis Olympici sunt inuenti apud Elidem, ut Vergilius (georg. III 202): Hinc uel ad [H]elei metas.

4. feruidis Vertigine ipsa calentibus.

5. euitata rotis. [Caute circuita] sic circumducta, ne offendatur. palmaqve nobilis terrarvm d. e. ad d. Alios palma nobilis idest uictoria terrae dominos facit et diuinis honoribus consecrat utpote uictores, ac per hoc neque aurigae neque uiro forti aliud placet quam sunt.

6. terrarum dominos. Amphibolicos dictum, utrum dominos terrarum eleuet an ad deos, qui sunt domini terrarum. ad deos. Ad Capitolium, ac si diceret ‘cum triumpho’.

7. hunc si mobilium turba q. Qui sunt faciles et uarii. tvrba q. Ad uulgi leuitatem refert, quia sunt faciles animi et facile mouetur uulgus, unde Virgilius (Aen. I 149): Feruetque animis ignobile uulgus.

8. tergeminis. Finitus numerus pro infinite, uel etiam aut quaestura aut praetura aut. honoribvs. Subaudi ab inferioribus: scilicet numquam dimoueas.

9. illum si proprio c h. q. d. l. y. a. gaudentem patrios findere sa. Sicut illi, inquit, cui semel agri cultura placuit et coepit de agris suis frumentum reponere, nullis praemiis persuades, ut nauta sit: sic nec sibi, cui lyrica professio placuit, aliud suaderi posse iuxta illud [Terentianum] (Phorm. II 4, 14): Quot homines, tot sententiae.

10. de libicis. Species pro genere. verritvr. Colligitur [trahitur].

11. findere. Colore, fodere. sarcvlo. Genus ferramenti rustici, quod Graeci δχαλίδιον uocant.

12. attalicis conditionibus. Attalus Pergamenorum rex ditissimus fuit, cui propter opum magnitudinem populus Romanus testamento successit.

13. nunquam dimoueas. Idest etiam si diuitiae regis Attali pr<a>eponantur, numquam dimoueas ilium. trabe cypria. Cypriam trabem abusiue posuit pro quacumque, siue quia ualidiores illic fiunt.

14. myrtoum mare. A Myrtilo auriga siue uictimario Pelopis, quem cum deprehendisset, quod axes suos corruperat in Hippodami<a>e certamine, in pelagus eum praecipitauit, ex cuius supplicio mare nomen accepit.

15. Seu a Venere propter mirtum, non a Mirtilo, nam Mirtiloum diceretur. pavidvs. Proprium epitheton nautarum. lvctantem ap[p]ricvm mercator metvens. Metuens tempestatem tunc laudat otium et agrum, tamen auelli a nauigio postea non potest, cum timere desierit. icariis flvctibvs. Icarus, Dedali filius, pinnis resolutis, quas cera illigatas arte patris sumpserat, in mare corruit et nomen inposuit mari Icarium. Ordo est: mercator metuens luctantem Icariis fluctibus Africum, otium et oppidi sui laudat rura, mox reficit quassas rates, ut trabe Cypria pauidus nauta secet Myrtoum mare.

18. indocilis. Indoctus uel inpatiens.

19. est qui nec. Est qui delectatur conuiuiis apparatis, ut continuare uelit diem. pocvla massici. Massicus locus est in Campania, ubi optima uina nascuntur; Vergilius (georg. III 526, 527): Atqui non Massica Bacchi Munera.

20. nec partem spernit demere. Duae abnegatiuae particulae hic pro una ponuntur. nec partem solido demere de die. Vt non intermittat, sed continuet laetitiam totius diei.

21. uiridi sub arbuto. Hoc est loco amoeno et conuiuiis apto. membra stratvs. Figura ut (Verg. Aen. I 228): Oculos suffusa nitentes.

22. nunc ad aqu<a>e lene caput sacrae. Omnis enim fons in origine sua sacer est et sonitu suo suadet etiam somnos.

23. multos castra iuuant. Delectant ut (Verg. Aen. III 282, 283): Iuuat euasisse tot urbes // Argolicas. litvo tvbae permixtvs sonitvs. Litui acutus sonus est, tubae grauis. Inter lituum et tubam in antiquis scriptis hoc distare inueni: lituus equitum est et incuruus, tuba uero peditum est et directa.

24. bellaque matribus detestata. Propter mortes filiorum, quia in bello pueri et adulescentes animositate incauti sunt. Ideo et Vergilius (Aen. VIII 556): Vota metu duplicant matres.

26. sub ioue frigido. Iouem aerem ponit et nocturnum tempus, quo feris tenditur, ac per hoc dicit aliis uenationem placere, ita ut non capiantur affectu coniugum, dum eligunt uoluptatem uenandi. tenerae. Aut delicatae, aut nuper in matrimonium copulatae.

27. catulis fidelibus. Silentium in uestigando seruantibus, ut Vergilius (Aen. III 132): Et odora canum uis. catvlis fidelibvs. Sagacibus.

28. seu rupit teretes marsus a. plagas. Non plagas teretes, sed de tereti ait fune factas; ideo enim ita posuit, quia illis debemus substantiam, unde sumimus. marsvs aper. Sabellus [species pro genere], unde et Vergilius (georg. III 255): Dentesque Sabellicus exacuit sus; maiores enim forma et ferociores esse dicuntur.

29. me doctarum heder<a>e praemia frontium. Poetarum scilicet, quia poetae tantum hedera consueuerant coronari; ut Vergilius (ecl. 7, 25): Pastores hedera crescentem ornate poetam. Diuinum ergo honorem se dicit per poema adeptum. Ait ergo alios uenatione, se musica delectari.

30. gelidum nemus Materiam ipsam carminis pro laude posuit.

31. nympharumque leues cum satyris chori. Liberi patris chorus; Satyri enim et Bacchae ideo leues [sunt], quia se in saltando et ludendo uelociter rotant.

32. secernunt populo. Idest dant mihi meritum, ut a uulgo et uilibus separer. tibias. Idest si poemata mea non morantur Musae nec impediunt. ‘Euterpe’ inuenit tibias, in quibus uox est et sonus. polymnia. Vna ex Musarum numero.

33. polyhymnia. Vt Vergilius (Aen.VIII 27): Alituum pecudumque g. s. a. h. Sic iste Polyhymnia.

34. lesboum. Lesboum propter Alcaeum et Sappho, quos in Lesbo insula natos esse constat, aut ab eo Lesbio, qui primus fuit lyricus scriptor, aut a Periandro rege Lesbi, cui primum Mercurius lyram ostendit. barbiton. Lyra maior organi sono similis [alii dicunt latiorem partem lyrae].

36. quod si me lyricis uatibus inseres. Allusit. Si, inquit, possum lyrica mea cantare fauore Musarum. Idest si me receperis in numero lyricorum poetarum, ad c<a>elum uehor merito gloriae atque uirtutis.

carm. i ii · iam satis terris nivis atque dirae...


[ITEM COM<M>ENTVM.] METRVM SAPPHICVM, QVOD CONSTAT EX TROCH<A>EO, SPONDEO, DACTYLO ET DVOBVS TROCHAEIS; ITA: IAM SA • TIS TER • RIS NIVIS • ATQVE • DIRAE • SIVE ALITER: EX EPITRITO SECVNDO, CHORIAMBO ET BACCHIO.


1. iam satis t. n. a. d. Gai Caesaris mortem significat, quo in senatu occiso plurimae tempestates niuis et grandinis fuerunt, quo tempore et inundatione Tiberis dicitur Roma laborasse, quod propter Caesarem in honorem Augusti Caesaris ultoris eius uult factum uideri. Nam de ipso et Vergilius (ecl. 5, 20. 21): Extinctum Nymphae crudeli funere Daphnin; et alibi (georg. I 466): Ille etiam extincto miseratus Caesare Romam. Haec enim omnia, idest fulmina, grandinem, diluuii metum intellegi uult uindictam Caesaris fuisse. dirae grandinis. A Funis tractum, quae Dirae dicuntur, ut et (Verg. Aen. IIII 473): Dirae ultrices.. et (Aen. XII 876. 877): Dirarum uerbera nosco // Letalemque sonum. iam satis terris nivis atqve dirae grandinis misit pater et rvbente dextera s. i. a. t. v. Omnes manubiae albae et nigrae ([leg.] alienigenae = aliorum numinum [cf. Seru. ad Verg. Aen.] I 46) pallida coruscatione esse dicuntur, Iouis rubra et sanguinea.

3. sacras iaculatus arces. [Sacras arces] templa deorum uel imperatorum uel etiam sacras arces Capitolium dicit.

6. ne rediret seculum pyrrh<a>e. Vxoris Deucalionis, sub quibus fuit diluuium. nova monstra qvestae. Noua monstra dicit fuisse diluuium propter hoc, quod sequitur ‘genus piscium haesit summa ulmo’ et cetera.

7. omne cum protheus pecus egit altos visere m. Beluarum marinarum pastor. Hunc dicit marina armenta in diluuio montibus pauisse, de quo et Vergilius (georg. IIII 394. 395): Inmania cuius Armenta et turpes pascit s. g. phocas. pecvs e. a. v. m. Omne animal pr<a>eter hominem antiqui pecus dicebant.

9. piscium et summa genus h<a>esit ulmo. Contraria in diluuio contigisse dicit, ut in arboribus h<a>ererent pisces et siluestres dammae in aquis natarent, quas Vergilius masculino genere posuit (ecl. 8, 28): Timidi uenient ad pocula dammae. Diluuio facto, cum tantum Parnassus emineret, Deucalion et Pyrra, quomodo repararetur genus humanum, Apollinem consuluerunt. Qui dum respondisset, ut iacularentur ossa matris, cognouerunt terram matrem dictam; unde iaculante mox Pyrra lapides puellae, Deucalione mares nati sunt. Vergilius (georg. I 62): Deucalion uacuum lapides iactauit in orbem.. et <Iuuenalis> (1, 84): Maribus nudas ostendit Pyrra puellas. [Vergilius (ecl. 6, 41): Lapides Pyrrae iactus, Saturnia regna.]

13. uidimus flauum tiberim. Aut turbidum aut colore limi flauum, ut (Verg. Aen. VII 31): Verticibus rapidis et multa flauus harena. retortis vndis. Aut propter turbines dixit retortis, aut propter quod in campos exibat, non solito alueo in maria.

14. Constat autem uiolentia maris repulsum Tiberim inundasse. Etrusco ergo litore, idest Tyrreno mari, quo influit Tiberis.

15. monumenta regis. Regiam dixit monumenta regis. Locus enim est, in quo Numa Pompilius habitauit <ad> Vestae habens regiam. Cicero (pro Mil. 14, 37) de eodem loco: Nuper me ad regiam pene conficit.

16. templaque uestae. Quia dicebatur Tiberis ante per Rostra habuisse meatum, quae Rostra templo Vestae iunguntur.

17. Iliae Matri Romuli, uxori suae. iliae dvm se nimivm qverenti. Querelas apud se deponenti de morte Caesaris nomine originis suae.

18. uagus. [Non recto meatu fluens] qui extra alueum erraret. sinistra. Aut infesta aut ibi, qua magis parte est ciuitas, quam redundari cupiebat.

19. non probante. Non permittente.

20. uxorius amnis. Diuersae de Ilia poetarum positiones sunt. Nam Ilia mater Romuli fuit, quem ex Marte suscepit, quae mortua sepulta ad ripam Anienis fluuii dicitur, qui in Tiberim cadit, et, quia abundans aquis Anio cineres Iliae in Tiberim deduxit, dicta est Ilia Tiberi nupsisse, et ideo dixit ‘uxorius annus’, qui se ad eius querelam iactaret ultorem. Alii dicunt, quod ista Ilia Anieni nupserit; nam multi hoc sentiunt poetae. Sed Horatius, ut Tiberi det causas irascendi, Tiberis magis dixit uxorem ([sim. Porph.]). Vxorii enim dicuntur uxoribus dediti, ut Vergilius (Aen. IIII 266. 267): Pulchramque uxorius urbem // Extruis.

23. audiet pugnas uitio parentum. Pugnas ex morte Caesaris in posteros redditas dicit per bella ciuilia. Nam et Augustus percussores eius usque in Aegyptum persecutus est.

25. quem uocet diuum populus ruentis i. Auersos pro tali scelere superos dicit uota humani generis spreuisse. prece qva fatigent. Instanter et inpense rogent, ut Vergilius (Stat. Theb. II 244): Diuosque in uota fatigant.

27. minus audientem carmina uestam. Hymnos et preces non audientem pro supplicantum inpietate.

29. cui dabit partes. Idest cui deorum dabit Iuppiter potestatem delendi malum, quod patrauit pars Romanorum? Non enim omnes consenserunt in nece Caesaris.

30. iuppiter tandem. Iouis mite numen est nec aliquando per se l<a>edens, ut Lucanus (I 660. 661): Nam mitis in alto // Iuppiter.

31. nube candentis umeros amictus. Candidis nubibus uelatus et qui uideri possit; irati enim dii nequeunt conspici. nvbe candentis. Melius candenti nube quam candentis humeros.

32. augur apollo. Augustum dicit, qui se Apollinis filium uolebat uideri, aut propter Troianum genus de Veneris stirpe, ut Vergilius (Aen. I 289. 290): Hunc tu olim c<a>elo spoliis orientis onustum // Accipies.

33. ericina ridens. Venus ab Erice, in quo maxime colitur, dicta. Vergilius (Aen. V 759): Ericino in litore sedes. Sed Veneris numen non usque adeo mite esse solet; nam irata Solis filias persecuta est.

36. siue neglectum genus. Siue quia Caesarem occidi passus sit, siue quia postea in ultionem eius bellum ciuile fieri permisit. ‘Nepotes’ eius Romanos dixit per Romulum.

36. respicis auctor. Mars Augustum per Iliam uel Romulum, ut Vergilius (Aen. VI 779. 780): Vertice cristae, // Et pater ipse suo superum iam signat honorem.

37. satiate ludo. Ludum Martis dixit bella ciuilia, cuius ludus in praeliis est.

38. quem iuuat clamor galeaeque leues. ‘Iuuat’ delectat; Martem enim et bellicus clamor et splendentia tela delectant, ut (Verg. Aen. II 27. 28): Iuuat ire et Dorica castra // Desertosque uidere locos.

39. mauri peditis. Maurum abusiue posuit pro quocumque hoste (sim. Porph.).

41. siue mutata iuuenem figura ales. Mercurium dicit, siue quia in diuersas potestates transfigurari consueuit, siue quia eum uult Augusto per Troianos parentem uideri, ut Vergilius (Aen. VIII 140—142): At Maiam, auditis si quicquam creditis, Athlans, // Idem Athlans generat, caeli qui sidera torquet. // Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.

42. imitaris almae. Ne almae filius Veneris Cupido putaretur, ideo dixit filium Maiae, ut Mercurium ostenderet. Vergilius (Aen. I 297): [Haec ait et] Maia genitum demittit ab alto.

45. serus in caelum redeas diuque l<a>etus intersis p. q. Ac si diceret: diu uiuas Romanis et tarde diuus fias.

47. vuitiis iniquum. Iratum, contrarium, indignantem peccatis nostris et propter hoc nos fugientem.

50. hic ames dici pater atque princeps. Iuxta morem principum, qui patres patriae dicuntur.

51. neu sinas medos equitare inultos. Parthos, a quibus Crassus occisus est, quo pereunte ortum est bellum ciuile. Lucanus (I 11) de eodem: Vmbraque erraret Crassus inulta.

carm. i iii · sic te diva potens cypri...


[AD NAVIM, IN QVA VIRGILIVS ATHENAS PETIT.] PRIMVS VERSVS GLICONIVS EST, CONSTAT EX SPONDEO ET DVOBVS DACTILIS, ITA: SIC TE • DIVA PO • TENS CYPRI. SECVNDVS ASCLEPIADEVS.


1. sic te diua potens cipri Principium deprecationis, ut nauis beneficis sideribus commendetur; salutare enim Veneris sidus est. sic Aduerbium [est] adiurantis.

2. sic fratres helenae. Castor et Pollux.

3. uentorumque regat pater. Aut Aeolus, aut iuxta phisicos, qui uentos ex motu Oceani nasci uolunt, Neptunum dicit, ut Vergilius (Aen. V 14): Quidue, pater Neptune, paras?

4. iapiga. Ventus utilis de Apulia flans Athenas petentibus; Graece ᾈργέστης dicitur.

5. tibi creditum. Datum, ut Vergilius (georg. I 224): Anni spem credere terrae.

6. finibus atticis. Atheniensibus.

8. et serues animae dimidium me<a>e. Athenas nauiganti Vergilio nauigii prosperitatem precatur et execratur etiam timore periculi ilium, qui primus cupiditate lucri ad temeritatem nauigandi descendit. animae dimidivm meae. Amicum partem animae posuit, ideo dimidium dixit.

9. illi robur et aes. Ac si diceret: duritia sine sensu periculi. et aes triplex. Verbum ab usurariis tractum posuit, quorum auaritia spe lucri uel commercii inuentum nauigium sit.

11. commisit pelago ratem. ‘Credidit’, ut Terentius (eun. V 1, 16): Quem lupo commisisti.

14. tristis hyadas. Tempestuosas et nubilas, ut (Verg. georg. III 279): Et pluuio contristat frigore caelum.. et item (Verg. Aen. III 516): Pluuiasque Hiadas. rabiem noti qvo non arbiter hadriae maior. Notum supra omnes uentos extulit, quia cardinalis est; ideo ‘arbiter’, quia praecipue iudicare de fluctibus solet.

15. <h>adriae. Maris Hadriatici pro quouis mari.

16. tollere. Commouere, ut Vergilius (Aen. I 66): Et mulcere dedit fluctus et tollere uento. ponere. Mitigare.

17. quem mortis timuit gradum. Ac si diceret ‘genus mortis’. Tres gradus mortis definiuntur: fato, casu, genitura, fato [ut] (Verg. Aen. X 467): Stat sua cuique dies.. casu [ut] (Verg. Aen. IIII 697): Sed misera ante diem.. genitura [ut] (Verg. Aen. X 781): Sternitur infelix alieno uulnere. Vnde Stoici casu dicunt, Epicurei fato, Pythagorici genitura hominem mori.

18. siccis ocvlis. Praeter lacrimas, ut Lucanus (VIIII 1044. 1045): Qui sicco lumine campos // Viderit Emathios.

19. tvrgidvm. Tumens fluctibus suis.

20. infames scopulos. ‘Acroceraunia’ ideo dicti Graeco uocabulo, quod sui altitudine frequentius fulminentur. De his Vergilius (Aen. III 506): Vicina Ceraunia iuxta. Infames autem famosos aut multorum poetarum carmine aut propter asperitatem litoris naufragiis nauium.

21. nequicquam deus abscidit prudens. Ac Si diceret: numquid sine ratione separatum est mare a terris, cum illud elementum periculis, hoc uoluptatibus plenum sit? abscidit. Separauit.

22. prudens. Prouidens. 24. NON TANGENDA RATES TRANSILIVNT VADA. Non debere uada periculosa nauigiis accusari, dum nauis ipsa nec fieri nec usui esse debuerit, hoc est non tangi. Nam et Vergilius (Aen. I 112): Inlisitque uadis. Ideo enim uada dicta sunt, quia breuitate sui uadari, hoc est ambulari possunt.

25. audax omnia perpeti. Merito omnia patiens lucri cupiditate.

27. audax iapeti genus. Patronomicon. Prometheum dicit filium Iapeti, qui dum ignem superis furatus esset, numinum indignatione febres hominibus datae dicuntur ueluti calorem quem desiderarint.

30. subductum. Subreptum [furatum].

31. terris incubuit cohors f. Vt nec in suo elemento quieti uiuerent, qui aliena temptassent. incvbvit. Institit. cohors. Ac si diceret: multa genera morborum ad uindictam temeritatis terris inmissa.

32. semotique prius tarda necessitas <leti> corripuit g. Dicit per necessitatem febrium acceleratam mortem, quae tardior hominibus fuerat constituta.

33. corripuit gradvm. Accelerauit periculum inuento nouo exitio, ut (Verg. Aen. I 418): Corripuere uiam interea.

34. uacuum aera. Apertum, quod experiendi hominibus non causa fuerit. Vergilius (Aen. V 515): Iam uacuo laetam caelo speculatus.

35. pinnis n. h. d. Vergilius (Aen. VI 15): Praepetibus pinnis ausus se credere caelo.

37. arduum est. Difficile.

38. c<a>elum ipsum petimus. Quod solum sibi exceperant numina, quasi et ipsum possint humani ausus attingere, nisi fulmina coercerent. petimvs. Optamus, exposcimus, ut Vergilius (Aen. VI 395): Tartareum ille manu custodem in uincla petiuit.

40. neque per nostrum patimur scelus iracunda iouem ponere fulmina. Idest non patimur ilium quiescere, nam quidam Gigantes ipsum caelum conati sunt ad solum deducere.

carm. i iv · solvitur acris hiems grata vice veris et favoni...


[INCIPIT AD SESTIVM DE VERNO TEMPORE.] ODE DICOLOS EST; METRVM ITHYPHALLICVVM DICITVR SIVE ARCHILOCHIVM, QVIA FREQVENTER EO VSVS EST ARCHILOCHVS. CONSTAT PRIOR VERSVS EX PARTE HEROICI, QVAE DICITVR BVCOLICE, QVIA NECESSE EST, VT QVARTVS SIT DACTILVS ET TRIBVS TROCH<A>EIS TERMINETVR: SOLVITVR • ACRIS HI • EMPS GRA • TA VICE • VERIS • ET FA • VONI. SEQVENS VERSVS VNA SYLLABA IAMBICO TRIMETRO MINOR EST. HABET ENIM QVINQVE IAMBOS CVM SVPERFLVA SYLLABA I TRAHVNT • QVE SIC • CAS MA • CHINAE • CARI • NAS; QVOD SI DIXERIS CARINVLAS, ERIT INTEGER TRIMETER.


1. soluitur. Mollescit. acris hiemps. Nomen neutrale a masculino, ab eo quod est acer, unde etiam in masculino in ‘is’ desinit; ideo commune, et omne nomen facit, ut ‘acris hiemps’, ‘acris sinapi’.

2. trahuntque siccas machinae carinas. De naualibus aut pro reparatione aut pro hieme subductas conpetenti tempore nauigationis in maria reuocari.

3. aut arator igni. Mutari etiam usum uitae mutatione temporis, ut Vergilius (ecl. 5, 70): Ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra.

4. canis. Candentibus.

5. iam citherea choros ducit uenus. Clementia dicit temporis etiam ad ludum animos inuitari, ita ut in noctem salta[n]tibus uacent uoluptatem satiantes, unde et Venerem posuit. Per Nymphas autem mulieres intellegi uoluit, per Gratias uirgines. Ista enim tamquam Epicureus ponit, suadens uoluptuose uiuendum pro fragilitate uitae, nec praetermittendam Venere adridente laetitiam. imminente. Appropinquante.

7. alterno terram quatiunt. Pro sono cantilenae ad rithmum pede ferientes. gravis. Pro operis labore.

9. nitidum caput. Vnguentis delibutum. impedire mirto. Coronare.

10. terr<a>e quem ferunt solutae. Solutas terras liberas dixit, hoc est incultas. Nam Vergilius, dum culturam loqueretur, [dixit] (georg. I 99): Exercetque frequens tellurem atque imperat aruis. Idem inculta iniussa ait (georg. I 55, 56): Iniussa uirescunt Gramina. Potest et soluta terra aperta iam uere intellegi; nam pro temporibus et patescit et clauditur, ut Vergilius (georg. II 324): Vere tument terrae. Et de hieme (georg. II 317): Rura gelu tum claudit hiemps.

11. nunc et in umbrosis fauno decet inmolare lucis. Quasi expleto anno et nouo redeunte reddenda sunt diis agrestibus uota, ut Vergilius (georg. I 341): Tum pingues agni et tum mollissima uina.

13. pallida mors. Epitheton mortis, eo quod pallidos faciat.

14. regumque turres. Pro altioribus domibus posuit, ut tabernas pro humilioribus.

15. summa. Pro breuium annorum numero posuit, ut Vergilius (georg. III 284): Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus. svmma. Supputatio.

16. fabulaeque manes. Manes dii boni dicebantur, unde et mane tractum putatur, aut certe [somnus potius quam] inferi, qui sunt fabulosi, unde Vergilius (Aen. VI 269): Perque domos Ditis uacuas et inania regna.

17. mearis. Ieris, perueneris.

18. nec regna u. s. t. Non accipies per sortem regna uini.

19. tenerum lycidam. Delicatum puerum a te stupratum. qvo calet ivventvs. Quem inpatienter amat.

carm. i v · quis multa gracilis te puer in rosa...


[AD PYRRAM MERETRICEM CO<M>MENTVM INCIPIT.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM, TERTIVS FEREGRATIVS, QVI CONSTAT SPONDEO, DACTILO ET SPONDEO, ITA: GRATO • PYRRA SVB • ANTRO. QVARTVS GLICONIVS EST, QVI CONSTAT EX SPONDEO ET DVOBVS DACTILIS, ITA: CVI FLA • VAM RELI • GAS COMAM.


1. quis multa gracilis te puer in rosa. Percontatur Pyrram, cum qua olim consueuerat, quo amatore nunc iuuene fruatur, et munditias eius uel blanditias laudat, sed quadam adhuc amantis inuidia, qua indicat se ueluti cum dolore eius illecebras, quibus capit ignauorum adulescentium animos, tamquam naufragium euasisse per damna. gracilis. Delicatus, tenuis, unde et (Verg. georg. IIII 472): Vmbrae ibant tenues.

2. liquidis urget odoribus. [Pro fluxu seminali idest] coitu et libidine.

3. grato, pirra, sub antro. Quae et loci gratia et unguentorum iuuetur; nam in antris prostare consueuerunt, unde et fornices dicti.

4. cui flauam r. Cui comaris?

5. simplex munditiis. Simplicem munditiis dicit animo factiosam.

6. mutatosque deos. Sibi iratos, dum permiserunt ilium in foueam cadere meretriciam. mvtatosqve deos flebit. Vt, mutatam felicitatem suam dum queritur, ipsa ingratitudine nudet amatorem. Hoc autem iuxta opiniones hominum dixit, qui iratis aut propitiis diis lucra siue dispendia sua applicant, ut Lucanus (I 510. 511): O faciles dare summa deos, eademque tueri // Difficiles. et aspera nigris aeqvora ventis. Bene allegoricos aspera aequora et auram fallacem meretricem uocauit, hoc est inconstantem; nam dum blandiendo incipientem trahat, captum crudeliter nudat, inconstantiae maris similis. Vnde Vergilius (Aen. V 849. 851): Mene huic confidere monstro? // Et caeli totiens deceptus fraude sereni? Idem (Aen. IIII 569. 570) de perfidia mulierum: Varium et mutabile semper // Femina.

8. insolens. Inconsuetus et inexpertus amorem meretricum.

9. aurea[m]. Pulchram aut certe diuitem siue simplicem significat.

10. uacuam semper amabilem. Sibi uacantem, sine dolo, aliis contemptis, suo amori deseruientem.

11. aurae. Mutabilitatis femineae.

12. miseri. Mira uarietas; dicendo enim eos miseros, quibus fulgebat intemptata, quasi beatum se profitetur, qui iam ab ea euasit, sicut in sequentibus dicit.

12. quibus intemptata nites me tabula. Añ si diceret: adhuc non probata ignoranti nites et places.

14. uotiua paries indicat uuida. Metaphora a naufragis, qui euadentes pictas cladibus suis tabulas praeferunt, et cum quibus euaserint uestibus, eas Neptuni templo suspendunt, ut Iuuenalis (14, 301. 302): Naufragus assem // Dum rogat et picta se tempestate tuetur.. et Vergilius (Aen. XII 768): Seruati ex undis ubi figere dona solebant. Hoc autem per allegoriam ostendit post nuditatem suam a meretricis eius se amore liberatum. vvida. Madida.

16. maris deo. Neptuno.

carm. i vi · scriberis vario fortis et hostium...


[AD MARCVM AGRIPPAM.] METRVM TRIBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM, QVARTVS GLICONIVS.


1. scriberis uario fortis et hostium uictor. Dicit Agrippae: nauales seu terrestres uictoriae tuae scribentur a Vario perfecto oratore; ceterum ingenium suum inpar metrorum ludo deditum laudes bellicas canere.

2. meonii carminis alite. Homeri, qui de Meonia fuit. alite. Auspicio siue bono omine.

3. ferox. Fortis.

5. Ordo talis est: quamcumque rem ferox miles gessent te duce nauibus aut equis, nos tenues neque conamur dicere haec nec conamur dicere grauem stomachum Pelidae.

6. pelidae stomachum cedere nescii. Inuicti, ferocis, ut (Verg. Aen. XII 527. 528): Rumpuntur nescia uinci // Pectora.

7. nec cursus duplices per mare ulixei. Aut propter errores dictum, aut quia fertur dolosus, aut certe duplices propter uiginti annos; nam dum alii duces capta Troia post decem annos reuersi sunt, Vlixes solus post uiginti annos ad patriam dicitur reuersus. Ordo est: nec conamur dicere duplices cursus Vlixei per mare, nec conamur dicere saeuam domum Pelopis, dum pudor et Musa potens lyrae uetat deterere laudes egregii Caesaris et tuas culpa ingenii.

8. nec s<a>euam pelopis domum. Propter Atreum et Thiestem, a quibus diis epulae humanae carnis appositae sunt, unde et tragoediam Var<i>us scripsit, quem et Vergilius laudat (eclog. 9, 35. 36): Nam neque adhuc Var<i>o uideor nec dicere Cinna // Digna.

9. conamur tenues grandia. Ac si diceret: nos tenues non audemus grandia. Extenuat uires suas.

10. imbellisque lirae musa potens v. Quae nesciat res bellicas et altas describere uel tristes.

13. tunica. Lorica. adamantina. Allusit propter duritiam; nam bellum in quibusdam insuperabile est.

15. nigrum merionem. Virum fortem, pugnando squalentem. [Hic enim fortiter pugnauit in bello Troiano.]

16. tydidem. Diomedem.

17. nos conuiuia. Idest tantum ex uoluptatibus scribimus.

18. sectis in iuuenes unguibus. In os iuuenum, ad repugnandum acutis unguibus et praeparatis.

19. cantamus uacui. Amore uacui, hoc est non amantes et securi. sive qvid vrimvr. Idest aliquid amamus; qui enim amat, uritur. sive qvid vrimvr non praeter s. l. Seu forte amantes, et ostendit omni se tempore, seu amantem seu non amantem, id studii habere. Ordo est: siue non pr<a>eter solitum leues quid urimur.

20. Non enim praeter solitum leuis est [qui uritur], dum omni tempore sit inconstans. leves. Nil constantiae habens, quae est consuetudo amatoribus.

carm. i vii · laudabunt alii claram rhodon aut mytilenen...


[AD MVNATIVM PLANCVM.] METRVM HEROICVM: PRIMVS VERSVS EXAMETER EST; SEQVENS VERO TETRAMETER EST ET FALLISCVS APPELLATVR, EO QVOD EX IIII PEDIBVS VLTIMIS CONSTET VERSVS HEROICI.


1. laudabunt alii claram rhodon. Munatium Plancum alloquitur consularem uirum Tiburtem oriundo, in cuius gratiam dicit, cum diuersis poetis studium sit diuersas insulas oppidaque certorum numinum gratia celebrare carminibus, sibi † Tiburtem esse laudandam, cuius uoluptate capiatur uel amoenitate † se et Albuneae Nymphae eiusdemque nemoris uicini fac car Tiburi; de quo Vergilius (Aen. VII 82. 83): Lucosque sub alta // Consulit Albunea. Tibur autem Tiburnus condidit, a quo nomen ciuitati est. Hic fuit filius Catilli, filii Amphiarai, ut (Verg. Aen. VII 672): Catillusque acerque Coras. Sed hac ode Plancum hortatur, ut curas uoluptatibus relaxet, exemplo Teucri Telamonii. rhodon avt mitilenen avt ephesvm. Maritimae Graeciae ciuitates.

2. bimarisue corinthi moenia. Quia et Ionio et <A>egeo alluitur.

3. ba<c>cho thebas uel apolline delphos. Sicut enim apud Thebas Dionisus, sic Delphis Apollo colitur, a quibus honorem et patriae sortiuntur.

4. aut thessala tempe. Amoenitatem Thessaliae. Tempe enim tribus casibus declinatur: nominatiuo, accusatiuo et uocatiuo.

5. sunt quibus unum opus est. Ac si diceret: unum studium est laudibus dicendis operam dare certos et exinde gloriam quaerere laudando tantum Athenas, quas uocauit urbem Mineruae uelut proprium ciuitatis numen.

6. carmine perpetuo. Aut uno metro aut non aliorum laudibus mixtis.

7. decerptam. Ex omnibus conlectam.

9. plurimus in iunonis honorem aptum dicit equis argos ditisque micenas. Hoc est: sicut Athenas in Mineruae honorem, ita Argos et Micenas laudari in honorem Iunonis. ‘Aptum [autem] equis Argos’ genere neutro absolute dixit.

10. me nec tam p. l. percussit. Quia in agone uerberibus inmobiles c<a>edebantur. me nec tam patiens lacedemon. Post matricidium Orestes cum fureret, adiit oraculum de sanitate; oraculum respondit sic eum posse sanari, si Dianae Scythicae de Taurica simulacrum auferret. Profectus inde uenit Tauricam. Ibi erat soror eius sacerdos, quae aduenas inmolabat; agnouit fratrem, pepercit illi, interrogauit, cur uenisset; ille indicauit. Abstulerunt inde simulacrum, simul soror est secuta; delati sunt ad Italiam, collocauerunt in nemore Aricino simulacrum et consecrauerunt nemus. Post hoc Italis inmite numen et asperum uisum est; miserunt ad Orientem simulacrum, [quod] Lacedemonii susceperunt, et, ne aut crudelitatem aut sacrilegium facerent, statuerunt hoc, ut iuuenis aras ascenderet, superinponeret manus et tamdiu loris c<a>ederetur ab alio iuuene, quamdiu sanguis de uibicibus in aram manaret et satisfieret numini.

11. larissae campus [p] opim<a>e. Larissa ciuitas est Thessaliae; a qua et Achilles Larisseus dictus est, ut (Verg. Aen. II 197): Larisseus Achilles. percvssit. Nimia delectatione animum feriit.

12. domus albuneae resonantis. Delectabile nemus est, consecratum Albuneae Nymphae, a qua et nomen accepit. resonantis. Aquarum sono.

13. et praeceps anio. Aut per deuexa cadens aut rapidus. TIBVRNI LVCVS. Silua iuxta ciuitatem eiusdem nominis.

14. mobilibus. Discurrentibus. hortatvr plancvm ad volvptatem.

15. obscuro. Nubilo. ALBVS VT OBSCVRO DETERGIT NVBILA C<A>ELO. Purum aera facit. <Albus.. Notus> quem Graeci Λευκόνοτον appellant idest serenum.

17. memento. Memor esto.

19. molli plance mero. Aut leni aut suaui; nam uino in obliuionem curae ueniunt et tristia fugantur ut Vergilius (Aen. I 734): Adsit laetitiae Bacchus dator. plance. Vocatiuus proprii nominis. fvlgentia. Splendentia aut luce coruscantia. signis. Ac si diceret: seu signis militaribus seu bellis miscearis.

21. teucer salamina. Ciuitas Telamonis. Hic filiis suis Teucro et Aiaci ad Troianum bellum proficiscentibus legem posuit, ut alter sine altero non rediret. Aiace se perimente, quod per dolum Vlixis iudicio armorum uictus sit, cum ipse corpus Achillis liberasset, Teucer, memor imperii paterni, patrem et patriam fugiens, responso Apollinis cum sociis alibi condidit ciuitatem. Hunc fugientem dicit hortando comites suos ad pocula consolatum et uino tristitiam mitigasse.

22. uda liaeo. Vino madida.

25. quo nos cumque feret melior fortuna parente. Quae det patriam, quam pater negauit.

25. Ordo est: o socii et comites, ibimus, quocumque feret nos fortuna melior parente.

27. auspice. Fautore uel sponsore. avspice tevcri. Apollinem dicit, cuius responsum uel promissa sequebatur.

28. certus. Non fallax, sed ueridicus.

29. ambiguam tellure noua salamina f. Duplicem, uel quia una in Cipro, altera in Attica regione esse dicitur, uel quia una pulsus est, alteram condidit. Vergilius (Aen. III 180) similiter ambiguam duplicem posuit: Agnouit prolem ambiguam geminosque parentes. nova[m] salamina. Incognita, peregrina.

30. peioraque passi. Vergilius (Aen. I 199): O passi grauiora.

32. iterabimus aequor. Iterum nauigabimus.

carm. i viii · lydia, dic, per omnis...


[AD LIDIAM MERETRICEM.] METRVM CHORIAMBICVM, QVOD CONSTAT EX CHORIAMBO ET BACCHIO, [ITA]: LYDIA DIC • PER OMNES. SECVNDVS EX EPITRITO SECVNDO, [ET] DVOBVS CHORIAMBIS ET BACCHIO: HOC DEOS VE • RE SYBARIM • CVR PROPERES • AMANDO.


1. lidia dic per omnes. In Lydiam dicit uulgaris formae mulierem et sibi aliquando dilectam, cur ita Sybarim diligat iuuenem, ut eum ab omnibus officiis amore sui desistere fecerit, intermissa etiam exercitatione campestri, et sic aput eam lateat, sicut apud uirgines Lycomedias Achillem ferunt, quod per zelotypoteron in riualem dicit. Ordo est: Lydia, dic uere hoc, scilicet quod interrogo per omnes deos.

3. amando perdere. Per cata antiphrasin declamat ‘amore perdere’, unde (Verg. ecl. 8, 41): Vt uidi, ut perii! apricvm campvm. Amoenum, uoluptuosum.

4. patiens. Idest cum possit iam ferre militares labores.

7. temperet o. p. Idest equos frenis domet, ut Vergilius (georg. III 208): Duris parere lupatis.

8. tiberim flauum tangere. Natare, quod adulescentibus inter summa erat uirtutum et exercitationis studia. Flauum autem inundatione turbidum dixit, unde Vergilius (Aen. VII 31): Et multa flauus harena. Lucanus (VIII 374): Nec frangit nando uiolenti uerticis amnem.

10. Ordo est: neque iam nobilis gestat brachia liuida armis, s<a>epe expedite disco trans finem, [et] s<a>epe expedite iaculo trans finem.

10. liuida gestat armis brachia. Assiduo usu et pondere armorum. Ad insigne uirtutis.

11. disco. Genus ludi. s<a>epe disco. Posinaclum dicebant certi ponderis discum, quo iuuenes in agone contendebant. Fortior iudicandus, qui ultra designati eum spatii finem iecisset. Ita et missilibus certabatur.

12. expedito. Misso.

14. quid latet vt marinae filium. Achillem dicit a Thetide absconditum metu belli Troiani.

16. licias cateruas. Lycii populi fuerunt Troianis ferentes auxilium. pro<ri>peret. Raptim uel incaute iret.

carm. i ix · vides ut alta stet nive candidum...


[AD THALIARCHVM DE VOLVNTATIBVS.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, QVOD CONSTAT EX CAESVRA PENTIMIMERE IAMBICA ET DVOBVS DACTILIS: VIDES VT ALTA • STET NIVE • CANDIDVM. TERTIVS DIMETER IAMBICVS YPERCATALECTICVS, IDEST EX DVOBVS DIIAMBIS VEL EX QVATTVOR IAMBIS ET SILLABA, ITA: SILVAE • LABO • RANTES • GELV • QVE. QVARTVS PINDARICVS EX DVOBVS DACTILIS ET DVOBVS TROCHEIS; ITA: FLVMINA • CONSTITE • RINT A • CVTO. Inter Feregratium et Pindaricum hoc interest: Feregratium constat spondeo, dactilo et spondeo, Pindaricus ex duobus dactilis et duobus trocheis.


1. uides vt alta stet niue candidum soracte. [Idest] cooperiatur, ut (Verg. Aen. VI 300): Stant lumina flammae.. et (Verg. Aen. XII 407. 408): Puluere caelum // Stare uident.

2. candidum soracte. Candens niuibus, mons Flaminiae uicinus, in quo Apollo colebatur.

2. onus. Pondus niuium.

3. siluae laborantes. Ponderis magnitudine.

4. geluque flumina constiterint acuto. Nimietate frigoris etiam flumina concreta a cursu suo stetisse dicit. 5. SVPER FOCO. [De] ut (Verg. Aen. I 750): Multa super Priamo rogitans.. et alibi (Am. VI 203): Gemina super arbore sidunt.

6. large reponens. Abundanter, copiose, pro foci magnitudine. benignivs. Remissus solito.

7. deprome. Hauri, propina. qvadrimvm. Quattuor annis inueteratum.

8. o thaliarche. Nomen eius, ad quem loquitur. diota. Vinarium uasculum [idest] magarum.

9. permitte diuis cetera. Ordinationi numinum cuncta debere committi [dicit]. cetera. Idest omnes sollicitudines. qvi simvl. ‘Simul’ dixit ‘in momentum’ omnia tranquillantes.

10. strauere uentos aequore feruido. Placidum fecere. Vergilius (Aen. VIII 89): Sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset. <a>eqvore fervido. Concitato mari, propter proeliantes uentos.

12. nec ueteres agitantur orni. [Nec commouentur] sedato flatu uentorum.

13. quid sit futurum cras, fuge qu<a>erere, In uituperationem mathesis dictum, quae magis cruciat expectatione et inquisitione futurorum.

14. quem fors dierum cumque d. l. a. Idest euentus dierum lucrare et memor mortis citae nec laetitiam nec amores omitte.

15. appone. Patienter fer et habe pro lucro, quemcumque dierum dabit tibi fors.

16. neque tu choreas. Choreae a choro dictae, quod iunctis manibus saltetur.

17. uirenti canities abest. [Tibi scilicet] iuueni et adhuc uiridi, aetatis bono.

18. morosa. Quae totum tarda deliberatione faciat. campvs. Planus ad ludum locus.

19. lenesque. Voluptuosi. lenesqve svsvrri. Confabulationes.

20. composita. Statuta.

22. Ordo est: nunc et gratus risus proditor puellae latentis ab intimo angulo repetatur [a te].

16. gratus puell<a>e risus ab angulo. Tale est et illud Vergilii in bucolicon (3, 65): Et fugit ad salices, et se cupit ante uideri. gratvs pvellae. Puellam dicit sibi gratam, quae saepe meretricio ritu manibus labitur amatoris, hanc autem dicit repeti debere.

23. pignusque direptum lacertis. Pignus est aut armilla de brachio aut anulus de digito datus causa ueniendi ad constitutum locum et subdole. Nam fingunt se retinere, quod uelint sibi adimi, ut habeant iustam causam ueniendi.

24. male pertinaci. Male in tenendo perseuerante.

carm. i x · mercuri, facunde nepos atlantis...


[AD MERCVRIVM.] METRVM SAPPHICVM ENDECASYLLABVM.


1. mercuri facunde. Laudat ab arte. nepos athlantis. Laudat a genere.

2. qui feros cultus h. r. v. p. Qui inconpositos hominum mores tua eloquentia domuisti. recentvm. [Idest] ab ipso exordio.

3. uoce. Conposita eloquii ratione. catvs. Doctus.

4. more palestr<a)>eþ Exercitio eloquentiae siue quia ab ipso dicitur inuentum exercitium huius certaminis.

6. curuaeque lirae parentemþ Ipse enim dicitur lyrae inuentor et Apollo caduceiþ

7. callidum. Ingeniosum, doctum.

8. iocoso furto. Idest adulterio ut (Verg. georg. IIII 346): Dulcia furta. Iocosum furtum uocauit artem praestigiatorum, quam ipse adinuenit. Praestigiator dicitur ab eo, quod praestringit aciem oculorum. Et mire moderator dicendo ‘iocoso’, ac si diceret: non illo, quod ad auaritiam et fraudem spectat.

9. Ordo est: nisi reddidisses boues olim amotas per dolum, Apollo uiduus pharetra dum terret [te] puerum minaci uoce, risit te. tv boves. Sensus iste est: abegisti boues Apollini pascenti pecus Admeti regis et cum tibi minaretur sagitta, nisi eas reddidisses, uolenti telum proferre pharetram praestigiatura ademisti.

13. quin et atridas. Agamemnonem [dicit] et Menelaum. Ordo est: quin et diues Priamus, relicto Dio, te duce fefellit superbos Atridas et Thessalos ignes et castra iniqua Troiae.

14. ilio diues priamus relicto. Priamus duce Mercurio iuit ad Achillem relicto Ilio et petiit corpus Hectoris filii sui.

18. sedibus. Elisiis campis. levem. Peccatricem.

carm. i xi · tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi...


METRVM CHORIAMBICVM EXDECASYLLABVM, QVOD CONSTAT EX SPONDEO, TRIBVS CHORIAMBIS ET PYRRICHIO SIVE IAMBO; ITA: TV NE • QVAESIERIS • SCIRE NEFAS • QVEM MIHI QVEM • TIBI. SIVE ALITER: METRVM FALLEVCIVM, QVOD SCANDITVR ITA: TV NE • SPONDEVS • QV<A>ESIE • DACTILVS • RIS • SEMIPES • SCIRE NE • DACTILVS • FAS • SEMIPES • QVEM MIHI • DACTILVS • QVEM TIBI • DACTILVS.


2. leuconoe. Vocatiuus est.

3. nec babilonios t. n. Qui conantur finem uitae suae comprehendere numeris. <vt> melivs. Scilicet possis.

4. hiem[e]s. Tempus posuit pro anno; a parte totum.

5. Licet cognoueris, quae res commoueat mare, necesse est tamen, ut bibendo hanc reseces curam.

6. sapias. Pro ‘si sapias’ ([ex Porph.]); deest enim ‘si’. liqves. Consumes potando. et spatio brevi. Propter breue spatium.

8. carpe diem. Idest fruere praesenti die, nil credens postero diei. qva<m> minimvm. Pene nihil significat.

carm. i xii · quem virum aut heroa lyra vel acri...


[DE LAVDIBVS DEORVM ATQVE HOMINVM.] METRVM SAPPHICVM ENDECASYLLABVM.


1. quem uirum aut heroa lyra. In hac ode uelut propositio est cuiusdam incerti carminis; nam dubitat, quid primum uel quid potissimum dicat, utrum deorum caelestium laudes an Romanorum diuorum et fortium ducum; omnes tamen laudat, cum se fingit ancipitem, per oratoriam paralempsin. Verum maiore intentione in Augusti laudes contendit, quem secundum a Ioue uult esse in terris. qvem virvm. De uiuis. avt heroa. De mortuis iam semideis.

2. Ordo est: o Clio, quem uirum aut quem heroa sumis celebrare tibia aut acri lyra? acri lyra. [Idest] graue sonanti.

3. Ordo est: quem deum, subaudis ‘sumis celebrare’, cuius iocosa imago recinet nomen aut in umbrosis oris Heliconis aut super Pindo uel in gelido Hemo, unde siluae temere sunt secutae uocalem Orphea morantem rapidos lapsus fluminum materna arte et celeres uentos et blandum ducere auritas quercus canoris fidibus?

4. iocosa nomen imago. Echo. Iocosa autem imago bene dixit, quasi quae uoces nostras imitari uideatur.

5. aut in umbrosis heliconis oris. In Parnaso monte Musis consecrato.

6. pindo [leg.] hemo. Mons Thraciae, ubi quondam Orpheus cecinerat. hemo [leg.] pindo. Mons Thessaliae.

7. uocalem orphea. Vocales homines summae uocis dicuntur.

9. arte materna. Musica scilicet, nam filius Calliop<a>e dicitur.

11. blandum. Pro ‘blande’. et avritas qvercvs. Sensum audiendi habentes.

12. ducere. Ad se ducere, oblectare.

13. solitis laudibus. Aut quas ego dicere soleo, aut quas omnes.

16. temperat. Distinguit, diuidit uel regit. temperat horis. Quibus uelut temperatur annus per uernum, aestatem, autumnum et hiemem; traxit enim ‘temperat’ a lyra.

17. unde. [Ex illo, qui cuncta temperat, uel] a quo, ut Vergilius (Aen. V 801): Vnde genus ducis.

18. nec uiget quicquam s. a. s. Quasi diceret Iouem super omnia sine comparatione.

19. proximos i. t. o. p. h. Proximam Iouis honori Mineruam dicit, hoc est uirtutem et sapientiam deo uicinam, unde nulla quaestio est, cur supra dixerit ‘nil Ioui simile aut secundum’ et in sequenti Mineruam proximam posuerit. secvndvm. Secundum aruspicum dicta uel disputationes, qui Iouem primam, secundam et tertiam partem caeli solum uolunt in fulminibus tenere.

21. pr<o>eliis audax. Nimia enim uini potatio lites generat et audaciam.

22. inimica uirgo b. Dianam studiosam uenandi.

24. nec te v. c. p. s. Apollinem sagitta metuendum <propter Amphionem> qui cum filiis peremptus est. Nam Apollinis et Dianae certae et ineuitabiles ad feriendum sunt, utpote numinis, sicut est (Verg. Aen. VII 498): Nec dextrae erranti deus afuit.

25. puerosque led<a>e h. e. i. s. p. n. Castorem et Pollucem, Ledae filios [(cf. Porph.)]. Amatorem equorum Castorem dixit, ut est (Verg. georg. III 89): Talis Amiclei domitus Pollucis habenis. Pollucem uero pugnis, non bellis ualentem, ab eo quod pugilis fuerit, ergo pugnos dixit, ut Terentius (Phorm. V 8, 95): Pugnos in uentrem ingere.

27. alba stella. Serena; nam frequentius, dum oritur, tempestates facit, sed hic prosperam posuit.

28. Signum geminorum.

29. depluit saxis a. h. Laus stellae a tempore; nam uerno tempore nascitur, quo et niues resoluuntur, ut Vergilius (georg. I 43. 44): Vere nouo, gelidus canis cum montibus umor // Liquitur. agitatvs h. Resolutus.

30. concidunt v. [Fugantur] ut est (Verg. georg. II 339): Et uernis parcebant flatibus Euri. fvgivntqve n. Fugantur, [ut] Vergilius [Aen. I 143): Collectasque fugat nubes.

31. voluere. Scilicet ‘dii’ uel ‘pueri Ledae’.

32. unda recumbit. Stemitur, quae uento tumuerat. 33. [Romulum post hos] Ordo est: dubito an prius memorem post hos Romulum an quietum regnum Pompilii an superbos fasces Tarquini an nobile letum Catonis.

33. quietum pompilii regnum. Magna [enim] pax fuit eius temporibus. svperbos fasces. Aut nobiles [(cf. Porph.)] aut reuera superbos.

35. superbos tarquini fasces. Ad hoc Romanos duces et nobiles praetereundo commemorat, ut Augustum cunctis praeferat. Nam Romulus urbis Romae conditor est, Numa Pompilius a Curibus Sabinis ad regnum euocatus sacrorum inuentor. Tarquinius quoque rex uirtute magnus; sed hic Priscum posuit, non Superbum, nam ‘superbos fasces’ nobiles dixit. Cato dum mortuo Pompeio apud Vticam obsideretur, amore libertatis manu sua sese peremit, unde et Vticensis uocatus est. Regulus cum Afros uicisset, ab hisdem cum paucis captus est. Quem dum Carthaginienses Romam pro commutatione captiuorum misissent, adquiescentes Romanos suo consilio reuocauit. Hunc Poeni, dum sacramenti memor reuertisset, sectis palpebris uigiliis necauerunt. Paulus et Terentius Varro consules aduersum Hannibalem missi sunt. Hii aput Carinas Apuliae uicum cum grandi exercitus Romani clade superati sunt. Paulus posteaquam tantam uitio collegae suorum uidit stragem, se perimendum hostibus dedit. Fabricius quoque magnis praemiis a rege Pyrro temptatus, dum nimis pauper censu esset, corrumpi non potuit; de quo Lucanus (III 160): Quo te Fabricius regi non uendidit auro? Curius paupertate clarus de agro ad consulatum euocatus est, qui numquam totondit caesariem propter iniuriam praeturae. Camillus de exilio reuersus uictores Gallos urbe pepulit et ad internetionem cecidit, uictorque sua sponte in exilium rediit.

37. scauros. Nobiles Romanos, qui et censores et consules fuerunt.

38. prodig[n]um. Contemptorem uitae.

39. gratus insigni. Aut delectabilis aut libens aut gratiam meritis debens. camena. Musa aut poemate.

41. Ordo est: hunc et Curium incomptis capillis et Camillum utilem bello tulit saeua paupertas et auitus fundus cum apto lare. incomptis. Inpexis.

42. utilem bello. Vt Lucanus (I 165. 166): Fecunda uirorum // Paupertas.

43. saeua paupertas. [Magna] ut (Verg. Aen. 20 I 99): Saeuus ubi Aeacidae telo iacet Hector.

44. auitus apto cum lare fundus. Conueniens fundus domus tenuitati.

46. crescit occulto uelut arbor aeuo. Incrementa enim arborum, nisi posteaquam creuerint, non uidentur.

46. fama marcelli. Marcellum Octauiae dicit filium, sororis Caesaris, qui puer mortuus est; de quo Vergilius [(sim. Porph.)] (Aen. VI 882. 883): Siqua fata aspera rumpas, // Tu Marcellus eris. Aut ilium conmemorat, qui primus Hannibalem aput Nolanam ciuitatem in fugam conpulit et ab eo postea occisus est.

47. iulium sidus micat inter omnes. [Quod micat inter omnia] ut Vergilius (ecl. 9, 47): Ecce Dionei processit Caesaris astrum. velvt inter ignis. Pulchra comparatio.

49. gentis humanae p. a<t>que custos. Apostropha ad Iouem.

51. fatis. Per fata.

16. tu secundo. Idest sit secundus a te, scilicet ut tu in caelo, ille in terris regnet.

53. ille <seu> parthos latio imminentes. Parthi in Latium nec temptauerunt uenire, sed quia dilatatum est imperium Romanum, Latium uocauit, quod sub ditione Latii erat, ut Vergilius (georg. II 172): Inbellem auertis Eomanis arcibus Indum.

54. egerit. Subegerit. domitos. Subiugatos.

55. or<a>e. Regionis.

57. Ordo est: tu quaties Olympum graui curru, tu mittes inimica fulmina parum castis lucis; ille aequus minor te reget laetum orbem. aeqvvs. Iustus.

58. tu graui curru q. o. Idest honore numinum frueris.

59. parum castis i. Ì. f. l. Idest pollutis, secundum pontificum et aruspicum documenta, qui dicunt numquam fieri fulmina nisi in lucis pollutione aliqua alienis.

carm. i xiii · cum tu, lydia, telephi...


[AD LYDIAM MERETRICEM.] METRVM PRIMO VERSVS GLICONIVM, SECVNDO ASCLEPIADEVM.


2. cum tu lydia telephi ceruicem roseam. Pulchram, ut Vergilius (Aen. I 402): Rosea ceruice refulsit. cerea brachia. Aut mollia aut cerae similia.

3. uae. Interiectio dolentis.

4. difficili [tumet iecur]. Epitheton iracundiae [est], quae inplacabilis sit. bile tvmet. Bile iracundia; Iuuenalis (6, 433): Atque oculis bilem substringit opertis.

5. tunc nec mens mihi nec color c. s. m. Voluor uariis cogitationibus et color in diuersa mutator.

6. umor et in genas f. l. Secretae lacrimae amoris I nimietatem prodentes.

7. quam lentis penitus. Vt (Verg. Aen. IIII 66. 67): Est mollis flamma medullas // Interea.

8. penitus. Interius.

9. Ordo est: uror, seu inmodicae rixae turparunt tibi candidos humeros mero, siue puer furens inpressit memorem notam labris dente.

15. ignibus uror. Aspectu crucior, quotiens aut uino per rixam aut per libidinem certe amoris alterius in corpore tuo signa conspexero.

10. candidos turparunt humeros. Liuore reddiderunt i deformes.

20. inmodicae. Inmensae.

11. furens. Scilicet inpatientia amoris.

12. inpressit memorem notam. Per quam amoris recordatio seruaretur.

13. non si me satis audias. Ordo hic est: non speres, si me audias, amatoribus dulcedinem esse perpetuam. [non si me satis avdias.] Ordo est: si me satis audias, npn speres perpetuum ledentem barbare.

14. speres perpetuum. Illum [scilicet] qui dulcia oscula l<a>edit.

16. quinta parte sui nectaris imbuit. Luxuria sui amoris repleuit.

17. felices ter et amplius. Secundum illud (Verg. Aen. I 94): Terque quaterque beati. felices ter et amplivs. Multotiens.

18. ‘Copula’ proprie dicitur cuiuslibet rei duplex numerus, unde tractum est, ut et matrimonii copula diceretur.

19. nec malis. Ordo est: nec amor diuolsus malis querimoniis soluet citius suprema die.

20. diuulsus qu[a]erimoniis s. citius s. a. d. Idest: quorum amor ante diem mortis iurgiis et litibus non soluitur, debere felices uocari.

carm. i xiv · o navis, referent in mare te novi...


[AD BELLVM CIVILE.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM; TERTIVS FERECRATIVS, QVARTVS GLYCONIVS, QVI TRIPODIA DACTYLICA DICVNTVR.


1. o nauis referent in mare te noui p. Per allegoriam ode ista bellum ciuile designat, ut quidam uolunt, alii rem publicam. Certius tamen est, quod Sextum Pompeium filium Pompei moneat, qui, posteaquam foedus cum triumuiris fecit, bellum ciuile denuo reparare uoluit. Secundum autem ciuile bellum inter Augustum Caesarem et Caesium et Brutum erat, qui fuerunt Gai Caesaris interfectores, sub quibus Horatius militauit. Metaphoram autem sumpsit a naui, ex cuius armamentis et milites et diuersas uoluit administrationes intellegi.

2. fluctus. Bellum ciuile uocauit.

3. portum. Pacem, ut Terentius (Andr. III 1, 22): In portu nauigo.

3. nonne uides ut nudum r. l. Nudatum latus fuga Cassi et amissione exercitus.

5. et malus celeri saucius aprico. Graue bellum intellegi uoluit per uentum tempestuosum, ut (Verg. Aen. I 85. 86,): Creberque procellis // Africus. et malvs. Arbor, quae tenet uelum, et est masculini generis. et malvs. Malum summitatem arboris dixit, ut (Verg. Aen. V 828. 829): Iubet ocius omnes // Attolli malos. Sed arbor generis feminini est, poma uero neutri, ut (Verg. ecl 3, 71): Aurea mala decem misi.

6. gemant. Fragore scissionis. sine fvnibvs. Aut sine administratoribus intellegendum aut sine expensis et pecunia.

8. imperiosius aequor. Idest uiolentum, et cuius nimietati obsisti non possit.

9. integra lintea. Integer cursus sine exercitu uel auxiliis. Lintea uero uela dixit, ut (Verg. Aen. III 686): Dare lintea retro.

10. non dii. In hoc deos uult iratos intellegi, quod denuo de bello ciuili cogitetur. qvos itervm p. v. m. Sicut sub Gaio Caesare oppressa malis rogauerat.

11. pontica pinus siluae filia nobilis. Ac si diceret: magnae originis et nobilitatis, sed per metaphoram aut rem publicam adloquitur aut Cassium uel Pompeium, cuius pater de Mitridate Pontico triumphauit.

14. nil pictis timidus nauita puppibus p. Idest stemmata et diuitias necessitati ultimae non prodesse.

15. uentis debes l. Hoc est: ne uictus turpitudini ludibrioque subiaceas.

15. Ordo est: tu nisi caue pro caueas, debes ludibrium uentis, idest eris exercitium uentorum.

17. nuper sollicitum quae mihi tedium. [Idest] se posuit pro naui. sollicitvm qvae mihi tedivm. Nauis siue res publica, quae sollicitudinem ex suis malis induxerit, ne iterum sicut sub Caesare trepidaret.

19. interfusa nitentes uites aequora c. Absolute locutus est, ac si diceret: uites aequora fusa inter nitentes Cycladas, idest longe apparentes, ut inter iniqua loca et tempestuosa uada te custodias, et sis alienus a belli consiliis. Vergilius (Aen. III 126. 127) de isdem insulis: Sparsasque per aequor Cycladas.

carm. i xv · pastor cum traheret per freta navibus...


[AD ALEXANDRVM PARIDEM.] PASTOR CVM TRAHERET P. P. N. PRIMI TRES VERSVS ASCLEPIADEI, QVARTVS GLYCONIVS.


2. perfidus. Quia in fidem amici hospitalitatem uiolando commiserit.

3. ingrato celeres. Aut uentis [(sim. Porph.)] aut Paridi. obrvit. Mitigauit, conpressit.

4. ut caneret. Vt praediceret.

5. mala dicis aui. Pro aue posuit, idest malo auspicio [(cons. Porph.);] ergo non mala ducis, sed mala aui intellegendum est.

6. quam. Helenam. repetet. Requiret. mvlto milite. Multo exercitu.

7. graecia milite coniurata. Inter coniurare et conspirare hoc interest, quod conspirare interdum bonorum est, malorum coniurare. Apud Aulidem enim promunturium ab omnibus Graecis ad excidium Troiae euntibus iuratum est, quod unanimiter dimicarent, ut (Verg. Aen. IIII 425. 426): Non ego cum Danais Troianam excindere gentem // Aulide iuraui. rvmpere nvptias. Hoc ideo dicitur uel propter amantis Paridis animum, cui praedicebat, ut doleret, si legitimam perderet, uel ex Veneris promisso, quae pro percepto malo eius iudicio nuptias mulieris pulchrae promiserat.

8. uetus. Antiquum.

9. eheu. Significatio cladem futuram dolentis, ut (Verg. Aen. VIII 537): Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant!

10. sudor. Bellicus labor

25. moues. [Pro] commoues.

11. iam galeam pallas. Bene primum Mineruam irascentem posuit adulterio, utpote deam castitatis, aut certe, quia iudicio superata est, corrupto Paride muneris ipsius promissu. Aegida autem scutum Mineruae dixit. Vergilius in Troiae euersione ut eam monstraret inimicam (Aen. II 615. 616): Tritonia, respice, Pallas // Insedit, nimbo effulgens et Gorgone saeua.

12. rabiem parat. Pro belli furore rabiem posuit.

13. nequicquam. Frustra.

13. nequicquam pecte<s> c<a>esariem. Idest nequicquam pectes caesariem uel amoris aut Veneris praesidio ferox es, unde in exprobrationem Veneris dictum est (Verg. Aen. X 92. 93): 15 Me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter, // Aut ego tela dedi fouiue Cupidine bella?

15. inbelli cithara. Quae nil bellicum sonet neque aliquid prosit in bello, sed per amatorias cantilenas uoluptatem feminis praestet.

16. nequicquam thalamo graues. [Graues thalamo propter disiunctionem copulae.] Vergilius (Aen. VII 322): Funestaeque iterum recidiua in Pergama taedae.

17. spicula gnosii. Cretensis; de canna enim sagittae fieri consueuerunt, ut (Verg. Aen. VII 499): Perque ilia uenit harundo.

18. celerem sequi a. Ad sequendum. celerem [q.] seqvi aiacem. Aiacis uirtuti etiam celeritatem dedit, uelut quem fugientum nullus euaderet.

19. heu serus adulteros c. p. c. Serus aut eorum dolore dixit, qui eius causa perierunt, aut certe, qui quantum ad inertiam suam tarde perierit.

20. puluere conlines. Hoc est: procuratam capillorum pulchritudinem puluere inquinabis, ut (Verg. Aen. XII 99): Et foedare in puluere crines.

21. non laertiaden. Singulos uelut exitiales duces minatur: Vlixen et Nestorem Pylium, Nelei filium. Vlixes enim Astyanacta praecipitem muro dedit.

23. salaminius teucer. De Salamina ciuitate, Telamonis filius, frater Aiacis.

24. te sthenelus. Filius Capanei. sthenelvs sciens. [Futuri.] Bene uaticinantem ut praesentia uidere facit futura, ut Lucanus (I 685. 686): Hunc ego, fluminea deformis truncus harena // Qui iacet, agnosco.

25. siue opus est imperitare equis. Est etiam insignis domitor equorum.

26. non auriga piger. Auriga Diomedis fuit, qui corpus Patrocli cum Aiace et Antilocho liberauit.

28. ecce furit te reperire atrox tydides. Et hoc inertiae Paridis adsignat tantam moram esse, quantam eum faceret inueniri. Sine certamine enim uelut in bello ([leg.] inbellem) O esse periturum, unde et eum ceruo ad timoris similitudinem comparauit. melior patre. Vel fortior, quia et numina uulnerauit, uel quia hic ad patriam uictor reuersus est, quod patri eius non contigerat.

29. Ordo est: quem tu mollis fugies sublimi anhelitu uti ceruus immemor graminis uisum lupum in altera parte uallis fugit.

31. mollis. Inbellis. svblimi pvgies. Aut ypallage figura pro sublimi parte corporis, idest ore edito [(ex Porph.),] uel quia ipsa anhelitus nebula summa petat potius quam ima.

32. non hoc pollicitus. Scilicet ut fugeres.

33. Ordo est: iracunda classis Achillei proferet diem Ilio et matronis Phrygum. iracvnd[i]a diem pro. Quae non tempus uelut propitia aut amica porriget, sed in paucos dies differet uindictam.

34. achillei. Veteres declinationes ista habent: ‘Achillei’ [ut] et ‘Vlixei’.

35. post certas hiemes. Pro annis posuit, ut (Verg. Aen. I 266): Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis // Nam et aestates similiter posuit.

carm. i xvi · o matre pulcra filia pulcrior...


[TINDARID<A>E SATISFACIT.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, QVOD CONSTAT EX SPONDEO, IAMBO, CAESVRA IAMBICA PENTIMEMERI ET DVOBVS DACTILIS, ITA: O MA • TRE PVL • CHRA • FILIA • PVLCHRIOR. TERTIVS DIMETER IAMBICVS YPERCATALECTICVS, ITA: PONES IAM • BIS SI • VE FLAMMA. QVARTVS PINDARICVS, CONSTAT EX DVOBVS DACTILIS ET DVOBVS TROCHEIS, ITA: SIVE MA • RI LIBET • HADRI • ANO.


1. o matre pulc<h>ra filia pulchrior. Hanc oden Horatius in satisfactionem fecit amicae suae, quam iratus carmine laeserat, promittens abolenda, quae de ea scripserat, imitatus Ste[r]sic<h>orum poetam Siculum, qui uituperationem Helenae scribens caecatus est et postea responso Apo[llinis] laudem eius scripsit et oculorum aspectum recepit. Cuius rei et in epodon idem poeta meminit (17): Infamis Helenae Castor offensus uice // Fraterque magni Castoris, // Adempta uati reddidere lumina. [locvs corrvptvs in scripto apparetvr.]

7. non acuta aera. Aut tinnitu acuta aut sonora, tit Vergilius (georg. III 94): Pelion hinnitu fugiens inpleuit acuto.

8. coribantes. Ministri matris deum.

9. quas neque noricus deterret ensis. [Emphasis est.] In ipsis enim locis et probatum ferrum est et optimi gladii fiunt, et ideo ex prouincia ferrum laudauit. [Est autem Noricum pars Illirici.] Vt (Verg. georg. III 474. 475): Et Norica siquis Castella.

10. mare naufragum. Naufragia faciens, quasi nauifragum. Vergilius (Aen. III 553): Et nauifragum Scylaceum.

11. tremendo tumultu. Terrorem tonitrui dixit, unde [est] (Verg. georg. I 330. 331): Et mortalia corda // Per gentis h. s. pauor.

12. iuppiter ipse. Aer pluuius. rvens. Inpetuose ueniens.

13. fertur prometheus. De fabula sensus praesenti intentioni necessarius conceptus est. Ait autem Prometheum, cum limo homines fingeret, iussum ex omnibus animalibus particulas, prout erat eorum natura, homini apponere, unde ‘uim leonis stomacho apposuisse’, idcirco quod iracundia magis accendamur. Timorem a lepore ponunt, a uulpe astutiam ceteraque a reliquis. Ordo est: fertur Prometheus coactus addere principi limo particulam desectam undique et adposuisse nostro stomacho uim insani leonis.

13. principi limo. Quo primum homo factus est. Hoc est Adam.

15. particulam undique desectam. Quasi qui ex multis hominem conposuerit.

17. irae thiesten exitio graui. Atreus et Thiestes fratres fuerunt. Atreus uxorem fratris incestauit, ille filios eius patri epulandos posuit, quod scelus et sol fugisse narratur.

18. steter[a]e causae. [Extiterunt] usque ad euersionem.

21. inprimeretque muris hostile aratrum. Condendis atque euertendis ciuitatibus haec consuetudo fuit, ut aratrum duceretur, ubi muri aut fuissent aut fierent [(cons. Porph.).] Vergilius (Aen. V 755): Interea Aeneas urbem designat aratro. Iterum de euertenda Cicero in Philippicis (II 102): Vt uexillum tolieret, ut aratrum circumduceret. insolens. Tantummodo ira commotus.

22. conpesce mentem. Idest noli in irascendo me imitari, quem paenitet.

24. misit furentem. Scilicet propter iram.

25. mitibus mutare. Hoc est: blandimentis mutare iracundiam cupio.

27. fias recantatis amica. Recantantur obprobria, cum mutato carmine [reprehensiones] laudibus corriguntur.

28. animumque reddas. Hoc est: spem mihi redintegrandi amoris facias.

carm. i xvii · velox amoenum saepe lucretilem...


[AD TVNDARIDEM.] Metrum duobus uersibus Alcaicum; tertius dimeter iainbicus ypercatalecticus, quartus Pindaricus.


1. uelox amoenum s<a>epe lucretilem. Et hanc oden ad Tyndariden scribit Horatius. Cui ut plene satisfaciat, inuitat eam in fundum suum, quem in Sabinis habebat. Dicit ergo, contempto Lycaeo, monte Arcadiae, uenisse ad Lucretilem montem Faunum, quem quidam Inuum uocant. Lucretilis autem mons in Sabinis est [(cons. Porph.).] Sed hic magis Pana pro Fauno uoluit intellegi, nam et capellas suas eum custodire dicit. Ergo magis ille ordo esse debuit: ‘Lucretili Lycaeum mutat’; sed est ypallage figura, nisi ex hoc ipso Lycaeo Lucretilis conparatur, quod utrumque saepius conmeet.

3. dependit aestatem. Remouet aestus et frigora prohibet, ut (Verg. ecl. 7, 47): Solstitium pecori defendite.

4. usque. Continuo. plvviosqve ventos. [Pluuiam ferentes] tempestiuos.

5. inpune. Sine periculo.

20. per nemus arbutos. Arbutum, quod uulgo appellant, libentius caprae persecuntur ad pascendum, ut (Verg. georg. II 520): Dant arbuta siluae.. et alibi (eñl 3, 82): Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis.

6. et thima deuiae. Errantes, pascentes, ut (Verg. ecl. 6, 40): Rara per occultos errant animalia montes.

7. olentts u. m. Grauis enim et hircorum et caprarum odor est. Ergo olentis fetentis, ut (Verg. ecl. 2, 11): Herbas contundit olentes.. [(cons. Porpih.)] et (georg. IIII 270): Graue olentia Gentaurea.

8. Ordo est: Tyndari, utcumque personuere ualles et leuia saxa cubantis Vsticae dulci fistula, nec metuunt uirides colubras nec haedilia Martiales lupos.

9. martiales lupos. Martis dicatos tutelae [(cons. Porph.),] ut Vergilius (Aen. VIIII 566): Martius a stabulis rapuit lupus. h<a>edilia. Septa h<a>edorum [per continentem id quod continetur].

10. utcumque. Quandocumque [(item a Porph.)] siue quotienscumque.

11. et usticae cubantis. Aut nomen montis aut insulae. vstic<(a)>e. Nomen montis uel uallis. cvbantis. Depressae, ut (Verg. Aen. III 689): Tapsumque iacentem.

12. leuia personuere saxa. [Pro] leuigata, limpida. diis p. m. et mvsa cordi est. Et iustitia mea et carmen meum placent diis.

14. [cordi.] Pro ‘ad cor’. hi<n>c. [Idest] de hoc Sabino fundo.

15. manabit. Abundabit.

16. opulenta cornu. Metaphora a cornu Fortunae [(cons. Porph.),] quo dicitur diuitias consuesse largiri.

17. in reducta ualle. Secreta et refrigerata. canicvlae. Stella est in ore Canis [nimios afferens <a>estus].

18. caniculae uitabis aestus. Idest nimios calores, ut (Verg. georg. II 353): Findit canis aestifer arua.. dies caniculares dicit. fide teia. Aut a chordis, hoc est a fidibus, lyrica, aut a ciuitate Anacreontis poetae.

19. dices. Cantabis per citharam.

26. laborantis in unum ([leg.] uno). Idest in amore Vlixis.

20. uitreamque circen. Aut pulchram aut procurato lucentem nitore aut mari uicinam.

21. innocentis pocula lesbii. Lenis uini Lesbii [(cons. Porph.)] a loco, ut Vergilius (georg. II 90): Quam Methymneo carpit de palmite Lesbos.

22. nec semeleius. Matronimicon [est]. Thyone autem mater Semeles dicta est, matris Liberi patris. Dicit ergo per uinum rixam inter se non futuram.

23. thyoneus. Fuit et Thyoneus Liberi filius, qui in Chio insula regnauit, pater Thoantis, Lemni regis, cuius filia fuit Hipsipile, quae, coniuratione aduersus uiros facta, sola patrem seruauit, quam fabulam Statius narrauit in carmine (Theb.V 240 sqq.)

25. suspecta cyrum. Alterius amatoris uocabulum sub uituperatione memorauit. dispari. In amorem non consentienti.

26. incontinentes. Petulantes, ad laesionem uel ad damna promptas, quod per amoris furorem quidam habere solent.

27. h<a>erentem coronam. Pro ornatu muliebri posuit, ut Vergilius (Aen. I 655): Duplicem gemmis auroque coronam.

carm. i xviii · nullam, vare, sacra vite prius severis arborem...


[AD QVINTILIVM VARVM.] Metrum choriambicum, constans ex spondeo, tribus choriambis et pyrrichio siue iambo; siue Phaleucium.


1. nullam uares. Scribit ad Varum, fidum amicum sibi, laudans Tiburtinum uinum, et suadet, ut quia uernum conpetens tempus est, nullam arborem prius quam uitem ponat.

10. seueris. Posueris, ut Vergilius (georg. II 319): Optima uinetis satio cum uere rubenti.

2. mite solum. Fecundum, excultum, ut Vergilius (georg. II 239): Ea nec mansuescit arando.

3. siccis. Pro sobriis et ieiunis uel uino abstinentibus, sine quo raro laetitia est, ut (Verg. Aen. I 734): Adsit laetitiae Bacchus dator.

4. mordaces sollicitudines. Curae, quae mentem mordeant et crucient. Vergilius (Aen. I 261): Quando haec te cura remordet.

5. aut pauperiem crepat. Increpat, accusat commemorat, quod sine uino solet [fieri].

6. ba<c>che pater. Bacchus laetitiae auctor et pater. <teqve>. Scilicet eligat. decens. Decora. Bacchus enim et Venus conuiuiis et uoluptatibus aptiores, ut (Terent. eun. IIII 5, 6): Sine Cerere et Libero friget Venus.

7. modici. [Moderati] parci, moderate uino usi.

8. centaurea monet c. l. r. s. m. Nam post ebrietatem Centauri cum Lapithis pugnauerunt, cuius rixae in bibendo memoriam habendam suadet et monet, ne sicut ab Scythis uel ab aliis gentibus usque ad furorem bibatur.

9. debellata monet sithoniis. Tracibus, qui per ebrietatem etiam inlicitos concubitus audent [(ex Porph.),] unde Iuuenalis (6, 301): Inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit non levis evhivs. Ac si diceret grauis et iratus.

10. fas atque nefas. Licitum et inlicitum.

11. auidi. In luxuriam proni, scilicet propter ebrietatem. non ego te candide bassarev i. q. Bassareus dictus est Liber pater a genere uestis Baccharum, nude et Bacchae Bassarides dictae [(ex Porph.).] Vestis enim genus est usque ad pedes dimissae, dicta a Bassara, loco Lydiae, ubi fit. Tali enim et numina uti uolunt, ut (Verg. Aen. I 404. 405): Pedes uestis defluxit ad imos Et uera incessu patuit dea.

12. inuitum quatiam. Idest non plus bibam, quam oportet. nec variis obsita frondibvs svb divvm r. Hoc est: non arcana naturae uel quae celare uis, in publicum proferam, et uult per allegoriam intellegi se per uinum secreta non prodere.

13. tene. Idest sicut in Berecynthio monte reprimitur ebrietas per misteria matris deum, sic et tu reprime. tene cvm berecintio cornv timpana. Precatur Liberum, ut contineat ab eo furoris incitamenta, quae per se ipsa insaniam accendunt [(ex Porph.),] ut in Berecinthio monte per misteria matris deum; nam tympanorum strepitum pro ebrietate posuit. caecvs. Per ebrietatem nescius sui.

15. uacuum uorticem. Vanum uino uel plus sibi adrogando [(cons. Porph.)] uanum.

16. fides prodiga. Perfida et quae commissum uulget archanum. perlvcidior. [[Idest]] omnia nudans, sicut in uitro omnia uidentur.

carm. i xix · mater saeva cupidinum...


[PVEROS ADLOQVITVR.] Metrum Glyconium primo uersu, secundo Asclepiadeum. Íàñ ode reuocari sibi amorem dicit Veneris instinctu, adiuuante hunc Licentia et Libero [(cons. Porph.).] Terentius (beaut. III 1, 74): Nam corruptiores omnes sumus licentia.


1. mater saeua cupidinum. Vergilius (ecl. 8, 49): Crudelis tu quoque, mater.

2. semel<a>e. Nomen est matris pueri. pver. Dionisius.

3. et lasciua licentia. Otium, quod semper in lasciuiam resoluitur.

4. finitis amoribus. Iam desertis et alienis ab animo, denuo hisdem incitari.

5. glicerae. Nomen puellae amatae.

6. pario marmore purius. Parius lapis candidus est, unde multa signa, et propterea (Verg. Aen. III 126): Niueamque Paron et (georg. III 34): 5 Parii lapidis spirantia signa, // et alibi.. (Aen. I 593): Pariusque lapis circumdatur auro.

7. urit. Incendit; Vergilius (Am. IIII 68): Vritur infelix Dido. vrit. Virgilius (georg. III 215): Vritque uidendo. grata protervitas. Amantibus grata procacitas siue inpudentia, qua interdum consuerunt conmendari mulieres.

8. lubricus. Ad libidinem procliuus. aspici. Ad aspiciendum.

9. in me tota ruens uenus. Idest relicta, in qua Venus colitur, insula me totum occupauit.

10. nec patitur scitas e. u. a. e. p. d. Dicit se amore Veneris et deliciis occupatum scribere bella non posse.

11. auersis equis. In fugam retortis. aversis eqvis p. Auersis in fugam, qua re fortiores dicuntur Parthi, ut (Lucan. I 230): Et missam Parthi post terga sagittam.

12. dicere. Idest non sinit me cantare de proeliis. nec qvae nihil attinent. Idest quae ad uoluptatem non pertinent nec adtinent ad amorem, ut (Verg. ecl. 2, 71): Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus.

13. uiuum cespitem. Aut terra uirens aut cespes ad sacrificium.

14. uerbenas pueri ponite. Herbas sacras, ut (Verg. ecl 8, 65): Verbenasque adole pingues et mascula tura, et (Terent. Andr. IIII 3, 11): Ex ara sume hinc uerbenas tibi. Bene autem uerbenas, cespitem et tus Veneri promittit quae sanguine non placatur, ut Verg. (Aen. I 335): Haud equidem tali me dignor honore; et item (I 416. 417): Centumque Sabeo // Ture calent arae sertisque recentibus halant. tvra. Sacrificia.

15. bimi cum patera meri. Veteris uini.

16. hostia. Idest facto [Veneri] sacrificio mansuescet. mactata veniet lenior hostia. Hoc est: lenior Glycera Veneri ueniet, quam proteruam dixerat.

carm. i xx · vile potabis modicis sabinum...


[AD MAECENATEM.] Metrum Sapphicum endecasyllabum.


1. uile potabis modicis sabinum. M<a>ecenatem inuitat ad cenam, cui mediocritatem suam excusat, promittens ei uinum Sabinum nouitate uile, sed quod in amphoram Graecam miserit, ut inde aliquid traheret suauitatis [(cons. Porph.),] eo tempore, quo ille in theatro a populo laudabatur; aut uile uinum propterea quod ipsi uile sit, qui meliora potare consueuerat. vile. Aut nouum [(cons. Porph.)] aut certe habundans, minoris pretii, ut Vergilius (georg. I 227): Vilemque phaselum.. item (georg. I 274): Vilibus aut onerat pomis. Ordo est: care M<a>ecenas eques, potabis uile Sabinum modicis cantaris, quod ego ipse leui conditum Graeca testa, cum datus est tibi plausus in theatro, ut ripae paterni fluminis simul et iocosa imago Vaticani montis redderet tibi laudes. modicis. Aut paruis [(cons. a Porph.)] aut modum habentibus.

2. cantharis. Vasis uinariis ansas habentibus.

3. levi. Aperui, protuli, ut (Terent. heaut. III, 1, 51): Releui dolia omnia.

4. plausus. fauor.

5. paterni fluminis rip<a>e. Paterni ideo, quia de Tuscia fuit M<a>ecenas, unde oritur Tiberis [(cons. Porph.),] ut Vergilius (georg. I 499): Qui Tuscum Tiberim et Komana Palatia seruas.. nam et Porsennae dicitur adfinis fuisse.

6. simul et iocosa r. l. Constat M<a>ecenatem in equestri dignitate mansisse sua uoluntate, dum ei <lati claui> facultas pateret. 7 lavdes. Per echo scilicet Vaticani. vaticani montis i. Mons est uicinus theatro, in quo dicit per echo uoces auditas, ut (Verg. georg. IIII 50): Vocisque offensa resultat imago.

9. cecubum. Vinum Campanae regionis. pr[a]elo domitvm caleno. Prelum dicitur, unde premi uuae consueuerunt. caleno. Ciuitas Campaniae.

10. falernae uites. Probati uini et optimi, de quo (Verg. georg. II 96): Nee cellis ideo contende Falernis.

10. temperant. Idest non fruor uino illarum ciuitatum neque sunt mea pocula similia.

11. formiani. Formia ciuitas est, unde [est] hoc diriuatiuum.

carm. i xxi · dianam tenerae dicite virgines...


[AD CHORVM VIRGINVM ET PVERORVM.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM, TERTIVS FERECRATIVS, QVARTVS GLYCONIVS.


1. dianam tenerae d. u. Augustus ludos saeculares instituit, quibus hymni Apollini Dianaeque dicebantur a nobilibus; pueri Apollini, Dianae uirgnies. Hac ode ipsum et docet et hortatur, ut canant. dicite. Cantate, ut (Verg. georg. III 6): Cui non dictus Hylas puer.

2. intonsum. Crinitum Apollinem.

3. supremo. Maximo. latonamqve svpremo. Vt Terentius (adelph. II 1, 42): Pro supreme Iuppiter.. et (Verg. Aen.VII 220): Rex ipse Iouis de gente suprema.

4. dilectam p[a]enitus ioui. ‘Penitus’ aut ualde aut familiariter [(cons. Porph.),] ut (Verg. Aen. VIIII 141. 142): Penitus modo non genus omne perosos // Femineum.

5. Ordo est: uos dicite laetam comam nemorum et quaecumque prominet fluuiis aut Algido gelido aut nigris siluis Erymanthi aut nigris siluis uiridis Gragi, et uos, mares, tollite Tempe totidem laudibus et Delon natalem Apollinis, et umerum insignem pharetra et fraterna lyra.

7. nigris. Vmbrosis [(item Porph.)] ut (Verg. ecl. 6, 54): Ilice sub nigra. erimanthi. Mons Arcadiae.

9. uos tempe totidem. Tempe mons et amoena Thessaliae, ut (Verg. georg. II 469): Speluncae uiuique l. e. f. Tempe.

10. natalemque delon. In qua Apollo et Diana nati sunt.

12. umerum lyra fraterna. Quia a Mercurio lyra inuenta dicitur et Apollini data ab eo, quia Apollinis frater Mercurius putatur.

13. hic bellum lacrimosum. Luctuosum, ut (Verg. Aen. VII 604): Siue Getis inferre manum, lacrimabile bellum. Ordo est: hic, hic motus uestra prece a populo et principe Caesare aget lacrimosum bellum et pestem cum miser a fame in Persas atque Brittannos.

16. aget prece. Aut auertet aut abiget.

carm. i xxii · integer vitae scelerisque purus...


[AD FVSCVM.] METRVM SAPPHICVM ENDECASYLLABVM, QVARTVS ADONIVS.


1. integer uitae scelerisque purus. Ad Aristeum Fuscum scribit amicum suum, indicans innocentiam semper et ubique tutam esse, etiam inter res saeuas ac periculosas. Cuius rei testimonium documentumque ipse ceperit cum alias tum praecipue, cum in Sabinis in agello suo spatiantem se ingens lupus fugerit. Dubitandum tamen, utrum ioculariter an uere dicantur, quia lupi singuli singulares homines inuadere consueuerunt. integer. Innocens.

2. mauris iaculis. Quibus utuntur Mauri; est enim pro diriuatiuo primitiuum.

3. grauida. Plena.

5. sirtis aestuosas. Aut procellosas aut nimio sole feruentes.

6. per inhospital[itat]em caucasum. Caucasus, mons Scithiae praeter habitationes hominum, de quo Vergilius (Aen. IIII 366. 367): Seu duris genuit te cautibus horrens // Caucasus.

7. fabulosus ydaspes. Aut longinquus, aut de quo multa finguntur miranda.

8. lambit ydaspes. Fluuius Indiae [(item a Porph.)] siue Persidae. ‘Lambit’ metaphora a lingua, eo quod leniter fluat et ripas suas tamquam lingua lambiat.

9. . Ordo est: namque me inermem fugit lupus in Sabina silua, dum canto meam Lalagen, et uagor ultra terminum expeditis curis.

10. dum meam canto lalagen. Idest dum amicae laudibus inlicior uoluptate cantandi.

10. et ultra terminum curis uagor. ‘Vltra terminum’ uagus aut ultra agri fines [(cons. Porph.)] aut ultra curarum terminum progressus tanta animi securitate, ut nihil timeret.

13. portentum. Pro lupo posuit. militaris. Quia uiros fortes et aptos militiae habuit.

14. daunias latis a. Aut Apulia dicta a Dauno rege, socero Diomedis, aut regio, in qua regnauit pater Turni, unde et (Verg. Aen. XII 934): Dauni miserere senectae. alit aescvletis. Sicut pinetis dixit ab aesculo [(cons. Porph.).] ‘Latis’ magnis et uastis et pro siluarum magnitudine feris abundantibus.

15. nec iub<a>e tellus g. l. Vt supra a rege significat prouinciam. Iuba enim rex Mauronim fuit, quae regio et sicca est et leonibus abundans.

16. arida nutrix. Siticulosa, ut (Verg. Aen. IIII 42): Hinc deserta siti regio.

17. pigris campis. Locis Scithiae frigidis.

18. recreatur. Perflatur.

19. quod latus. Quam partem.

20. iuppiter urget. Iouem [enim] aerem ponit, ac si diceret ‘loca sine sole’. Vergilius (Aen. VII 227): Plaga solis iniqui. vrget. Conprimit.

21. pone sub curru nimium propinqui s. Idest aut in frigidis partibus Scithiae aut in ardentibus Africae si poneretur, Lalagen se, amicam suam, dicit securum omnium periculorum bono innocentiae posse cantare.

22. in terra domibus negata. Cecaumenen inhabitabilem dicit.

23. dulce ridentem l. a. d. l. Vt (Verg. Aen. IIII 317. 318): Fuit aut tibi quicquam // Dulce meum.

carm. i xxiii · vitas inuleo me similis, chloe...


[AD CHLOEN.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM, ET PRIMVS VERSVS PER RESOLVTIONEM SCANDITVR, ITA: VITAT • INVLEO • ME SIMILIS • CHLOE. TERTIVS FERECRATIVS, QVARTVS GLYCONIVS, QVI ET IPSE PER RESOLVTIONEM SCANDITVR, ITA: AVRARVM • ET SILVAE ME • TV.


1. uitat inuleo me similis chloe. Ad Chloen iam maturam uiro scribit contactum suum fugientem, cui ueluti suadet uirorum eam tactum non debere uitare, et comparat eam inuleo inbelli et natura timido, quod, sicut ille leonem uel tigridem, sic ista uiros fugiat, feras adstruens insequi, ut occidant, se ad hoc eam uelle consequi, ut amplectatur. Sensus autem hic est: Chloe me uitat, quae timet ut inuleus, qui ceruae matri aberrauit et ad omnes motus aurae uel nemoris tremit. Ordo est: uitat me Chloe similis inuleo quaerenti pauidam matrem in auiis montibus, non sine uano metu aurarum et siluae.

2. montibus auus. Praeter uiae usum, qua ferae ambulare consuerunt.

3. non sine uano a. et s. metu. Vt naturam timiditatis ostenderet.

5. inhorruit. Turbata est, ut (Verg. Aen. X 711): Inhorruit armos. veris inhorrvit a. f. Ypallage pro ‘ueris aduentu folia nata commota sunt aura’.

6. virides. Colorem lacertarum expressit.

7. dimouere lacbrt<a>e. Epitheton lacertarum, quae talibus locis latere consuerunt, ut (Verg. ecl. 2, 9): Occultant spineta.

8. et corde et genibus. Idest animo et corpore; genibus enim capti tremere consuerunt.

9. Ordo est: atqui non persequor ego te frangere ut aspera tigris uel Getulus leo. tigris. Velocissimum animal.

12. tempestiua sequi viro. Iam matura uiro; matura et uiri patiens et coniunctioni apta, ut est ad aptae et maturae significationem (Verg. georg. I 256): Et tempestiuam siluis euertere pinum.

carm. i xxiv · quis desiderio sit pudor aut modus...


[AD VIRGILIVM MARONEM.] METRVM TRIBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM, QVARTVS GLYCONIVS.


1. quis desiderio sit pudor. Consolatur hac ode Vergilium inpatienter Quintili amici sui mortem lugentem. Sensus autem uel ordo: da mihi praecepta carminis, o Musa, quibus ostendam, quis modus desiderii esse debeat carissimi sodalis aut amici. Quidam [(non Porph.)] autem fratrem Vergilii hunc uolunt esse.

2. tam cari capitis praecipe. Da praecepta.

3. cvi liquidam. Puram, dulcem siue canoram, ut (Verg. georg. I 410): Liquidas corui presso ter gutture uoces. pater. Iouis enim et Mnemosynes Musae filiae esse dicuntur. Ordo est: Melpomene, cui pater dedit liquidam uocem cum cithara, praecipe lugubris cantus, quis pudor aut modus sit <desiderio> tam cari capitis.

5. perpetuus sopor. Mors [(cons. Porph.)] ut (Verg. Aen. X 745. 746): Et ferreus urget // Somnus.. et (Verg. Aen. VI 278): Consanguineus Leti Sopor.

6. et iustitiae soror. Fides incorrupta Iustitiae soror bene appellata.

7. nudaque ueritas. Infucata et pura, quae nihil occulti habeat [(sim. Porph.)] aut egeat argumento.

9. multis flebilis occidit. Occidisse magnos et probatos uiros dicebant, ut (Verg. Aen. X 470. 471): Quin occidit una // Sarpedon, mea progenies. occidit. Mortuus est.

11. tu frustra pius. Inrationabiliter et sine remedio, ut (Verg. Aen. XI 51. 52): Et nil iam caelestibus ullis Debentem. creditvm qvintilivm. Conmissum, conmendatum [(cons. Porph.),] unde et homines animas reddidisse dicuntur, tamquam quas ad hoc acceperunt, ut restituerent.

13. blandius. Delectabilius.

5. threicio blandius orpheo. Orpheus T<h>rax fuit qui dum cantu sui uel cithara arbores conmoueret, ut sequerentur, Euridicen tamen uxorem suam ab inferis reuocare non potuit. Ordo est: quid si blandius Threicio Orpheo moderere fidem auditam arboribus, num redeat sanguis uanae imagini, quam Mercurius, non lenis recludere fata precibus, semel conpulerit nigro gregi horrida uirga?

14. fidem. Chordam.

15. uan<a>e imagini. Inani umbrae mortui. sangvis. Pro uita.

16. quam uirga. Caduceo. horrida. Seuera, districta, ut (Verg. Aen. IIII 242. 243): Tum uirgam capit; hac animas ille euocat Oreo // Pallentes.

17. recludere. Aperire.

18. nigro conpulerit m. g. Vmbrarum multitudini congregauerit, ut (Verg. ecl. 7, 2): Conpulerantque greges.

19. durum. Subaudi ‘est quod dico’. dvrvm sed levivs fit patientia. Suadet ferri, quod corrigi non potest, ut (Verg. Aen. V 710): Superanda omnis fortuna ferendo est.. et (Terent. Andr. IIII 5, 10): ‘Vt quimus’ aiunt, quando ‘ut uolumus’, non licet. sed levivs <fit>. Idest leuigatur.

20. nepas. Pro inlicito posuit.

carm. i xxv · parcius iunctas quatiunt fenestras...


[AD LYDIAM.] METRVM SA<P>PHICVM ENDECASYLLABVM.


1. parcius iunctas quatiunt f. In Lydiam meretricem rapacem, sed iam uetulam scribit, meritoque ab amatoribus passuram, quae fecerat. Sensus autem est: iuuenes, qui olim fenestras tuas lapidibus incessebant, ut excitata somno his aperires, iam te neglegere incipiunt et idcirco hoc rarius faciunt. parcivs. Rarius, ut (Verg. ecl. 3, 7): Parcius ista u. ivnctas. Clausas.

2. iactibus. Idest ictibus lapidum. protervi. Insolentes, superbi.

3. amatque ianua limen. [Non recedit a limine] Hoc est: semper clausa est, nullo iam amatorum iuxta solitum ueniente; aperta enim recedit a limine.

5. facilis mouebat. [Vncta, ne resonaret] adsiduo uso frequentius aperiendo.

6. audis minus et minus iam. Quod olim solebant amatores tui dicere adulescentes: o Lydia, pereunte me dormis; iam minus audis [(cons. Porph.),] cum displices per senectutem.

7. pereunte. Subauditur ‘amore’ [idest: per amorem].

9. moechos. Pro amatoribus posuit. Ordo est: leuis anus. arrogantis. Te dedignantes.

10. leuis. Aut contempta, aut ab amatoribus uacans. levis angiportv. Angiportum alii dicunt uicum sine exitu, quasi in loco deserto et sine conuentu, ubi fletura esset; alii dicunt uicum angustum et flexuosum in modum anguis uel ipso secreto serpentibus tutum quasi anguis portum.

11. thrac[h]io bacchante. Aquilone [(ex Porph.)] aut Borea. ba<c>chante. Insaniente.

11. magis sub interlunia. Tunc magis flebis. svb interlvnia vento. Quia tunc fere concitantur tempestates [(ex Porph.),] quasi tetro tempore et in desertis locis ideo fleret, ut doloris testem uitaret.

14. furiare equorum. ‘Furiare’ nouo uerbo usus est, quasi in furorem libidinis urgueret. Vergilius (georg. IIIl 266): Scilicet ante omnes furor est insignis equarum.

15. circa iecur ulcerosum. Libidinis indignatione conmotum, uel certe [(sec. Porph.)] quod pro aetate tam-quam ulcerosum spernatur.

16. sine questu. Sine querela, aut ut auaritiam meretricis ostenderet, ne tum quidem sine lucro et pretio corporis.

17. pubes. Iuuentus.

17. hedera uirenti gaudeat p. m. a. m. Idest puellas iuuenes amet, quas in hedera et myrto intellegi uoluit. Pullas autem dixit liuidi coloris puellas.

19. aridas frondes hiemis. Aridas anus et decrepitas mulieres, et sic iam aetate frigidas, ut Hebro glaciali sint similes, merito a iuuenibus contempnendas. hiemis s. Idest sic frigidus, ut hiemis est tempus.

20. hebro. Fluuio frigidissimo.

carm. i xxvi · musis amicus tristitiam et metus...


[AD MVSAS.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS IAMBICVS NOVENARIVS YPERCATALECTICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. musis amicus. Haec ode ad Aelium Lamiam scripta est [(ex Porph.).] Lamias enim ueteres nobiles familias dicebant. Qua significat doctum et perfectum uirum tristitia, sollicitudine uel metu carere [(cons. Porph.).] Iuuenalis (10, 360): Nesciat irasci, cupiat nihil. Ordo est: ego amicus Musis securus, quid terreat unice Tiridaten, tradam tristitiam et metus proteruis uentis portare in Creticum mare, a quibus metuatur rex gelidae orae sub Arcto.

2. mare creticum. Pro quolibet mari, hoc est pro appellatiuo speciale.

3. sub arcto. Sub septemtrionali plaga.

5. tiridane<n>] Tiridates rex Armeniorum [(ex Porph.)] siue Persarum fuit. vnice. Praecipue, ualde, singulariter.

6. quae. Subaudi ‘Musa’. fontibvs integris. Plenis et inminutionem nescientibus.

7. apricos. Vernales.

8. lamiae coronam. Carmen in laudem Lamiae.

9. piplea dulcis. Pipleae Musae dictae aut a Pipleo fonte Macedoniae [(cons. Porph.)] uel uico, aut a monte Pipleo Orc<h>omeniorum, aut a ueste, hoc est a peplo. Ordo est: o Piplea dulcis, quae gaudes integris fontibus, necte flores, necte coronam meo Lamiae. sine te mei possvnt. Hoc aut quia sine Musa non multum honoris uult intellegi Lamiae carmina sua posse conferre, aut quia primus Horatius Latine lyricum carmen scripsisse dicitur.

10. fidibus nouis. Chordis, ut (Verg. Aen. VI 120): Threicia fretus cithara fidibusque canoris.

11. lesbio plectro. Lirico carmine.

12. Ordo est: decet te tuasque sorores hunc sacrare nouis fidibus, hunc sacrare Lesbio plectro. sorores. Musas.

carm. i xxvii · natis in usum laetitiae scyphis...


[AD SODALES.] Metrum duobus uersibus Alcaicum, tertius dimeter nouenarius iambicus, quartus Pindaricus. [Hac oda significat nihil seueritatis uoluptati miscendum esse.]


1. natis in usum l<a>etitiae sciphis. Ad hoc specialiter factis [(cons. Porph.),] ut est (Iuuen. 1, 141): Animal propter conuiuia natum.

2. pugnare thracum. Gentem significat, sicut supra posuit, per ebrietatem rixae deditam.

3. uerecundum bacchum. Ypallage est <pro> ‘prohibete rixas a uerecundo Ba<c>cho’. verecvndvmq. ba<c>chvm. Vel quod uirgineo ore fingatur, uel [(sec. Porph.)] quod uerecunde eo uti deceat.

4. sanguineis prohibete rixis. Noua figura locutus est ‘Bacchum rixis prohibete’, cum dici oportuerit ca Ba<c>cho rixas probibete’. Tale est illud Vergilii (Aen. VIII 73): Accipite Aenean et tandem arcete periclis.

5. uino et lucernis m. a. Idest conuiuiis, quae a uespera inchoari consueuerunt, unde Vergilius (Aen. I 727): Et noctem flammis funalia uincunt. medvs acinacis. Gladius Persarum, sed hic pro quolibet posuit [(ex Porph.).] Lucanus (II 49): Acinacis decurrit Medica.

6. inmane q. Admirando elicit, idest ualde discrepat. inmane qvantvm discrepat. Hoc est: non conuenit nec aptus est laetitiae et uino barbarus animus.

7. lenite clamorem sodales. Rixam uel tumultum conpescite.

8. et cubito remanete presso. Quasi insurgentes ad iurgium admonet, ut discumbant. Inter accumbere autem et discumbere et recumbere hoc interest: accumbere deorum est, ut (Verg. Aen. I 79): Tu das epulis accumbere diuum.. discumbere hominum, ut (Verg. Aen. I 700): Discumbitur ostro.. recumbere ferarum, ut (Verg. Aen. VIII 297): Ossa super recubans.

9. seueri. Aut uetustissimi aut austeris<simi>, ut (Verg. georg. II 96): Nec cellis ideo contende Falernis. me qvoqve svmere. Idest si me uestro uultis misceri conuiuio.

10. Ordo est: dicat frater Megillae Opuntiae. dicat opvntiae frater megillae. Opuntia Locrorum oppidum dictum est.

11. <megillae>. Megilla nomen conuiuae, qui Opuntius oriundo erat.

11. quo beatus uolnere qua p. s. Velut uoluptuosus poeta bene beatum amantem dixit. Vulnus enim pro amore posuit, ut (Verg. Aen. IIII 2): Vulnus alit uenis.

13. uoluntas. Hoc est confessionis. alia mercede. Ὑπακούεται ‘nisi dixeris.

14. uenus. Aut amor aut amica.

15. non erubescendis. Non ignobilibus, non uerecundis.

16. ingenuoque semper amore p. Non pudendo, non erubescendo. Laudando electionem uel iudicium cogit ilium fateri, quam diligat.

18. tutis auribus. Fidelibus, deposita seruantibus. depone tvtis avribvs. Hoc est: secretum secure conmitte. ha. Interiectio. a miser. Ostendit ilium quasi in aurem sibi esse confessum, quam amaret, et cum execratione miratur, quod sic in procacem et rapacem uel sceleratam mulierem amor eius incident.

19. quanta labora[bora]bas charibdi. Auaritia meretricia, ut Terentius (eun. I 1, 35): Nam quod nos carpere oportet, haec intercipit.. unde eam et mari conparauit uoraciþ

20. flamma. Amicaþ

21. quae saga t<h>essalis. Incantatrix et malefica dicta ab eo, quod satis agat, idest quae carminibus uel arcessere possit mala hominibus uel pellere. Ordo est: quae saga Thessalis potent te soluere uenenis? Quis magus potent te soluere uenenis, quis deus potent te soluere?

22. magus uenenis. Herbis, ut (Verg. ecl. 8, 95): Atque haec mihi Ponto lecta uenena.

23. te triformi chimera. Sicut superius meretricem mari, ita hic Chimerae conparauit, quasi multiformi beluae, quae leonis, draconis et caprae capitibus emineret, flammis armata sicut meretrix dolis uel incitamentis libidinum. Multiformem autem uoluit eam hac conparatione intellegi omnibus corporis partibus turpem.

24. pegasus ex. c. Pegasus, Bellerophontis equus, cuius celeritate Chimera dicitur interempta, unde et alas habuisse fingitur. Vergilius (Aen. XII 484): Alipedumque fuga cursu temptauit equorum.

carm. i xxviii · te maris et terrae numeroque carentis harenae...


[PHILOSOPHVM ALLOQVITVR ARCHITAM.] METRVM PRIMO VERSV HEROICVM, SECVNDVS [ITEM] HEROICVS TETRAMETER.


1. te maris et terrae numeroque carentis a.] Haec ode ex prosopopeia formata est; inducitur enim corpus naufragi Architae Tarentini ad litus expulsum conqueri de iniuria sua et a praetereuntibus petere sepulturam. Qui Archyta Pythagoricus fuit, geometriae et asteroscopiae peritus. Pythagorici enim omnia numeris constare dicunt [(cons. Porph.).] Ad eius ergo solationem etiam famosos et diis oriundo coniunctos homines perisse commemorat. nvmeroqve c. a. Vt est (Verg. georg. II 105. 106): Quern qui scire uelit, Libici uelit <a>equoris idem // Dicere q. m. Z. t. a.

2. mensorem. Geometram. cohibent. Continent.

3. prope latum parua matinum munera. Matinus mone Apuliae est, iuxta quem Archita sepultus est [(cons. Porph.),] siue, ut quidam uolunt, plana Calabriae.

4. ne<c>qui<c>quam tibi prodest. Idest nihil tibi profuit ad mortalem conditionem, per physicae disciplinam rationem caeli et ipsas rerum perscrutatum naturas [(ex Pbrph.),] ut illud (Verg. georg. III 525): Quid labor aut bene facta iuuant?

7. occidit et pelopis genitor. Tantalus, Pelopis pater, epularum scelere deorum conuiua, a quibus pro funestis filii dapibus poena perculsus est.

8. tit<h>onusque remotus in auras. Tithonum, Laomedontis filium, Aurorae maritum in auras receptum, hoc est mortuum dicit [(cons. Porph.);] unde Vergilius (Aen. VIII 384): Tithonia flectere coniunx.

9. et iouis arcanis minos admissus. Aut qua se Minos praedicabat cum Ioue colloqui et ex consilio eius cuncta agere [(ex Porph.),] aut Iouis arcanis ‘Plutonis’ a quo institutus est iudex pro recordatione iustitiae, ut (Verg. Aen. VI 432): Quaesitor Minos urnam mouet.

10. habentque tartara panthoidem. Panthoidem nunc Pythagoram significat, qui praedicauit se apud Troiam Euphorbum, Panthus filium, fuisse, qui interfectus a Menelao iterum reuixit, factus Pythagoras, idque eum recognouisse agnito clipeo, quem in templo Euphorbus fixerat [(ex Porph.).] Hic ante et in Homerum dicitur renatus, postea in pauonem, postremo iam in Ennium poetam et ideo eum dicit neruis atque cute mortuum, anima diu uixisse. itervm o. Quia s<a>epius mortuus est; transeunte anima eius in alios.

11. demissum. Demissum in inferiora de superioribus dicitur.

12. testatus. Idest recordatus Troianorum temporum. ‘Refixo clipeo’ idest per refixum clipeum. Ordo est: testatus Troiana tempora refixo clipeo te iudice non sordidus auctor naturae et ueri. nihil vltra. Idest quamuis non sit mortuus, nisi tantum neruis et cute.

14. iudice te. Hoc est: o Archita.

15. una manet nox. Hoc est mors, ut (Verg. Aen. X 746): In aeternam clauduntur lumina noctem.

16. et calcanda semel uia leti. Calcanda ‘intranda’, ut est (Verg. Aen. VI 268): Ibant obscuri sola sub nocte.. et alibi [Aen. VI 128): Sed reuocare gradum.

17. dant alios furiae t. s. m. Idest diuersis qui-dem generibus, sed una morte singulos perire. spectacvla marti. Eo quod in ludum Martis per bellicum praecipitantur furorem.

18. auidum mare. Vorax, quod demersos sorbeat.

19. mixta senum ac l d. f. Multitudine morientium totius aetatis, ut (Verg. georg. IIII 475. 476): Matres atque uiri, pueri innuptaeque puellae.

20. s<a>eua caput proserpina f. Quae omnes suscipiat, quam nullus euadat. Figura ypallage ‘fugit Proserpina’, pro ‘fugerunt Proserpinam’, ut illud in Vergilio (ecl. 10, 16): Stant et oues circum; nostri nec poenitet illas.. pro ‘nos illarum non poenitet’.

21. deuexi rapidus c. orionis i. n. o. u. Vt Vergilius (Aen. I 535): Fluctu nimbosus Orion. Ortus enim et occasus Orionis tempestuosi sunt; ideo et comitem eius Notum uentum dixit; deuexum autem in deuexa parte caeli positum; unde Vergilius (Aen. 25 I 608): Conuexa, polus dum sidera pascit.

23. at tu nauta. Hic quasi Architam ponit nautam precari, ne remaneat insepultus, sed iam harenam iniciat; nam in sacris et hoc genus sepulturae tradebatur, ut, etsi non obrueretur, manu plena ter iacta terra cadaueri pro sepultura esset, ut (Verg. Aen. VI 365. 366): Aut tu mihi terrain // Inice. Ideo enim et particulam harenae dixit. Ordo est: at tu, nauta, ne parce malignus dare particulam uagae harenae ossibus et inhumato capiti, etiamsi plectantur Venusinae siluae, quodcumque minabitur Eurus, Hesperiis fluctibus et cetera.

26. uenusinae plectantur siluae. Venusia ciuitas Apuliae est confinis Lucaniae, cuius siluas, quia inmensae sunt, pro quibuscumque posuit. Admonet ergo, ne, etiamsi tempestas sit, quae tales siluas plectat, omittat sepeliendi curam.

27. multaque merces. Hoc est: nec adtentus ad lucrum omittat studium iusta soluendi.

29. neptunoque sacri custode tarenti. Vel [(sec. Porph.)] quia Neptunus apud Tarentum deuotius colebatur, uel quia in Neptuni tutelam dicitur fuisse, seu quia Palantus, Neptuni filius, aput Tarentum Herculi et Neptuno templa constituit, ut fortiter per fauorem Herculis faceret, per Neptunum feliciter ageret.

31. fraudem conmittere. Seu studio conmercandi fraudem, quae redundet in posteros, capiat, seu certe inhuman<ita>tis piaculum eius filios l<a>edat, aut, ne longum putaret, etiam ipsum delicti subiturum poenas minatur.

32. uicesque superb<a>e. Vt et ipse pari casu insepultus sit.

33. precibus non linquar inultis. Vltionem precibus suis dandam promittit.

34. teque piacula nulla resoluent. Hoc est: nullis bostiis expiaberis. Piacula enim dicebantur, quibus facinus expiabatur admissum.

36. non est mora longa licebit. Vt (Verg. Aen. III 453): Hic tibi nequa morae fuerint fastidia tanti.. ut excusationem arceat, dum nec morosum, quod ñ<o>eperat, ostendit.

36. iniecto ter puluere curras. Vt (Verg. Aen. VI 506): Et magna Manes ter uoce uocaui.

carm. i xxix · icci, beatis nunc arabum invides...


[AD ICCIVM.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS DIMETER NOVENARIVS IAMBICVS YPERCATALECTICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. icci beatis nunc arabum inuides. Ad Iccium scribit, quem miratur intermisso philosophiae studio repente se ad militarem uitam contulisse cupiditate diuitiarum [(ex Porph.);] nam idem Iccius Paneti, Socratici philosophi, bibliothecam emerat, cuius lectione ad philosophandum fuerat deductus. beatis a. i. g. Idest gazis <a>emulus es pares diuitias cupiendo [(cf. Porph.);] gazas enim pro diuitiis ponit.

2. et acrem militiam paras. Hoc est fortem, duram, acerbam. non ante devictis s. r. Admonet periculorum, per quae ad diuitias gerentes bella perueniunt.

3. non ante deuictis. Idest cum non sint adhuc debellati, tu nectis iam catenas.

4. horribilique medo. Forti, crudeli.

5. nectis catenas. Aut inligas regibus uictis catenas, aut [(sec. Porph.)] fabricas; mutuis enim nexibus fiunt catenae [(ex Porph.)] (ÀÃÓ

6. sponso necato. Idest nisi occiso prius sponso in seruitium captiua non ueniet.

7. puer quis <ex> a. c. s. Regis filius [(cf. Porph.),] qui captus pocula ministraret.

9. tendere. Dirigere, intendere. sericas. Deriuatiuum est ex eo, quod Seres uocantur. Serica gens enim est Parthis uicina, sagittandi arte famosa, a qua et Sericum uocatur.

10. Ordo est: quis neget relabi posse riuos pronos arduis montibus et Tiberim posse reuerti, cum tu pollicitus meliora tendis mutare Hiberis loricis libros nobilis Paneti undique coemptos et Socraticam domum? qvis neget ardvis pro. r. p. r. Idest quis rerum naturam neget posse mutari, cum tu studia in contraria uerteris contra omnium opinionem?

11. pronos. Procliuos; nam proni dicuntur riui de montibus effluentes, quia impetuose fluunt.

12. tiberim reuerti. Vt (Verg. Aen. VIIII 125): Reuocatque pedem Tiberinus.ab alto.

13. nobiles libros panaeti. Panetius Stoicus philosophus fuit, praeceptor Scipionis Africani et Laelii, Rhodius natione.

14. socraticam et domum. Sectam siue libros [loricis mutare]. Ordo est: Socraticam et domum loricis Hiberis mutare tendis. Meliora autem subaudi studia, secundum professionem autem suam poeta philosophiam uult intellegi. Elocutio uero nota est ‘philosophiam militia mutare’.

16. loricis hiberis. Optimae enim et fortes Hispanae loricae sunt.

carm. i xxx · o venus regina cnidi paphique...


[AD VENEREM.] METRVM SAPPHICVM ENDECASYLLABVM.


1. o uenus regina gnidi paphique. Quasi epigramma est hoc in dedicationem Veneris scriptum, quam ipse consecrarit. Gnidus urbs Cariae est, Paphos uero urbs Cipri insulae, utraque Venerem praecipue colens [(ex Porph.).] Precatur ergo, ut desertis uelut propriis ciuitatibus adsit aedibus consecratis. Incertum autem, utrum Glycera amica an ancilla sit.

3. decoram. Ornatam, conpositam.

5. feruidus puer. Cupido.

5. solutis gratiae zonis. Vel liberae, uel quod nudae non cingantur. Bene autem nudae et solutis zonis Gratiae finguntur, quia amicorum animi soluti secum et nudi esse deberent.

7. sine te iuuentas mercuriusque. Hoc est minus elegans Iuuentas sine uenustate, hoc est sine te. Sciendum tamen Venerem non tantum concubitus, uerum etiam omnium elegantiarum esse dominam [(ex Porph.).] Aliud est tamen iuuentas, aliud iuuenta, aliud iuuentus. Iuuentas aetatis putatur, iuuenta ipsum numen, iuuentus adulescentia. Per Mercurium uero quaestum unit accipi, tamquam sine uenustate nec lucrum sit.

carm. i xxxi · quid dedicatum poscit apollinem...


[AD APOLLINEM.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM; TERTIVS DIMETER NOVENARIVS IAMBICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. quid dedicatum poscit apolline<m>. Apollinis templum in Palatio dedicauit Augustus, sed hic Apollinem pro templo Apollinis posuit, et significat modestiam uotorum suorum, negans ab Apolline, quae ad cupiditatem aut auaritiam spectent, petere, sed bonam mentem bonamque corporis usque ad senectutem ualetudinem precari cum lyrico studio. Putatur tamen domi suae Horatius Apollinem dedicasse, ad quem hoc scribit.

2. de patera nouum fundens liquorem. Aut non uetus, ut deos non exquisitis muneribus placari monstraret, aut certe per quod noua instaurabatur precatio; nam et ipsum morem sacrificandi ostendit, ut (Verg. Aen. IIII 60): Ipsa tenens dextra pateram.

3. opim<a>e. Pinguis et fertilis in frumentis.

5. non <a>estuosae grata. Aestuosa enim et aptior pecori regio est, ut est (Lucan. Villi 185): Et calidi lucent buceta Matini.

6. aut ebur indicum. Indis enim ebur abunde est, ut (Verg. georg. I 57): India mittit ebur.

7. liris quieta. Liris fluuius est Campaniae interfluens urbem Minturnensium [(ex Porph.),] ut Vergilius (Lucan. II 424): Et umbrosae Liris per regna Maricae.

8. taciturnus amnis. Lenis, magnus, altus; unde Vergilius de Tiberis altitudine (Aen. VIII 87): Et tacita refluens ita substitit unda.

9. premant falce calena. Idest reprimant putando uitem. Cale enim oppidum in agro Sidicino est, ubi optima uina Falerna nascuntur.

10. Ordo est: et diues mercator carus ipsis diis, quippe ter et quater anno inpune reuisens Athlanticum mare, exsiccet uina aureis culillis reparata Syra merce.

11. culillis. Poculis; proprie autem culilli calices dicuntur fictiles, quibus pontifices uirginesque Vestales utebantur [(ex Porph.).] Hic autem pro urceolis et conchis posuit.

12. uina syra reparata m. Syram mercem pretiosam posuit [(cons. Porph.),] qua uenditoris uina a negotiatoribus conparentur.

13. dis carus ipsis. Quasi in hoc diis uelut per inuidiam gratos mercatores dicit, quod et prospere et frequentius nauigant.

14. aequor athlanticum. Aut posuit pro quocumque mari aut Oceanum, ubi et mons Athlans esse dicitur.

17. frui paratis. Aut quae ego parauerim, aut quae in promptu sunt omnibus. Ordo est: et, Latoe, precor, dones mihi ualido frui paratis, at cum integra mente, nec degere turpem senectam nec carentem cithara. valido. Sano.

18. latoe dones. Matronimicon. 18. INTEGRA CVM MENTE. Vt (Iuuen. 10, 356): Sit mens sana in corpore sano.

19. nec turpem senectam. Vt est (Verg. georg. III 96): Nec turpi ignosce senectae.

carm. i xxxii · poscimus, si quid vacui sub umbra...


[AD TESTVDINEM.] METRVM SA<P>PHICVM ENDECASYLLABVM.


1. poscimur siquid uacui sub umbra lusimus. Hac ode lyram suam alloquitur, ut adsit et canere non desistat [(ex Porph.);] poscebatur enim dicta sua edere. svb vmbba. Otiosi.

2. lusimus tecum. Ludum enim poetae carmina sua ueluti pro uerecundia dicere consueuerunt [(ex Porph.).] Victura enim pro perpetuis posuit, ut Vergilius (Aen. VIIII 447): Nulla dies umquam memori uos eximet aeuo.. et de ludo (georg. IIII 565): Carmina qui lusi pastorum.

3. dic latinum. Facile intellectui.

4. barbite carmen. Genere masculino hic barbite.

5. lesbio. Alc<a>eum dicit, qui fuit de Lesbo insula. Hic etiam res bellicas aduersus tyrannos gessit et Pittacum Mytileneum uictum expulit.

7. tamen inter arma siue iactatam r. u. l. n. Idest qui seu in tempestatibus seu in bellis constitutus citharae solatia non omisit.

9. liberum et musas. Liber enim et cantilenam suadet et uoluptatem.

10. puerum canebat. Cupidinem, ut (Verg. Aen. IV 94): Tuque puerque tuus.

11. et licum crine decorum. Pulchrum enim hunc puerum Lycum Alc<a>eus dilexit. <nigris ocvlis.> Pulchritudo enim puerorum saepe nigris decoratur oculis.

13. o decus ph<o>ebi. Lyram dicit esse Apollinis decus. svpremi. Summi, ut (Terent. adelph. II 1, 42): Supreme Iuppiter.. omni enim laetitia Iouis epulum celebratur.

15. dulce lenimen. Malorum enim leuamen est citharae cantus; sibi etiam quandocumque profuturum exoptat. cvmqve. Pro quandocumque.

carm. i xxxiii · albi, ne doleas plus nimio memor...


[AD TIBVLLVM.] METRVM TRIBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM, QVARTVS GLICONIVS.


1. albi ne doleas. Albium Tibullum alloquitur, elegorum poetam, consolans eum exemplo aliorum, et hortatur, ut sit fortiori animo in contemptu, quem indigne a Glicera muliere patitur [(cons. Porph.),] et conmemorat Lycoriden, quae similiter a Cyro contempnatur, rursum Cyrus Pholoen diligat et ab ea spernatur, sicut Albius a Glicera.

2. miserabiles elegos. Seu quod ipsi elegi, hoc est carmen eius contemptu miserabile sit, seu [(cons. Porph.)] quia lacrimabilia elegis scribantur.

4. laesa fide. Quia perfida extiterat amatori. praeniteat. Plus niteat.

6. tenui fronte. Pro angusta et parua, sicut pulchrae habere consuerunt.

7. declinat. Idest deducitur, descendit. <apvlis> ivngentvr [iam] capreae lvpis. Aut quia maioris ibi formae esse dicuntur, aut pro quibuscumque posuit comparans natura contraria, ut (Verg. ecl. 8, 27): Iungentur iam gripes equis.

9. turpi. Foedo amatori.

10. sic uisum ueneri. Vt est (Ouid. met. I 366): Sic uisum superis.

11. sub iuga <a>enea. Pro duro ac difficili amore positum.

12. cum ioco. Aut cum cupidine, qui sibi locus de hominibus exhibet, aut certe quod in amorem per iocum uenitur. Saeuo autem, quia nonnumquam in diuersum amorem animi diuiduntur.

13. melior cum peteret uenus. Dicit se amore amicae ab uxoris coniunctione reuocatum, cuius ita litibus uel amaritudine uexetur, quemadmodum Calabriae litora maris Hadriatici tempestatibus. Vergilius (Aen. III 223): Et litore curuo.

14. compede. Conpedem singulari numero contra consuetudinem posuit ueterum. mirtale. Nomen concubinae.

16. curuantis. Conmouentis uel erigentis pro nimio aestu.

carm. i xxxiv · parcus deorum cultor et infrequens...


[AD SE IPSVM.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS DIMETER NOVENARIVS IAMBICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. parcus deorum cultor. Minus colens, sed hac ode significat penitere se, quod, dum Epicuream sectam sequitur, diis inreligiosus extiterit.

2. insanientis sapientiae. Res sacrilegas suadentis. Epicurei enim omnia adfirmant casura (leg. casu regi) nec deos humana curare, aduersus quam sectam Vergilius [uel persuasionem] dixit (ecl. 8, 35): Non curare deum credis mortalia quemquam. Hoc ergo et ipse culpat. Stoici enim et Platonici et esse deum et humana curare confirmant. Item Vergilius secundum superiorem persuasionem (Aen. IIII 379. 380): Scilicet is superis labor est, ea cura quietos // Sollicitat.

3. consultus erro. [Doctus] peritus, ut iuris consulti periti dicuntur.

4. nunc retrorsum uela dare. Metaphora a nauigatione eo quod contempta Epicureorum disputatione reuerti se ad credendum adserat deos curare mortalia, ut (Verg. Aen. III 686): Certum est dare lintea retro.

5. diespiter. Diei pater, Iuppiter.

6. igni corusco nubila diuidens. Hoc est: qui nubilo caelo tonare uel coruscare consueuit, sereno uere tonet (leg. aere tonuit), ut est (Verg. Aen. I 90): Crebris micat ignibus aether.

8. egit equos uolucremque c. Ex uulgi opinone plerumque sensus poetae concipiunt, ut hic de curribus dictum pro Olimpi strepitu.

9. bruta tellus. Sine sensu tarda uel stolida, quod terrae epitheton est.

10. inuisi horrida tenari. Promunturium Laconicae, per quod descensus esse ad inferos fertur [(ex Porph.),] ut (Verg. georg. IIII 467): Tenarias etiam fauces, alta hostia Ditis.

11. athlanteusque finis. Athlans enim mons [est, qui] in ultimo Oceani fine porrigitur.

12. ualet ima summis m. et l. a. d. f. Hoc est: poterit hominum deus mutare fortunas.

14. obscura. Ignobilia. obscvra promens. Idest uiles personas ad honorem ducens. hinc apicem. ‘Apicem’ summitatem potestatis, ut Vergilins (Am. XII 492. 493): Apicem tamen incita summum // Hasta tulit.

14. rapax fortuna. Mutabilis, ut Terentius (hecyr. III 3, 46): O Fortuna, ut numquam es perpetuo bona! Ordo est: Fortuna rapax bine sunstulit apicem cum acuto stridore, hic gaudet posuisse.

15. stridore acuto. Luctuoso illis, quos dederit (leg. deserit), sine sonoro, ut (Hor. carm. I 16, 7. 8): Acuta // Sic geminant Corybantes aera.

16. Idest bine eleuat, hic deicit, mutua uice unum exaltans, alterum humilians.

carm. i xxxv · o diva, gratum quae regis antium...


[AD FORTVNAM.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS DIMETER NOVENARIVS IAMBICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. o diua gratum q. r. a. Haec ode ad Fortunam scripta est, cui Caesaris aduersum Brittannos profectionem commendat. Aput Antium autem est Fortunae templum famosissimum, multorum etiam principum donis ornatum; unde etiam ciuitas Fortunae ipsius tutela dicta est.

2. praesens. Parata, potens mutare status hominum uel rempublicam.

4. uertere. Conuertere, mutare [(ex Porph.),] ut (Verg. Aen. XI 426. 427): Multos mutata reuisens // Lusit et in solido rursus Fortuna locauit.

5. ambit. Rogat, supplicat.

6. dominam aequoris. Fortuna enim et aequori dominatur, ita ut et a nauigantibus inuocetur.

7. bithina l. Species pro genere, ut (Verg. georg. II 451. 452): Innatat alnus // Missa Pado. 9. TE DACVS. Gens iuxta hunc fluuium degens aspera bellis. te profvgi s<c>ithae. Ab orbe sepositi et in mundi extimo constituti.

10. latium ferox. Forte, inuictum, unde et VergiHus (Aen. V 730. 731): Gens dura atque aspera cultu // Debellanda tibi Latio est.

11. regumque matres barbarorum. Proprie enim timere filiis matrum est. regvmqve m. In omnibus subaudiendum est ‘metuunt’ uel ‘metuit’ iuxta mensuram quantitatis.

12. purpurei t. Purpureum est, quod totum ex purpura est [(ex Porph.).]

13. iniurioso ne pede pro. Iniusto, ut (Verg. Aen. VIIII 108): [Ibi] cum Turni iniuria matrem. Potest autem fortuna et contra iustitiam crassari. Terentius (adelph. I 2, 24—26): Tu nunc tibi // Id laudi ducis, quod tunc fecisti inopia? // Iniurium est.

16. imperiumque frangat. Aut quia imperium semper fragile putatur, aut quia magnae res deterioratae et fractae dicuntur, ut Vergilius (Aen. II 170): Fractae uires.. et alibi (Aen. II 13): Fracti bello.

17. ante it. Praecedit quasi Necessitas comes et ministra Fortunae, ut est illud Vergilii (Aen. XII 336): Iraeque insidiaeque, dei comitatus, aguntur. serva necessitas. Aut quae imperio Fortunae oboediat, aut [(secund. Porph.)] quia non suae potestatis est, qui subiacet necessitati; non ergo ipsa serua, sed quae seruire compellit. (ÀÃàÓ

18. trabales. Species tormentorum sunt.

19. aen[e]a. Forti.

20. uncus abest. Quo puniebantur damnati, ut Iuuenalis (10, 66): Serranus ducitur unco. Et Cicero (Phil I 2): Vncus inpactus fugitiuo illi, qui in G. Mari nomen inuaserat. <liqvidvmqve plvmbvm.> Nam et resoluto plumbo rei puniri consueuerant. 21.TE SPES ET ALBO. Qua sola sperando meliora duratur. rara fides. Quae a paucis colatur.

22. uelata panno. Posset uideri uili uerbo usus es<se> ‘panno’, nisi hoc sermone intellegi uoluisset a pauperioribus magis coli fidem [(ex Porph.);] aut certe, quia, albo panno caput uelabant Fidei sacrificantes; siue propter ipsam fidem, quae pura est et alba, uel quae a senibus etiam maturis colatur. Vt Vergilius (Aen. I 202): Cana Fides et Vesta. Seu quia honesti dum fidem colunt pauperes sunt, et est quaestuosa perfidia [(cons. Porph.),] ut Iuuenalis (l, 75): Criminibus debent hortos, praetoria.

22. neo comitem abnegat. Abscedens enim fortuna etiam fidem secum aufert, ut Iuuenalis (3, 143. 144): Quantum quisque sua nummorum condit in area, // Tantum habet et fidei. Ordo est: nec abnegat comitem, utcumque inimica linquis potentes domos mutata ueste.

23. utcumque. Quotienscumque. mvtata veste. Aut luctu aut pauperie.

25. at uulgus infidum. Vulgus et meretrix fortunam tristem amicorum non secuntur uti prosperam; quod ideo dicit, quia fortunae euentum subire se plerumque homines uulgares negant [(ex Porph.).] Iuuenalis (10, 72. 73. 74): Sed quid// Turba Rem<i>? sequitur fortunam ut semper et odit // Damnatos.

26. cedit. Discedit. cadis. Lagonis.

26. diffugiunt cadis cum fece s. a. Per allegoriam ostendit eos, qui nolunt amicorum necessitati coniungi [(ex Porph.),] ut (Ter. eun, II 2, 7): Omnes me noti atque amici deserunt.

29. serues iturum c. i. u. Per yperbaton sensui superiori respondit: O diua, gratum quae regis Antium, s. i. C. i. u.

31. examen timendum. [Collecticium] omnibus enim militibus per bella ciuilia consumptis, habito ab Augusto dilectu nouus fuerat collectus exercitus, quem bene ‘examen’ uocauit.

31. eois t. partibus oceanoque r. Vtroque orbi metuendum dixit exercitum; nam in Eoo Orientem posuit, in Oceano rubro Occidentem, ut Vergilius (georg. III 32. 33): Et duo rapta manu diuerso ex hoste trophea // Bisque triumphatas utroque ab litore gentes.

33. heu heu cicatricum. Sic enim bellorum ciuilium pudendae cicatrices sunt, quemadmodum gloriosae in bellis externis.

34. fratrumque. Idest quos in bello ciuili uulnerauimus, ut (Lucan. VII 550): Hic locus fratres habuit. dvra aetas. Aspera, infeliciter nata, aut dura, sine misericordia.

35. nefasti. Nefarii.

36. liquimus. Reliquimus. vnde manvm ivventvs v. d. c. Idest non solum a parentum caede, sed nec a numinum uiolatione temperatum est, ut Lucanus (I 380): Numina miscebit castrensis flamma Monetae.

38. pepercit aris. Hoc est: quae non spoliauit templa uel polluit caede, ut Lucanus (II 103): Stat cruor in templis.

38. noua incude. Vt noua incude noua restaurentur tela iustis hostibus expetenda nec ciuilis sanguinis polluta piaculo, quae uictoriam mereantur et omine careant infelici, ut est (Verg. Aen. XI 196): Ipsorum clipeos et non felicia tela.

39. diffingas retusum. Contusum reformes; nam sicut fingere formare dicitur, sic diffingere commassatum reformare. retvsvm. Bellis ciuilibus hebetatum.

carm. i xxxvi · et ture et fidibus iuvat...


[AD NVMIDAM PLOTIVM.] Metrum primo uersu Glyconium, secundo Asclepiadeum.


1. et ture et fidibus iuuat. In honorem Pomponi Numidae hanc oden scribit, pro cuius salute ex Hispania reuersi uota persoluit laetitiamque conuiuiorum per sacrificia se exhibere commemorat. fidibvs ivvat. Fidicines sacrificiis adhiberi consueuerant [(ex Porph.),] ut Vergilius (georg. II 193): Inflauit cum pinguis ebur Tyrrenus ad aras.

2. placare. Hic non irata aut mitigare aut reconciliare numina posuit, sed pro aut ‘grates referre’ aut ‘uota persoluere’; propitii enim dii reduxerant Numidam sospitem. sangvine debito. Idest uotis peractis. Debetur enim hostia, dum uotis susceptis promittitur.

3. numidae. [Huius Numidae] Genitiuus est.

4. Ordo est: qui nunc sospes reuersus ab ultima Hesperia diuidit multa oscula caris sodalibus, nulli tamen diuidit plura, quam dulci Lamiae, memor pueritiae actae non alio rege et memor simul mutatae togae. hesperia ab vltima. Vltimam Hesperiam Hispanias dixit. Hesperia autem ab Hespero dicta, quasi in occidentali plaga.

6. diuidit oscula. Tamquam quae multis data sufficerent; quae consuetudo amicorum est, dum de longinquo tardius reuertuntur.

8. act<a>e. Peractae. non alio rege. Regem aut diuitem posuit aut patronum. Iuuenalis (1, 135. 136): Optima siluarum interea pelagique uorauit // Rex horum. Puertiae autem pro pueritiae per sincopen dixit, et significat Numidam Lamia patrono usum a pueritia usque ad uirilem aetatem [(ex Porph.);] unde ideo ait rege, uel quod eum Lamia rexerit. Peractae autem pueritiae ait, quia deposita praetexta accipiebant adulescentes togam uirilem. Qua commemoratione uult uideri per hoc, quod simul togas mutauerint, aetatis aequalitatem augere amicitiam. Vnde et Vergilius (Aen. VIIII 275): Mea quem spatiis propioribus aetas.

10. cressa nota. Cretensi. Cretensibus enim mos erat dies laetos albis calculis, nigris contrarios numerare [(ex Porph.)] et ex laetorum dierum numero uitae tempus metiri; malos enim in annorum numero non ducebant.

11. promptae amphorae. Idest prolatum uinum expendatur continuata laetitia.

12. morem in salium. Salii sacerdotes Martis et Herculis dicebantur, qui sacra saltatibus celebrabant, ut (Jerg. Am. VIII 285): Turn Salii ad cantus. Nam proprie Salii a saliundo dicti sunt.

13. neu multi damalis meri. Ebriosam mulierem dicit, quae a Numida amabatur. Vnde hic sensus est: cum Numida certamen bibendi sit Damali, nouo amico, non cum Basso.

14. threicia uincat amistide. Amistis quidam putant quod potionis genus sit aput Thracas, ideo amistis dicta, quia certa mensura clausis oculis potabatur uno ductu [(cons. Porph.).] Alii amysten gemmam intellegi uolunt, quae praesenti usu amethistus dicitur. Clausa enim poculis ebrietatem prohibere credebatur; nam et apium si mandatur, aduersum ebrietatem putatur prodesse.

16. neu uiuax apium. Diu uiriditatem retinens, cuius p<er>enne folium non deficit uiriditate, breve lilivm. Ad tempus rettulit.

17. putres oculos. Nimio potu marcentes [(cf. Porph.)] et libidine resolutos.

19. adultero. Idest a Numida.

20. lasciuis hederis ambitiosior. Quae ambitu et concupiscentia amplexu se illi ita inliget, ut hederae consueuerunt. lascivis. In diuersa discurrentibus et uagis.

carm. i xxxvii · nunc est bibendum, nunc pede libero...


[CLEOPATRAM ALEXANDRINORVM REGINAM HOSTEM AVGVSTI DEMONSTRAT.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS DIMETER NOVENARIVS IAMBICVS YPERCATALECTICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. nunc est bibendum. Post bellum ciuile primum imperium Romanorum inter tres diuisum est, ita ut Antonius Orientem, Augustus Gallias, urbem Lepidus optineret. Antonius Augusti sororem habuit uxorem, qua spreta amore ductus Cleopatrae, Ptolom<a>ei sorori, coniunctus est. Qua indignatione Augustus aduersum Antonium et Cleopatram bellum gessit aput Actiacum promunturium et praefecto classis Agrippa superauit Antonium proelio nauali; quo uicto et Alexandriam cepit. Hac ergo ode laetitiam suam significat ob uictoriam Augusti. pede libero. Aut a fuga aut a periculis securo aut lasciuienti.

2. pulsanda tellus. Pedum plausu ferienda. saliaribvs. Saliares cenae, quas Salii faciebant, dicuntur amplissimi apparatus fuisse, unde et in prouerbio erat Saliares cenas dicere opiparas et copiosas.

3. Ordo est: nunc est tempus ornare puluinar deorum Saliaribus dapibus. pvlvinar deorvm. Puluinaria dicebantur aut lecti deorum aut tabulata, in quibus stabant numina, ut eminentiora uiderentur.

4. erat. Pro est. dapibvs sodales. Post consolationem enim hostiis epulabantur, ut (Verg. Aen. XI 740): Lucos uocat hostia pinguis in altos.

5. c<a>ecubum. Vinum uetus.

6. cellis auitis. Antiquis cellis uinariis.

7. regina. Idest Cleopatra, ut [est] (Lucan. X 63): Terruit ilia suo, si fas, Capitolia sistro. Ordo est: dum regina inpotens sperare quidlibet et ebria dulci fortuna parabat funus et dementes ruinas Capitolio et imperio cum grege turpium uirorum contaminato morbo. dementes rvinas. Ypallage, pro ‘ipsa demens’. contaminato cvm grege tvrpivm. [Idest] eunuchorum, quos satellites habuit Cleopatra [(ex Porph.).] Turpium [autem] aut malae uitae aut euiratorum.

10. inpotens. Nimium potens.

11. dulci. Prospera.

12. ebria sed minuet furorem. Elusa fortunae successu et ob hoc demens, inconsulta, inprouida, sicuti ebrii solent.

13. sospes nauis ab ignibus. Aut naui qua fugit Cleopatra, aut per allegoriam ostendit Cleopatram primum corporis sui inlecebris Caesarem cepisse, secundum Antonium, Augustum deinde temptasse, sed eum eius uitasse conplexus; ideo runa sospes nauis ab ignibus.

14. mentemque lymphatam m. Ebrietate insanam. Mareotis in Aegypto palus est, iuxta quam uinum optimum nascitur, quod ex eius uocabulo Mareoticum appellatur [(ex Porph.),] ut (Verg. georg. II 91): Sunt et Mareotides albae et (Stat. Theb. I 264. 265): Mareotica fumat // Coptos. [lymphatam.] Idest insana<m>.

15. in ueros t. Iustos.

16. uolantem. Aut fugientem, ut (Verg. Aen, VIII 224): Pedibus timor addidit alas.. aut nauigantem, ut Verg. Aen. III 124: Pelagoque uolamus [aperto]. Ordo est: Caesar adurgens remis subaudi ‘illam’ uolantem ab Italia, ueluti accipiter urget molles columbas aut citus uenator urget leporem, ut fatale monstrum daret catenis in campis niualis Haemoniae, subaudi a superiori ‘minuit furorem et cetera’.

18. mollis columbas. Aut praeter renitendi uires, aut certe captu faciles, ut Vergilius (Aen. XI 721. 722): Quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto // Consequitur pinnis sublimem in nube columbam.

19. in campis niualis haemoniae. Frigidae et niuosae Thraciae ab H<a>emo monte [(cf. Porph.);] ibi enim pugnatum est; Vergilius (georg. II 488. 489): O qui me gelidis in uallibus Haemi // Sistat.

21. fatale monstrum. ‘Fatalem’ dixit aut turpem, unde et prostantes fatales dicuntur, ut est (Lucan. X 60): Roma<no> non casta malo.. aut uelut monstrum fatis sibi reseruatum, aut fato Romanis subiectum. generosivs. Idest maiori, quam sexus exigebat, animositate.

23. nec latentis c. Fines regni latentes; idest non collegit denuo exercitum ex intimis partibus regni sibi fauentibus.

23. nec latentes classe c. r. h. Perditis enim rebus Cleopatra, dum omnis in auxilium eius Aegyptus conspiraret, ne aut reparato bello ad interiora descendens genti suae existeret grauis, aut occasionem gloriosae mortis effugeret, contempsit amorem uel deuotionem suorum. Quod Vergilius regioni dans in fluminis appellatione retulit Nilum auxilia offerentem (Aen. VIII 5 712. 713): Pandentemque sinus et tota ueste uocantem // Ceruleum in gremium latebrosaque flumina uictus.

25. regiam. Idest regnum suum desperatum et deiectum uultu interrito et ueluti laeto, ut (Verg. Aen. I 209): Spem uultu simulat.

26. fortis. Quae haberet ex desperatione uirtutem.

27. ut atrum Ñ. Ñ u. Cleopatra metu capta, ne duceretur in triumphum, corpori suo serpentes adposuit, quarum interiret ueneno, ut (Verg. Aen.VIII 697): Necdum etiam geminos a tergo respicit angues.

29. ferocior. Promptior saeuis Liburnis fuit ad mortem; illi enim libenter moriuntur. deliberata morte. Aut pro adhuc in cogitatione et tractatu habita posuit, aut pro iam statuta morte, idest decreta, ut (Verg. Aen. IIII 475): Decreuitque mori.

30. saeuis liburnis. Aut saeuis sibi, per quos uicta est, aut saeuis fortibus, ut (Hor. carm. I 12, 43): Saeua paupertas.. (Verg. Am. I 99): Saeuus Hector, (Aen. I 138): Saeuumque tridentem.. aut quia Liburnorum gens ad moriendum prompta dicitur, qua ilia ferocior fuit (Verg. Aen. I 244): Regna Liburnorum. invidens. Augusto inuidens, ne captiuitas sua illi speciosiorem faceret triumphum. Nam et Liuius (perioch. lib. CXXXIII) refert Cleopatram, cum de industria ab Augusto capta indulgentius tractaretur, dicere solitam: ‘Non triumphabor’. Ordo est: scilicet non humilis mulier inuidens priuata deduci superbo triumpho.

31. deduci. Subtrahi.

carm. i xxxviii · persicos odi, puer, adparatus...


[PVERVM SVVM ALLOQVITVR.] [SAPPHICVM AD PVERVM MINISTRVM.]


1. persicos odi puer a. Puerum suum alloquitur et elegantem ministrum, quem sibi mediocra iubet parare, negans ad uoluptatem opus esse magnifico apparatu et opimo. Pers<a>e autem ob nimias diuitias in sumptuosissimis deliciis degere dicuntur. persicos. Regales.

2. phillira c. Phillon Graece folium dicitur; hic ergo coronam de foliis factam posuit, ut quia ipsae [et] pretiosiores sunt.

3. rosa quo l. s. m. Vetat puerum rosas, quae iam peracto uere inueniri solent, studiose quaerere [(cf. Porph.);] seras enim tardiores dixit.

5. simplici mirto. Singulari, cui nihil aliud adiungatur.

6. sedulus. Studiosus, officiosus.

6. neque te ministrum dedecet myrtus. Idest tametsi myrto praeter rosam uteris, non te dedecet, quasi non faciet gratiae minoris.

7. sub arta. Sub humili uite.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


CAIUS SEVERUS • MMDCCLX • MMDCCLXVII